Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
75

77 - Resinae aliae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

carbonum strues supponitur, et triduo citra intermissionem discoquuntur, usque dum antedictas naturae suae notas exuerint: mox, ut dictum est, reponuntur. Aridas unius diei spatio decoxisse satis est. Vitae odoratis malagmatibus, et acopis, et unguentorum colorationibus magnopere utiles sunt. E resina perinde atque thure, fuligo excipitur, ad circumlitiones idonea: quibus palpebras fueant, et colorem mentiuntur. prodest glabris genis, collacrymationibus, erosisque oculorum angulis. Ex ea sit atramentum scriptorium.

[Terebinthi histor. ex Theophrasto.] TEREBINTHORUM (ut Theophrastus memoriae prodidit lib. III. capite XV. de historia plantarum) alia mascula, alia foemina. Mascula sterilis est, ob idque sexui maris adoptatur. Foeminarum alia fructum protinus rufum promit, magnitudine lentis, qui concoqui nequit: alia viridem editum, rufum postmodum tingit, et cum uva maturescente, nigrum novissime facit, magnitudine fabae, resinosum, et sulphurosum. Circa Idam, et Macedoniam brevis, fruticosa, contortaque nascitur: at apud Damascum Syriae magna, copiosa, decoraque: montem enim mihi terebinthus refertum, ut nil aliud habeat, referunt. Materies ei lenta, radices validae in profundo, atque in totum incorrupta haec arbor habetur. Flos oleae, verum colore rufo. Folia circa unum pediculum, pleraque specie laurinorum coniugatim, quemadmodum sorbo, quodque parte postrema acuminet, impar exit: verum minus angulata, quam sorbo, ambituque laurino similiora, et pinguia cum universo fructu. Fert et ad nucis similitudinem quaedam concava, ut ulmus: quibus bestiolae tanquam culices innascuntur. Fit in his resinosum quid, lentumque: sed resina tamen non hinc legitur, sed a ligno. Fructus resinae copiam non mittit, sed manibus tantum adhaeret: etsi non lavetur, postquam collectus est, inter se cohaerescit: cum vero lavatur, candidus, probeque non maturus supernatat, niger subsidit. Idem refert deinde lib. IIII. cap. V. historiae plantarum, Indicam etiamnum Terebinthum haberi: cui folia, et ramis, et reliqua omnia terebintho similia: fructus autem diversus, similis enim amygdalis. Nam et in Bactris terebinthum hanc esse, ferreque nuces amygdalarum magnitudine: quoniam non magnas, sed visu similes, et suavitate amygdalis praestantiores: et ideo loci illius incolas his potius uti. Terebinthum vidi ego primum in colle vulgo cognomine Castel Trento, non procul a civitate Tridenti prope Athesim, a Theophrasti historia haudquaquam dissimile, facta huius videndi mihi copia a clarissimo medico Alexandrino Tridentino: reperique ipsam deinde in aliis compluribus Hetruriae locis, videlicet in collapsis Romanorum aedificiis, ac ruderibus: sed frequentem admodum in lapidiae collibus prope Puccinum castrum, Adriatico sinu non longe a Tergesto. [Resina terebinthina.] Ab hac saepe, dum illac ver haberem, et fructus, et folliculos caprarum cornibus non absimiles, quibusdam intus bestiolis culicis figuram prae se ferentibus, et resinam decerpsi: quae etsi omnium praestantissima sit: non tamen diu est, quod Venetias defertur ex Cypro. Antea coctam afferebit. vel quod impostoribus ad adulterationem aditus hoc modo facilior fieret. Verum liquidae per se ex arbore manat, iam frequens facta est. Caeterum quia terebinthina tandiu in Italiam non advehebatur (ut supra in laricis mentione diximus) larigna non modo terebinthinae locum sibi vendicaverat, sed etiam