Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
70

74 - Picea et Pinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

alterum Idaeam, alterum maritimam vocant. Harum rectior, celsior, materieque crassior Idaea: folio imbecilliori, tenuiorique maritima: et cortice laeviori, utilique ad coria. quod alteri minus. Nux maritimae rotunda, brevique dehiscens: Idaeae oblongior, viridis, minusque hiscens, tanquam sylvestrior. Hactenus Theophrastus. Cui in nostro climat refragatur, quae sensibus clarissime patet experientia, siquidem agrestes, quae plurimae in maritimis nostris Senesibus proveniunt, fructum ferunt spithana oblongum, pyramidalem, firmum, ac solidum, nec per se facile dehiscentem. Quae vero numerosae virescunt in Ananiis, reliquisque Tridentini montibus, fructu constant parvo, brevi, qui quam primum aruerit, affatim dehiscit, et ex arbore decidit. Sed id evenire existimamus, climatum, et regionum varietate, vel etiam quod maritimae plura sint genera. quandoquidem in maritimis Pisarum oris sylvestres proveniunt pini, qui breves rotundasque nuces edunt, cupressi modo. Quinetiam in eodem Tridentino agro iisdem Ananiis, et vallis Flemarum montibus aliae duae sylvestrium visuntur species a praedictis longe figura dissidentes: quarum unam vulgo Mughi incolae vocant. quae sine stipite medio, ramos circunquaque a radice fundentes humi repunt spatio cubitorum decem, quindecimque: quales etiam apud Ananios Rovena monte, et in aliis plerisque harum vallium locis aperte conspici possunt. Proferunt hae fructus paulo maiores caeteris sylvestribus, sed qui magi resinam fundant. Harum ramis utuntur incolae ad vasa vinaria cingenda: sunt enim tenaces admodum, et flexiles. Alterius vero speciei sunt, quas Cembri, et Cirmoli vulgo vocant, quarum numerosissimas plantas ipse saepe, ac saepius vidi, tum in Gavia Phoebeae vallis, tum in Flemensibus, Vulturenae, et Rhetinorum montibus. Hae quidem speciosa proveniunt proceritate, ita ut ad tabulas parandas materiem non modo pulcherrimam praebeant, sed etiam suaviter odoratam: attamen non tanta assurgunt altitudine, quanta caeterae sylvestres. Ramos e caudice promunt,ceu et picea, qui pini frondibus virent. Caudicis cortex non ut pino subrubet, sed abietis modo subalbet. Fructus tam longitudine, quam crassitudine piceo aeque similis est, brevior tamen, resinosus, colore in nigrum purpurascente: inter cuius nucamenta nuces recluduntur domesticis similes. minores tamen, triangulares, breves, fractu faciles, ut quae dentibus facile cedant: sapore quadantenus domesticas referunt, nisi quod gustui quandam pene insensibilem relinquant asperitatem: quod omnium sylvestrium proprium est. Ab bis resina tum alba, tum odorata, veluti ab aliis sui generis manat. Tabulae ex his paratae ad extruenda aedificia Germanis plurimi fiunt, non modo quod pulchra venarum serie placeant, sed quod odoris fragrantia praestent: id enim ad eorum hypocausta paranda, quibus maxime ob frigidissimam regionis temperiem et indigent, et utuntur, plurimum affert ornamenti. [Plinii lapsus.] Caeterum non potui non admirari dixisse Plinium, scandulas e pino ad contegendas domos, ex omnibus, quae resinam fundunt arboribus, aptissimas esse, cum laricem non ignoraret materiei praestantia, duritie, et firmitate, nulli equiparandam esse. [Tedae consideratio.] Praeterea scribit Theophrastus (nos id quotidie videmus) quod pini interitus est, ut teda fiat. Cuius verba sunt haec loco supra citato. Morbum pinis accidere talem Idaei incolae narrant, cum non solum cor, sed etiam pars externa caudicis in tedam transiverit, tunc strangulari quodammodo. quod