Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 73
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
ad terram deflectitur. Foliis utraque est pistacii graveolentibus, pinguibus, friabilibus, et in obscurum virentibus, in ambitu tamen rubent, sicuti et quibusdam venulis. Perpetua fronde viret. Cortice est subrufo, lento, tenaci, flexibilique. Profert terebinthi modo, praeter racemosos fructus, folliculos cornuli modo intortos, in quibus includitur liquor limpidus: qui tandem veterascens vertitur in bestiolas iis persimiles, quae ex ulmi, et terebinthi folliculis evolant. Tota planta graviter olet: quapropter nonnulli, quod olfactu caput aggravet, ipsam devitant. [Ruel. et Hermolai lapsus.] Sed Lentiscum, quae roboris magnitudine proveniat, folio sorbi, acinis sylvestris punicae rubentibus, ut Ruellius scribit, hactenus non vidi, nec id unquam me legisse memini apud probatos autores. Idcirco Ruellium hac in re hallucinatum crediderim. quemadmodum et Hermolaum, qui ea esse lentisci folia existimat, quibus coriarii Venetiis pelles conficiunt, vulgo proprie appellata foglia. Siquidem planta, a qua haec folia decerpuntur, maxime a lentisco differt; et si cum terebintho aliquam habeat similitudinem. Fert etiam Lentiscus Italica mastichen, ut ipse attestari possum: quamquam non ea copia, qua in Chio, et Aegaei insulis. Itaque immerito a nonnullis notatur Avicenna, quod mastichen Italicam memoriae prodiderit. Quippe quod ii, qui maiori in errore versantur, existimaverint non alibi fortasse, quam in Chio nasci. Indicam mastichen e spinosa quadam planta manare, non solum Theophrastus, sed etiam alii tradidere, quemadmodum et Plinius. qui lib. XII. cap. XVII. non modo Chiae mastiches meminit, sed aliarum quoque, quae in Arabia, Asia, Graecia, Pontoque proveniunt. [Lentisci vires ex Galeno.] Lentisci meminit Galenus lib. VIII. de simp. medicament. facultatibus, sic inquiens. Lentiscus facultate ex aquea essentia leviter calida, et terrena frigida non pauca compositus est, ob quam et moderate adstringit. Desiccat igitur secundo ordine completo, ut tertio incipiente: in caliditatis, et frigiditatis differentia quodammodo est medius, et symmetrus. Similem omnibus sui partibus adstrictionem obtinet in radicibus, ramis, extremis turionibus, germinibus, ac foliis, praeterea fructu, et cortice: ac si succum ex foliis eius viridibus exprimis, similis hic ordinis est, moderate adstringens. Itaque bibitur et per se, et cum aliis medicamentis, quae dysenterias, et alvi affectus sanant, quin et ad sanguinis expuitiones, sanguinisque ex utero eruptiones, tum sedis, vulvaeque procidentias idoneus est, utpote ad hypocistida nonnihil prope accedens. [Mastiches vires ex Gal.] Meminit idem et mastiches libro VII. simpli. med. his verbis. Mastiche candida quidem, et Chia consueto more cognominata, quodammodo ex contrariis composita facultatibus est, adstringente videlicet, et emolliente. Proinde stomachi, ventris, intestinorum, iecorisque inflammationibus competit, utputa secundo ordine excalfaciens, et desiccans. Nigra vero, quae Aegyptia cognominatur, tum magis desiccat, tum minus astrictoriae facultatis est particeps: quamobrem aptior est ad ea, quae validiorem digestionem per halitum exposcunt. hac igitur ratione et furunculis bonum est remedium. Porro oleum, unguentumque mastichinum ex Chia conficitur, non admodum sane ex Aegyptia. caeterum similis est et ipsum mastichae facultatis. Haec de lentisco, et mastiche Galenus posteritatis memoriae prodidit. Sed cum mastiche mihi Caphuram in memoriam redegerit, quod certo sciam, eam