cognomentum. At cum eodem loco a nobis de pinea, picea, larigna, abiegnaque resina, et earum a quibus colliguntur arboribus, abunde scriptum sit, operaepretium quidem non est, ut hic iterum ea repetamus. Scire tamen convenit, rarissimas esse abietes in montibus Tridentinis, quae praeter fluentem lacrymam, aridam fundant resinam: sed si quaedam inveniuntur, haec est (ut Plinius inquit) arboris morbus. Cuius rei manifestum argumentum est, quod omnis abies, quae resinam fundit, tabida sit, putris, et cariosa. [Bras. opinio non probata.] Brasavolus de resinis disserens, Plinium in earum historia a Dioscoride dissentire autumat, quod .s. Plinius libro XXIIII. capite VI: tradiderit summas resinae species duas, siccam et liquidam: siccam in pinu, et picea fieri. Liquidam e terebintho, larice, lentisco, cupresso. Dioscorides vero ex pinu, et picea, et liquidam praeter siccam haberi scriptum reliquerit. Quos tamen melius erat sic conciliasse, quod quanvis asserat Plinius, siccas resinas e pinu, et picea colligi: non propterea obstat, quominus ferant pariter huiuscemodi arbores et liquidas, et siccas resinas. Quandoquidem in Tridentino tractu pluribus variisque locis, e pinu, piceaque antea longo tempore caesis, solisque ardore aestuantibus liquidas resinas exudare comperimus larignae non absimiles. Quod etiam saepe evenit in asseribus ex hisce arboribus paratis, et in tignis, vel trabibus, quae aedificiis coaptantur. Verum enimvero malum dicere Plinium errasse, quod liquidarum generi lentiscinam adscribat, quae est nostra mastiche, caeteris profecto durior. [Colophoniae consideratio.] Ad haec scire etiam convenit, quod quae in officinis Colophonia, Hispanica, Graecaque dicitur, illius species est, quam coquere Dioscorides edocuit. Constat haec coloribus diversis, utpote crystallina, hyacinthina, saturatoque colore, pro resinarum, ex quibus conficiuntur, varietate. quippe (ut Dioscorides ait) alia candida est, alia olei, alia mellis colore, qualis est larigna. Quae vero a Colophone Ioniae urbe sibi cognomentum comparavit, est (ut refert Plinius lib. XIIII. cap. XX.) praeter caeteras fulva: necque alia de causa vocatur et Hispanica, et Graeca, nisi quod ex iisdem etiam regionibus advehatur. Attamen advertendum est aliam ab hac, quae neque fricta, neque excocta est, haberi Colophoniam: siquidem scribit Dioscorides quod pinea, piceaque liquida, ac pinguis resina ex Colophone afferebatur: ob id Colophonia per excellentiam vocabatur. Quod item testatur Galenus libro VII. de compositione medicamentorum per genera, cum inquit. Quoniam vero piceam resinam et frictam, et colophoniam appellare consueverunt, sciendum venit, aliam quandam esse colophoniam Chiae mastichae persimilem, molliens aliquid habens, quemadmodum illa, et thus. Et libro II. eiusdem. Est, inquit, inter liquidas etiam colophonia thuris redolens, quae nonnullis sola vocatur colophonia, odoratu suavitatem quadam referens, ut abietina, et calore sicut illa mediocri praedita. nascitur admodum modica, atque ob id pretiosa est. Porro si quispiam diceret, non cognovisse Plinium, neque Dioscoridem, liquidam abiegnam, quam aliqui lacrymam, nonnulli vero abietis oleum nuncupant, cum ne tantillum quidem a veritate desciscere putaverim: siquidem hi de liquida abiegna (quod legerim) nihil memoriae prodiderunt. [Therebinthi vires ex Gal.] Terebinthi, et resinarum meminit Galenus lib. VIII. de simpl. medicam. facultate, ubi ita scriptum reliquit. Therebinthi tum cortex, tum folia, tum fructus

77 - Resinae aliae