sponte accidit ubertate arboris largissima, quoad quis coniectare possit: teda enim totum efficitur. Ergo haec pini propria affectio est. Quare autem pinus teda fiat, scribit idem Theophrastus lib. VI. cap. XV. de causis plantarum, sic inquiens. Pinus enim radicem agit teda totam refertam, ut ante dictum est. Ratio eadem, quae in animalibus est, quod pars alimenti, quae ferbuerit, excoctaque fit, quoniam purgatissima est, assidet: et collecta, densataque pinguedinem reddit. Reliquum vero sursum transmissum, partes, quae supra terram eminent, nutrit: non per illam pinguedinem subiens, sed per alios quosdam meatus. Nam quae in tedam omni ex parte mutatae sint, obesitate moriuntur, ut dictum est: enim nullum transitum habeant, spiritus strangulantur, sicut animalibus accidit, quae ultra modum pinguerint. Haec ille. Caeterum quod teda opus sit ad picem conficiendam, non defuit sane ratio, qua etiam arte fieri possit, ita ut pinus non sua utique sponte, sed artificio teda fiat. Id enim idem docuit Theophrastus libro IX. cap. II. de historia plantarum, his verbis. Idaei ubi arboris caudicem cortice dispoliarint, quod parte solari, binis, aut ternis a terra cubitis facere consuevere, confluxum istuc fieri non sine teda uno cum plurimum anno affirmant. Idque cum securi detraxerint, secundo iterum anno teda locum expleri: et tertio pari modo. Posthac ob eam paulatim incisuram arborem extenuatam, putrefactamque humi facile a flatu prosterni, tum eius cor extrahi (hoc enim tedam maxime praefert) necnon at radicem effodi. Haec etiam ille. [Plinii error, et quorundam.] Quibus palam est contabescente pino, tam sponte, quam arte fieri oririque tedam. Quamobrem putaverim hac in re non parum caecutisse Plinium: quippe qui lib. XVI. cap. X. ubi resiniferas enumerat arbores, tedam propriam, et per se esse arborem censet, cum inquit. Sextum genus est teda proprie dicta, abundantior succo, quam reliqua: parcior, liquidiorque, quam picea: flammis, ac lumini sacrorum etiam grata. Et lib. eodem cap. XVIII. Nunc, ait, celeberrimis arborum dictis quaedam in universam de cunctis indicanda sunt. Montes amant cedrus, larix, teda, et caeterae, e quibus resina gignitur. Haec Plinius. Verum si quis Plinii defensor diceret, per tedam ipsum hoc in loco non aliud intelligere, quam pinum, itaque cum tueri vellet, hanc tutelam illud (ut puto) vanam esse ostendit, quod cum eo capite Plinius resiniferas arbores omnes per genera describat, et primum omnium genus pinum faciat, nullo pacto pinum pro teda accepisse videtur, cum sexto resinarum generi tedam postea adscripserit. Hinc fortasse et Marcelli error defluxit, qui in hoc Dioscoridis capite, pinum tedam interpretatur. In hoc etiam versatur errore Adamus Lonicerus Ruellium secutus in suo de plantarum historia volumine, ubi fictam potius, quam veram arborem pro teda pinxisse videtur. Sed animadvertendum est, non e pinu tantum fieri tedam, sed ex aliis etiam plantis resinam fundentibus, nempe larice, et picea: a quibus nos in Ananiensibus sylvis pinguissimam excisimus. Quapropter dicebat Theophrastus lib. IIII. cap. VI. de historia plantarum, quod in Ponto ex sylvestribus desint pinaster, abies, atque picea, et omnino quae tedam in se se gerunt. Quibus clare patet, alias praeter pinum arbores esse, quae in tedam contabescunt. Sed quod id morbi magis pino eveniat, quam caeteris, propria pini affectio esse creditur. [Plinii et Ruellii error.] Quo fit, ut et in hoc Plinium errasse crediderim, qui non pini, sed larici morbum esse ait, ut teda fiat: ac eidem omnes attribuit tum vires, tum notas, tum qualitates,

74 - Picea et Pinus