Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 67
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Ad haec usurpant quoque eam ad facultates, quas vocant calliblefaras. Praeterea terebinthinae, myrrhaeque fuligo molestia caret, non aliter, quam thuris: sed styracis his quodammodo valentior est. His igitur rationibus asserere non dubitaverim, hoc in loco vulgatos Graecos codices fortasse librariorum incuria vocum similitudine deceptorum depravatos esse: quodque loco huius vocis [GR], quae Latine fuliginem reddit, successerit [GR] ramum germenve significat. Quod etiam apertissime confirmat Serapio: qui cum hunc Galeni locum suo tempore legitimum, et incorruptum haberet, quae hoc Galeni loco nostra aetate de thuris ramo leguntur, ea ipse Galeno accepta referens, de thuris fumo, seu fuligine legit. Quod item apud Aetium videre licet: tametsi Paulus hac menda non vacet, vel sui ipsius fortasse, vel potius librariorum culpa. Nam alias non possem non admirari, quod in Galeno lectionem hanc depravatam esse non animadvertisset, quemadmodum hac in re nostrae aetatis interpretes mihi quidem admiratione digni videntur. Caeterum thus (ut Galenus scribit lib. IIII. de compos. medicamentorum per genera) concoquit, et pus movet in temperatis corporibus, nam in humidis sarcoticum est. [Avicen. lapsus.] Praeterea cum dixerit Dioscorides, thus in secunda valetudine haustum, insaniam facere, et largius cum vino sumptum interficere, hinc Avicennam errasse crediderim, qui et depravatis sensibus, et abolitae memoriae thus opem praestare tradit. [Mina thuris.] Porro credidere nonnulli thuris Mannam apud Graecos esse, quam nostra aetate e caelo collapsam super arborum frondes colligimus, quamque tanquam omni ex parte innocuum medicamentum, et utero gerentibus mulieribus, et pueris, et delicatis deiiciendae alvi gratia propinamus. Verum res quidem aliter se habet: nanque Plinius, et alii complures produnt, Mannam thuris esse micas eius concussu elisas, quod dum convehitur, evenit. Quod etiam testatus est Galenus lib. IIII. de compositione medic. secundum locos. Sed quoniam mihi redegit in mentem Mannam hanc purgatoriam caelitus demissam, ut plenius legentibus satisfiat, cum huius nusquam meminerit Dioscorides, de ea tradam, quae ex Arabum monumentis deprompsi, quaeque ipse etiam in Calabria vidi, ubi laudatissima colligitur. [Mannae caelestis historia et genera] Est igitur MANNA quidam ros, sive liquor suavis, qui ex aere veniens sublucanis temporibus, arborum ramis, et frondibus, herbis, lapidibus, et solo interdum invenitur haerere. qui brevi temporis curriculo coalescens, grumosus in gummi mor4m efficitur. Huius duo tantum genera ipse in Italia vidi, quorum alterum ab orientalis plaga, alterum vero a Calabris defertur. Eius, quod ex oriente petitur, duplex habetur species, praestantissima altra, quam Mastichinam appellant, nomine a granorum mastiches similitudine sumpto: infirma vero, et vilis altera, quae Rombicina nuncupatur: quippe quae nil aliud est, quam aut evanida, et senio exhausta Mastichina, aut saccharo, aliisque imposturis adulterata. Calabriensis plurimi penditur, quae stirpium frondibus insidens colligitur, proinde foliorum Manna cognominata, minutis granulis constans, translucida, gravis, mastiches granulis similis, candida, gustu dulcis, atque suavis. Secundas partes sibi asciscit; quae ramis insidet: tertia vero, quae lapidibus, et solo inhaeret: nimirum hae granulis constant crassioribus, et colore longe minus syncero. Ex ea, quae nocte peracta e caelo ceciderat, Cossentiae, quae