mastiche, ardenti aqua, zedoariaque ab impostoribus adulterari, cumque Dioscorides, Galenus, et caeteri illius seculi scriptores ipsam non solum non adnotaverint, sed ne noverint quidem, silentio minime dissimulandum fore putavimus, quo magis legentibus satisfiat, quantum tum a Serapione, tum etiam ab his, qui meridionalem plagam, et Indiae ora hoc aevo navigationibus perlustrarunt, memoriae proditum est. [Caphurae historia, et genera.] CAPHURA igitur est gummi arboris cuiusdam in India nascentis tanta magnitudine, ac proceritate, ut sub eius umbra hominum centuriae recondi possint. Nascitur haec arbor in montibus mari propinquis, materia levi, ferulacea, qua prodit Caphura. Huius largioris proventus augurium est, cum frequentibus caelum fulgetris corruscat, aut crebro tonitru constrepit, vel cum terra motu concutitur. Huius multa traduntur genera. Una in interveniis ligni, lamellarum modo impacta figitur. Alia foras emergit cortice abrupto, veluti resinae, illisque gummi modo inhaeret, maculis inter initia rubentibus, postmodum vel calore solis extosta, vel ignium vi candescit. hanc sumpto a rege quodam Riach illius loci nomine, indigenae Riachinam appellant: quandoquidem is primus dealbandae Caphurae rationem adinvenit. Haec caeteris et bonitate, et tenuitate praestat, longiorique perdurat tempore. Alia crassior, nec pellucens, atro colore: proinde bonitate cedens. Tertia vilior reperitur, fusco colore. Succedit huic impurior alia, quae arboris scobe, ramentis et assulis implicita, gummi more agglutinata lentescit, tuberculo amarae nucis, aut fabae, aut ciceris. Hanc pontificum, et sacerdotum suffimentis, sicut thus, et myrrham, costumque, in templis dicant. Sed hae omnes in duo tantum fastigia rediguntur, in rudem, et elaboratam. siquidem rudis est Caphura omnis ignem non experta: elaborata vero, qua solis, vel ignis ardore excocta, atque purgata album contraxit colorem, utpote et cera. [Fuch. opinio non probata.] Fuchsius lib. primo de componendis medicamentis, putat Caphuram esse bituminis Indici genus, quod scripserit Serapio auctoritate Almazodi, largioris Caphurae proventum augurum esse, cum caelum crebris fulgetris corruscat, aut plurimis strepit tonitruis, vel cum regio, in qua provenit, terremotu concutitur: argumento, quod similiter ex terrae concussu magna tum sulphuris, tum bituminis copia profundi soleat. Sed dissentit ab eo opinio nostra: quandoquidem nec Serapionis, nec aliorum quoruncunque hanc fuisse sententiam existimem: cum tam ipse, quam caeteri, qui de Caphura scripsere, arboris cuiusdam vastissimae proceritatis gummi, vel resinam Caphuram esse scribant. Nimirum oscitanter de hac scripsisse videtur Platearius Salernitanus: quippe qui Caphuram gummi arboris esse inficiatur, Dioscoridis, et complurium testimonio, ex succo cuiusdam herbae fieri tradens. Quod profecto falsum est, cum nullibi Caphurae meminerit Dioscorides. Eam autem esse gummi non solum Avicennae, et Serapionis testimonio probatur, sed et Lusitanorum, qui nostro aevo per meridiem ad Calicut orientalis Indiae emporium navigant. [Caphurae temperamentum, et vires.] Credidere Serapio, et Avicenna, Caphuram tertio abscessu et siccare, et refrigerare: quae tamen cum vehementer etiam in aquam proiecta conflagret, sit perquam odorata, et adeo tenuium partium, ut saepe per se in auram evanescat, illis reclamare videtur. Quo fit, ut quis suspicari possit, aut legitimam Caphuram ad nos non advehi, aut hoc loco Arabum monumenta (ut in aliis quam plurimis) esse vitiata. Capitis dolores (si tamen in hac parte credendum est Mauritanis) ex calore provenientes