Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
71

74 - Picea et Pinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quas Theophrastus pino reddidit. Quare cum Ruellius eum sibi familiarissimum ab huiuscemodi lapsu vindicare vellet, non mirum, inquit, quod in hoc Plinius aequivocatione sit usus, quando et perpetua fronde perinde ac pinus, sit larix, et situs idem in montibus, eademque facies, minime animadvertens, quam magno ipse quoque fuerit errore implicitus: quemadmodum et recentiorum alii. Quandoquidem pro certo attestari possum, laricem me vidisse nunquam (etsi centenas laricum sylvas viderim) cui per hyemem folia non deciderent, et quae tantam contraheret cum pino cognationem, quantam Ruellius tradidit. Itaque ut vera eius quoque promulgetur historia, hic ea de larice disseremus, quae et vidimus, et experientia comprobavimus. [Laricis historia.] LARIX igitur arbor est eximiae proceritatis, cortice perquam crasso (non autem laeviori, quam picea, ut Adamus Lonicerus scribit) in rimas undique dehiscente, intusque rubente: ramos gradatim stipitem totum emittens, adnatis compluribus salicis more lentis, colore luteo, odore non iniucundo: foliis circum ramulos prodeuntis, densis, oblongis, mollibus, comosis, pineis angustioribus, minime aculeatis, quae adventantae hyeme pallida effecta ad caudicis radices decidunt, ibique marcescunt: ita ut sola larix inter caeteras resinam fundentes arbores, spreta omni algoris immanitate, nuda per hyemem vitam transigat. Novella cupressum prorsum aemulatur, non autem piceam, ut Ruellio placet. Eius coni (quanquam credidit Plinius laricem sterilem esse) cupressinis admodum similes sunt, neque ingratum efflant odorem. Veruntamen flores longe odoratiores sunt, qui vere emergentes e ramusculorum cacuminibus arborem universam mirum in modum condecorant. quippe cum in purpura ardenter rubescant, comantibusque foliolis, miro quodam naturae artificio annectantur, non parum viatorum oculos remorantur. Ligni materies durissima, praesertimque rubescens, et in caudicis meditullio sita: eaque propter in aedificiis omnibus extruendis, caeteras longe praecellit. [Error Plinii et Vitruvii.] Vanum profecto est credere (ut Plinius, Vitruvius, et recentiorum plerique perhibent) quod nec flagret Larix, nec in carbones vertatur, sed veluti calcarium saxum in fornace exuratur. Quandoquidem haud recte cum fornacibus ageretur, in quibus fit ferrum in Tridentinis montibus, et in ea praesertim valle Ananiis contermina, quam Solis nuncupant, ac aliis multis Camonicae, et Eliotropiae vallis fornacibus, in Brixiensi agro, si larigno carbone carerent, cuius inibi maxima conflagratur copia. Nanque (ut referunt in hac arte periti) nullo alio carbone in fornacem indito rude ferri metallum tam celeriter colliquescit, quam lariceo. quin et lignum eius siccum cum abunde sit resinosum, impetu flagrat perquam vehementi. Quamobrem in Tridentinis montibus laricinis tantum lignis furnos incendunt, tam eos, quibus panis coquitur, quam quibus hypocausta calefiunt. [Agaricum larici innascens.] Caeterum selectissimum agaricum in larice provenit. nanque ipse quidem saepius in Ananiensibus montibus praestantissimum agaricum parva quadam securi a laricibus quam pluribus deieci, emique saepius ab his, qui resinas colligunt. Nascitur etiam agaricum (ut prodit Plinius) in Gallia, non in larice duntaxat, sed in aliis arboribus, praesertim glandiferis. Dioscorides, sicuti et Galenus, non satis compertum habet, an Agaricum fungus sit, aut radix, licet asserat in cedro gigni. Brasavolus Agaricum