Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 76
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
adscrictorium quiddam obtinent: sed et secundo ordine excalfaciunt. Itaque quod etiam desiccent, manifestum est: recentes quidem etiamnum, humidique modice; sicci vero, ordine secundo. Caeterum fructus aridus propinquus est etiam tertio ordini desiccantium: est enim adeo calidus, ut mandentibus protinus eius caliditas percipiatur. Itaque etiam urinam provocat, et lienibus prodest. [Resinarum vires ex Gal.] Paulo superius de resinis disserens, sic inquit. Resinae omnes desiccant, et excalfaciunt. Caeterum inter se discrepant, quod plus, ac minus habeant in gustu quidem acrimoniae in facultate vero caliditatis: tum quod aliae plus, aliae minus sortitae sunt partium tenuitatis: praeterea quod nonnullae adstrictionis sunt participes, aliae nequaquam. Primas meruit omnium non iniuria lentiscina: eam vocant mastichen. Nam praeterquam quod paucula ei adest adstrictio, adeo ut stomachi ventrisque et iecoris imbecillitatibus, et phlegmonis conveniat, insuper illi inest mordacitate vacans desiccatio: minimum enim acris est, et maxime tenuium partium. Inter alias praefertur terebinthina, manifestam quidem, non tamen similiter atque mastiche, adstrictionem possidens. Caeterum adiunctam habet amaritudinem quandam, per quam magis etiam, quam mastiche digerit. Ob eandem qualitatem inest et abstersio, tanta quidem, ut et psoras sanet. quinetiam quae in profundo resident, caeteris resinis magis attrahit, nimirum cum illis maiorem habeat partium tenuitatem. Attamen picea, et hac etiam magis strobilina acriores quidem quam terebinthina, minus tamen digerunt, neque attrahunt. Mediae inter has sunt pinea, et abietina, acriores quidem quam terebinthina, minus tamen, quam aut picea, aut strobilina. Habet porro etiam emolliens quiddam terebinthina: secundum locum habet emolliendo lentiscina, sicut et cyparissina acrimoniae. Et lib. III. de compositione medicamentorum per genera inquit. Etenim cera ad liquiditatem multo pingui indiget: at resinae, quae quidem aridae prorsus sunt, modico: liquidae et siccam quandam substantiam ad emplastri crassitudinem assumere postulant. In ceris igitur non magna humiditatis, ac siccitatis differentia est: in resinis, sicut etiam in picis genere contra, aridae ab humidis permultum differunt. Omnium ergo resinarum siccissima est, quam nonnulli frictam, alii colophoniam appellant. Huic succedit, quae ex fictilibus impura, nec frixa sumitur, quam si purges, in frictam mutabitur. His ambabus siccior est, quae dicitur pityinon physema, ac si dicas pinea germinatio. Hanc sane, ceu squalidam in praesentis emplastri compositionem non esse idoneam ratus, abieci; usus autem sum fricta, et liquidis. Iam vero ex his quoque nonnullae diutius liquidae permanent, quemadmodum terebinthina, aliae cito inarescunt, sicut strobilina: media utriusque est abietina. Quinetiam facultate calidior est quidem strobilina, mox vero abietina, deinde terebinthina: cupressi resinam miscere non ausus sum, ut quae nonnihil adstringeret. Putabit forsan aliquis nobiscum dissentire Dioscoridem Anazarbeum in sermone de resinis haec verba scribentem, primo de medica materia commentario. Ex omnibus resinis principatum terebinthinae datur, post eam lentiscinae, tum ei, quae de pinu raditur, et abiete, post quas picea, strobilinaque numeratur. In his enim Dioscorides tanquam de infima strobilina, optima vero terebinthina sentire videtur. Verum ego ex his tribus resinis strobilina, abietina, terebinthina, principem certe strobilinam calore, secundam abietinam, postremam terebinthinam esse dixi. Hactenus de resinis Galenus. Sed hac in re animadvertendum est, quod hoc in loco caeteris strobilinam non aliter praefert Galenus, nisi quod omnes caliditate tantum antecellat: siquidem in universum in medicamentis componendis a Dioscoride nequaquam dissentit, videlicet quod inter omnes terebinthina primas occupet sedes, ut paulo post declaravit, dicens. Inter resinas optimam, tanquam medicamentum in multiplices usus accommodatum, merito terebinthinam affirmaveris, non tamen caliditate primas obtinere.
Cap. LXXVIII
Πίσσα
ὑγρά – PIX LIQUIDA
PIX liquida, quam alii conum vocant, e pinguissimis pini, piceaeque lignis congregatur. Optima est et splendens, syncera, laevis. Contra venena, phthisim, purulentam excreationem, tusses, suspiria, et pectoris humores, qui difficile extussiuntur, efficax est, eclegmate cyathi mensura cum melle dato: tonsillarum et uvae inflammationes, anginaeque utiliter perunguntur: purulentis auribus infunditur cum rosaceo, et illinitur cum trito sale serpentium morsibus: adiecta vero pari cera, scabros ungues extricat, impetiginesque emendat: vulvae duritias, ac sedis tubercula discutit: cum farinaque hordeacea, et pueri impubis urina decocta, strumas rumpit: cohibet ulcera, quae serpunt, cum pineo cortice, aut sulphure, aut furfuribus illita. Caeterum cum thuris manna, et cerato profundos ulcerum sinus conglutinat: rimis sedis, et pedum magno auxilio illinitur: ulcera replet, et cum melle purgat: quin et cum uva passa, et melle carbunculos, et putrida ulcera emarginat, disrumpitque. Erodentibus medicamentis, quas septas vocant, probe immiscetur.
Cap. LXXIX
Πισσέλαιον
– PICINUM OLEUM
E PICE fit quod pisselaeon appellant, separato liquore aquoso, qui supernatat pici, sicut serum lacti. Nam expansa, quandiu pix coquitur, supra cortinam vellera pura madescunt, acceptoque halitu eius exprimuntur in vas, idque tandiu fiat, donec pix coquatur. Quas pix liquida, praebet utilitates: alopecias capillo replet cum farina hordeacea illitum: quibus et liquida pix medetur: iumentorum ulcera, scabiemque emendat.
Cap. LXXX
Λιγνύς
τῆς ὑγρᾶς
πίσσης – FULIGO LIQUIDAE PICIS
FIT HOC MODO e liquida pice fuligo. In lucerna nova, quae ellychnium habeat, nonnihil picis incendito, lucernamque fictili vase in clibani speciem conformato, superius in angustum fornicato,