est Calabriae civitas, mihi facta sunt copia super fraxineis frondibus, quae iulapii perfecte cocti guttas prorsus referebat. Accepi inibi ab incolis, quod haec mane legitur, priusquam sol exortus admodum excalfaciat: nanque postea sole liquefacta, absortaque facile evanescit. Quo fit, ut plerique in magna deciderit copia, summo mane arborum ramos praescindant, et in opacis collocent, ubi concretam maiori commodo legunt. Duo Mannae genera etiamnum a Mauritanis diversis capitibus prodita reperio: quorum alterum Mannam, alterum Tereniabin appellant. Tamen non aliam inter ea specierum differentiam esse constat, quam quod alia liquescens, melli similis, alia in grumos concreta videatur: quae profecto illa est, quae ad nos advehitur. Quarum vero ii Tereniabin vocant, Serapionis testimonio et ipsam esse Mannam manifeste ostenditur. Nanque Abicis authoritate, Tereniabin, inquit, febrium ardentium inflammationes mulcet, sitim extinguit, alvum mediocriter emollit, pectori, et tussi opem praestat, nec aliud est, quam Manna. [Brasavoli lapsus.] Testatur Brasavolus Ferrariensis, Nicolaum quendam Ferrariae (ut arbitror) pharmacopolam emisse a quodam Mauritano vas plenum cuiusdam Mannae melli similis, quae in medicamentis non satis laudari potuit. Hanc equidem ex eo genere fuisse existimaverim, quod Mauritani Tereniabin nominant: etsi Brasavolus ipse contrarium senserit, cum velit, Tereniabin Mauritanorum eam esse Mannam, qua communiter utimus: eorundem vero Mannam esse huiusce liquidae speciem. Quae tamen sententia Arabum scriptis prorsus refragatur. quandoquidem ipse invenerim apud Serapionem, quod Tereniabin quidam ros est e caelo cadens melli grumoso similis, et quod aliter mel roscidum appellatur. Avicenna vero de Manna agens, inquit, eam gummi modo concrescere: a quo Mesuem nihil dissentire comperio. Credidit Averroes, et post eum alii quamplurimi, Mannam veteribus, praesertim Galeno, incognitam fuisse. [Mannae historia ex Galen. Pli. et Theop.] Quibus illud reclamat, quod ipse Galenus scriptis tradidit lib. III de alimentorum facultatibus, capite de melle, sic dicens. Memini aliquando cum aestate super arborum, ac fruticum, herbarumque folia mel quam plurimum fuisset repertum, agricolas velut ludentes cecinisse, Iupiter melle pluit. Praecesserat autem mox, ut per aestatem, satis frigida (nam tum tempus anni aestivum erat) pridieque calida, et sicca fuerat aeris temperies. Atqui peritis naturae interpretibus, halitus e terra, et aquis prodeuntes, solis calore exacte attenuati et cocti, a frigore secutae noctis in unum coacti, ac densati fuisse videbantur: sed apud nos raro id accidit: in monte autem Libano quotannis persaepe. Itaque coria super terram extendentes, et arbores excutientes, quod ab eis defluit, excipiunt, et ollas, ac fictilia melle implent, vocantque id roscidum mel, et aerium. Haec Galenus de Manna memoriae prodidit. Ex quibus eorum error deprehenditur, qui putant hanc ei fuisse incognitam. Existimandum igitur est, quod hinc Arabes suum deduxerint Tereniabin; praesertim cum scribat Serapio, hoc ab eis mel aerium appellari. Huius etiam meminit Plinius lib. XI. capite XII. his verbis. Venit mel hoc ex aere, et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendente fit, nec omnino prius vergiliarum exortu sublucanis temporibus. Itaque cum prima aurora, folia arborum melle roscida inveniuntur. At si qui matutino sub dio fuere, unctas liquore vestes, capillumque concretum sentiunt. Sive ille est caeli sudor, sive quaedam siderum saliva, sive purgantis se aeris succus,