Comachii in ilicibus invenisse fatetur, necnon per Galliam equitans, id vidisse ait quercuum caudicibus inhaerere. Enimvero ipse tota Hetruria, in aliisque quam plurimis Italiae locis, denique in multis Germaniae, Carniolae, Dalmatiaeque provinciis, ubi sylvae quercubus, cerris, ilicibus, suberibusque refertae conspiciuntur, non solum nunquam vidi, sed ne quidem audivi in his agaricum provenire: tametsi illis inhaerere viderim fungos alios plurimos lignea materie concretos, duros, ac nigros: quibus ubique passim fomites fiunt ad suscipiendum ignem, cum e silice calybe excutitur: quinetiam iis ignitis ad machinulas exonerandas venatores frequentissime utuntur. Ad haec quanvis in Tridentinis montibus, praesertimque Ananiensibus praeter abietes, pinos, larices, et picea, innumerabiles adsint quercus; in nulla tamen agaricum, praeterquam in larice nascitur. [Resina larigna.] Porro ex larice etiamnum praestantissima illa resina manat, quae falso officinis terebinthina vocatur, cum terebinthina ex terebintho proveniat. Verum cum mercatores praeterito tam aevo terebinthinam ad nos minime afferrent, ob idque larigna eius loco uterentur tum medici, tum myropolae, facile factum est, ut larigna ex usu sibi terebinthinae nomen vendicaverit. Quippe etiam Galeni tempore liquida picea terebinthinae loco vendebatur, ut ipse libro tertio de comp. medic. per genera memoriae prodidit, sic inquiens. Ex harum genere est et larigna vocata, praedictis plane humidior: substantia vero similis liquidae piceae, quam loco terebinthinae institores vendunt ignorantibus eas discernere. est autem talis resina odore gustu, et facultate, quam terebinthina acrior. Cum hac igitur, et terebinthina, larigna vocata persimilem potentiam obtinet, sed {tenuori} <tenuiori> substantia , maioreque discutiendi virtute praedita est. Hanc Tridentini, ac etiam qui iis contermini sunt, vernaculo sermone Larga appellant, deflexa a larice, a qua emanat, appellatione. Haec tamen sponte sua non desivit: sed qui ipsam colligunt, magno, et longo terebro laricis caudicem ad medullam usque per aestatem perforant, et inde manantem resinam vasculi quibusdam e piceo cortice paratis excipiunt. Splendidiorem mittunt iuvenenculae arbores, sicuti de thure diximus: turbidiorem vero annosae.[Pannum in larice nascens.] Reperitur praeterea in annosis laricum caudicibus prope medullam ipsam pannum quoddam albicans quandoque cubiti amplitudine, corio, ex quo chirothecae conficiuntur,adeo persimile, ut vix alterum ab altero discerni possit. Utuntur hoc incolae ad vulnera glutinanda, et ad sanguinis fluores compescendos. [Piceae, et Abietes histor.] Caeterum admodum inter se similes ex his, quae resinam fundunt, arbores sunt PICEA, et ABIETES, ita ut saepe etiam lignarios fabros fallant. Siquidem eademque utrique proceritas: ambae iisdem sunt foliis oblongis, duris, ac densis: utriusque ramusculi produntur erucis in morem a duorum duntaxat ramorum lateribus exeuntes: quod et foliis evenit. Veruntamen hoc tantum discriminis inter se habent, quod piceae cortex nigrescit, tenax est, lentus, et lori modo flexilis: abieti vero albicat, et si flectatur, facile perfringitur. Piceae rami plerunque ad terram flectuntur: quod in abiegnis non visitur. Lignis denique materies piceae multo speciosior, ac etiam utilior: habet enim venas rectiores, minusque nodosas. In picearum genere sola foemina fructus adfert, sed in Ananiensibus, caeterisque Tridentinis montibus abies omnis infructifera est, etsi Plinius abietem fructiferam fecerit. Picea fert

74 - Picea et Pinus