Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
72

74 - Picea et Pinus ~ 75 - Lentiscus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

resinam inter corticem, et lignum gummi modo concretam, licet nonnunquam ex ea deluat liquida, larigneae similis. [Abietis lacryma.] Abies vero inter corticem et corticem praestantissimum liquorem illum concludit, quem vulgo LAGRIMO, quasi abietis lacrymam, appellant, de quo veteres nihil (quod sciverim) posteritatis memoriae prodidere. Nisi quispiam dixerit per abietis lacrymam intellexisse Galenum libro III. de compositione medicamentorum per genera paulo ante citato, picam illam liquidam resinam, quam pro terebinthina institores vendebant. Cuius rei illud indicium esse videtur, quod scribat ipse, hanc et gustu, et odore terebinthinae esse persimilem, quod in abiegna lacryma maxime notatur: et quod insuper sit quadantenus terebinthina acrior, nanque huiusmodi qualitates in liquida piceae resina minime reperiuntur. Quo fit, ut suspicandum putaverim, in his Galeni verbis librariorum fortasse culpa mendum aliquod subesse; licet constet antiquos scriptores in arborum resinas ferentium historia in quam plurimis inter se differre, et alteram saepe pro altera (ut supra diximus) substituere. Auxit mihi suspicionem hanc Galenus: quippe qui scripserit deinde eodem libro in Euphorbii medicamento, inter resinas caeteris odoratiores haberi terebinthinam, et abiegnam, hancque illa calidiorem esse. [Error quorundam.] Falluntur autem, qui putant abiegnam lacrymam, clarissimam esse larignam: quandoquidem illa inter abietis cortices vomicae modo coacervatur, et secto corio (ut in abscessibus sanie vexatis fieri solet) elicitur: haec vero manat e laricis caudice ad medullam usque perforato, ut ego experientia doctus facile attestari possum. Nam, ut rem omnem hac in historia exactius exploratam haberem, et a larice larignam, et ab abiete abiegnam per memet elicere libuit. Sunt qui huic illam admisceant, ut hac impostura magis lucrentur, eo quod omnes abiegnam plurimi faciunt, quam larignam. Nec desunt qui percolatam larignam, et ad ultimam claritatem redactam pro abiegna venditent, cum rarissimi reperiantur myropolae, qui rectius alteram ab altera dignoscant. Sed fraus cognosci potest, quod abietis lacryma substantia minus consistat, odore praestantissimo fragret, et gustui larigna amarior, ad annumque asservata quadantenus flavescat. [Abiegnae lacrymae vires.] Ea vulneribus recentibus maximum affert praesidium, quod non solum glutinet, sed et mundet, et sarcotica habeatur. Pota renum calculos eiicit, arthriticos dolores mulcet, coxendicumque cruciatus lenit. Capitis vulnera mirifice sanat, adeo ut hac sola nonnulli utantur. Additur et in antidotis balsami vice. Affirmat Ruellius abieti croceum florem innasci: verum in Tridentinis montibus, ubi undique ea montes sylvescunt, Abies omnis est et floribus, et fructibus infoecunda.

Cap. LXXV
Σχῖνος – LENTISCUS

LENTISCUS nota arbor est. Cui toti vis inest astringendi: semini enim, folio, ramo, cortici, radicibusque cognatae insunt vires. Liquamentum autem ita fieri solet. Folia, cortex, et radix in aqua coquuntur, et ubi abunde cocta, refrigerataque sunt, folia abiiciuntur: aqua denuo coquitur, donec mellis habeat crassitudinem. Lentiscus sua astringendi dote, valet adversus sanguinis reiectione, alvi profluvia, et dysenterias in potu: item contra eruptionem sanguinis e vulva, et eiusdem, aut sedis procidentia. In totum acaciae, et hypocistidis vicem repraesentat. Idem facit succus e tritis foliis. Decoctum fotu cava explet, et fracta ossa ferruminat, vulvae fluxiones sistit, omas arcet, urinam pellit, motus dentium collutione stabilit. Virentes surculi calamulorum vice dentibus repurgandis affricantur. Fit e semine oleum astrictoriam vim habens: quod prodest, cum quid astringi opus est. Lentiscus resinam gignit, quae lentiscina cognominatur, et ab aliquibus mastiche. Pota utilis est sanguinem reiicientibus, et tussi veteri: stomacho auxiliatur, sed ructum movet. additur in dentifricia, et illitiones faciei, ad nitorem cuti conciliandum: palpebras oculis incommodas replicat: manducata halitum oris commendat, gingivas contrahit. Optima, et copiosissima in insula Chio provenit. Praefertur, nitedulae modo, resplendescens, et candore Tyrrhenicae cerae similis, adulta, retorrida, friabilis, odorata, stridorem edens. Viridis autem inferior est. Adulteratur thuris, resinaeque pineae nucis mistura.

[Lentisci consideratio.] LENTISCUS in Italia frequentissima nascitur, praesertimque in Hetruria maritimis nostris Senensibus. Gignitur in collapsis Romanorum aedificiis, ac ruderibus. Quinetiam in tractu Tyrrheni ubique copiosa oritur, in Campania maxime. Caeterum lentisci nonnullae sunt plantae, quae in arborem mediae proceritatis assurgunt: nonnullae vero humiles, quae nullo grandiore caudice a radicibus sublato, sed virgultis, stolonibusque innumeris corylorum sylvestrium modo dissiliunt. veruntamen Lentiscus tum ramis, tum foliis densior constat, magisque virgultorum cacuminibus

74 - Picea et Pinus ~ 75 - Lentiscus