Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 68
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
utinam esset et purus, ac liquidus, et suae naturae, qualis defluit primo. Hactenus Plinius. Sed antiqua Manna rei est, ut ante Galenum, et Plinium, eius etiam meminerit Theophrastus Hesiodi auctoritate, lib. III. cap. IX de plantarum historia, his verbis. Sin autem autore Hesiodo, mella, apesque quercus ferat, magis quoque illud confirmatur. Ergo nascitur vel hic melleus humor e caelo cadens, in hac maxime insidens. [Manna in comitatu Goritiensi, et Foro Iulii.] Mannam utriusque consistentiae e caelo demissam vidimus in Comitatu Goritiensi, universoque Foroiuliensi agro, ac circumvicinis locis, Anno a CHRISTO nato M. D. XXXXVI. maio, et iunio mensibus: fuitque mihi ambarum colligendarum amplissima facultas. Siquidem ea, quae fici, fraxini, et orneoglossi frondibus inhaeserat, gummi modo concreverat, colore candida. At quae super amygdalae, persicae, ac quercus folia deciderat, mellis modo liquescens ab arbore defluebat, flavo colore. Quo factum est, ut facile crediderim, quod non sui ipsius facultate gummi modo Manna concrescat; sed foliorum, in quibus delapsa recumbit. Qua re ab Arabibus diligentissime perspecta, utriusque Mannae historiam diversis per se capitibus suis monumentis prodidere. [Monachorum opinio explosa.] Sed profecto non admittenda, quin potius explodenda videtur sententia Monachorum, qui in Mesuem commentarios scripsere, cum pro certo asserant, sirio ardente Mannam non solum rosis modo super arborum, et herbarum folia reperiri aeri, et caeli clementia; sed etiam ab arboribus, fraxino scilicet, et orneoglosso absque aliquo caeli rore, gummium modo inciso earum cortice in lacrymas concrescere. Quod tamen ut a rei natura, ita etiam a ratione, et a veritate abhorrere putaverim. Siquidem ea Manna, quae inciso harum arborum cortice in Apulia, et Calabriensi agro hac aetate canicularibus diebus collacrymare coepit, nullus quidem plantae liquor est, sed ipsa eadem Manna, quae diebus superioribus easdem in arbores ab aere deciderat. Nam cum illis regionibus usu veniat, quod prae caeteris praedictae arbores eo mellifluo rore affatim, abundeque madescant, sitque cortex solis ardore nimio sitiens, ac rimosus, magnam liquoris quantitatem intra se absorbet. [Manna secto arborum cortice manans.] Quo fit, ut postmodum exurente canicula inciso eodem cortice idem liquor exiliat, et in grumos concrescat: qui tamen cum leves, fungosique sint ob arboris succi mixtionem, infeliciter operantur, nec alterius Mannae viribus correspondent. Quod autem id tantum fraxino, orneoglossoque eveniat, cum melleus ille ros in universum omnes occupet plantas, in causa est harum arborum nobis occulta potestas, ut magnetis ad ferrum, et succini al paleas. quippe omnibus clarum est, apud Calabros, et Apulos solam fraxinum, eique congenerem orneoglossum Mannam in se contrahere, retinere, densare, ac cohibere: ex aliis vero arboribus eandem statim defluere, et in subiectas herbas, petras, solumque diffundi. Quare ab his duntaxat arboribus inciso cortice non sane primo, et secundum naturam, sed ex accidenti defluit Manna. Verum optimi illi patres contenti (ni fallor) cortice, internas illarum arborum partes penetrare neglexerunt. At incolae, qui ex maiori huius liquoris proventu, plus auri referunt, rei naturam diligentius investigarunt. Caeterum ex his, qui thuris Mannam caelestem hanc esse crediderunt, unum Crinitum Florentinum fuisse comperio. In cuius censuram Manardus Ferrariensis libro primo suarum epistolarum peculiarem epistolam conscripsit. [Serap. lapsus.] Veruntamen venia illi danda est, cum et Serapio, qui Mauritanis omnibus in simplicium medicamentorum historia praestitit, thuris Mannam cum caelesti inepte confundat. Meminit Mannae inter alios Graecos etiam Actuarius libro de medicamentorum compositione, ibique de eius viribus ac facultatibus disseruit. [Mannae temperamentum, et vires.] Manna tam Avicennae, quam Mesuis testimonio, aequali fere temperamento consistit, licet ad calidum paululum inclinet: at Averroi calida, humidaque habetur. Alvum devorata, aut hausta ciet, per se tamen imbecilliter. Ideoque tum foeminis utero gerentibus, tum pueris ipsis tuto semper exhiberi potest. Aliis medicamentis addita vires eorum auget. Bilem facile educit: sitim extinguit, aperit, emollit, laevigatque gulae, pectorisque partes. Quae ex Alexandria Aegypti adfertur Mastichina vocata, uno duntaxat anno in suis viribus persistit: sed quae in Italia provenit, praesertimque Calabriensi agro, pluribus annis incorrupta perdurat.
+ [GR]. Haec dictio hic, et paulo post legitur in vulgaribus Graecis codicibus: qua in primo loco thus natura rotundum insignitur, in secundo vero arte tale factum cognominatur. Sed quia absurdum videbatur Marcello, Dioscoridem usum fuisse homonymia, ideo mutavit lectionem, alterum scilicet [GR], ad rem nomen accomodans. Quam tamen lectionis mutationem minime probat Manardus: qui praeterea dubitat, quo modo atomos Latinis sit reddendus. Hae difficultates mihi quidem videntur ab Oribasio sublatae lib. XII. ubi primo non [GR], sed [GR] legitur, quae vox sine controversia illaesum, atque non scissum thus facit: secundo vero nihil legitur. quod argumento est atomum secundum accrevisse Dioscoridi. Legitur autem [GR], quae vox ut est illius factitii thuris cognomentum, Oribasio teste, legitimum, ita non mutanda videtur.
+ Hic vulgaris lectio habet, [GR], id est: Arabias, et in Smilo nascens, quod aliqui copiscum vocant. Marcellus non [GR] legit. Cui lectioni adstipulatur Oribasius libro XII. ubi [GR] tantum, reliqua vero ut addititia non leguntur.
+ Exemplaria Graeca vulgata hoc in loco legunt [GR]: quae vox, in itinere, a Ruellio, et artificiose conformatum, vertitur a Marcello. Sed equidem eam adventitiam putaverim, quod non legatur ab Oribasio.