Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 81
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
sapore vero acerrimam. Reliqua semina tradunt, foliis cupressi tusis si misceantur, a vermiculis quibuscunque non tangi, neque erodi. Lignum autem (ut aiunt) nulla temporis diuturnitate suaveolentiam exuit. [Cupressus pusilla.] Sunt qui pusillam cupressum, nonnullis etiam Cipresso vulgo dictam, abrotonum foeminam vocent, a similitudine, quam haec cum arbore in multis habet. Idcirco ne fortasse aberraret, qui certo crederet, Plinium libro XXIIII. capite XV. de chamaecyparisso herba disserentem, de hac intellexisse: praesertim cum tradat, ipsam ex vino potam contra serpentium omnium venena, scorpionumque ictus pollere: siquidem et nostra hac aetate plerique abrotonum foeminam ad idem usurpant. Quod item ad alvi tineas necandas bellariis immiscent, ut arte pueros ad comedendum alliciant. Hetrusci hanc Santolina vulgo nominant, de qua cum libro tertio in abrotoni mentione nobis latius sit disserendum, hic plura dicere supervacaneum esset. [Cupressi vires ex Gal.] Cupressi meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Cupressi folia, germina, pilulae recentes, et molles magna vulnera conglutinant in duris corporibus: ex quo clarum est, quod resiccandi vim habeat absque insigni acrimonia, aut caliditate, sicut certe et gustus testificatur. Apparet enim in ea levis quidem acrimonia, sed plurima amaritudo, multoque etiam plus acerbitatis in tota planta. Tanta ei inest acrimonia caliditasque, quanta satis sit deducendae in altum acerbitati, ac nullam tamen mordicationem, aut caliditatem in corporibus efficiat. Proinde in alto latentes in flaccidis, putrescentibusque affectibus humiditates innoxiae, tutoque depascitur, atque absumit: cum quae excalfaciunt simul, desiccantque eas quidem quae contentae sunt, absumant: caeterum acrimonia, et caliditate alias attrahant. Sic enterocelicos iuvat: siquidem exiccat, roburque addit corporis partibus prae humiditate laxit, utpote cum adstrictio in altum subeat, deducente ipsa caliditate, quae admista est, eum servante modum, ut deducere quidem valeat, non tamen mordicare queat. Quidam ea utuntur ad carbunculos, et herpetes polentae miscentes, tanquam absumat citra excalfactionem eos morbos facientem humiditatem. Sunt qui ad erysipelata utantur, admista nimirum polenta cum aqua, aut oxycrato aquoso.
Cap. LXXXVII
Ἀρκευθίς
–
IUNIPERUS
IUNIPERI genera duo: altera maior, altera minor. utraque acris est. Excalfacit, et urinam movet, accensa serpentes fugat. Baccarum nonnullae nucis iuglandis magnitudine nonnunquam grandescere, aliae nucem Ponticam aequare inveniuntur, rotundae, odoratae, in mandendo dulces, subamarae, quae arceuthides etiam, id est, bacca Iuniperi, nominantur. Modice calfaciunt, et astringunt, stomacho utiles: contra pectoris vitia, tussim, inflationes, tormina, et serpentium ictus efficacissime bibuntur: urinam cient, unde ruptis, convulsis, et vulvae strangulatui subveniunt. Folia acrimoniam habent: ideo tam ipsam, quam eorum succum ex vino contra viperarum morsus illini, aut bibi prodest. Corticis cinis cum aqua illitus, lepras eximit.
[Iuniperi consideratio.] REPERIUNTUR Graeci Dioscoridis codice (ut etiam adnotatum reliquit Marcellus) in quibus iuniperi caput prorsus depravatum legitur, quibusdam additis, quae Dioscoridis doctrinam minime sapiunt. Siquidem nec Galenum, nec item Paulum Aeginetam, minusque Serapionem, qui tamen verbotenus Dioscoridis scripta per capita singula refert, illud usquam posteritatis memoriae prodidisse constat, quod scilicet ramenta ligni Iuniperi epota homines perdant; praesertim cum eius baccae contra serpentium ictus efficacissime devorentur: bibaturque, ac illinatur foliorum expressus succus ad viperarum morsus. Adde etiam quod facto periculo id omnino falsum esse deprehendatur. Quare non modo non credendum, sed ne cogitandum quidem, eiusmodi ineptias a Dioscoride scriptas: quin potius illi ascriptas esse existimandum. His ergo rationibus adductus, non temere partem illam, utpote addititiam, ex hoc capite resecandam duxi. Maior, et minor Iuniperi species in pluribus Italiae locis reperitur. Tuscia urbanas alit, quae in proceram arborem assurgunt, visunturque hae frequentes in agro nostro Senensi: quarum fructus sylvestribus et crassior, et dulcior habetur. Iuniperi materies ad centenarios annos incorrupta perdurat: proinde iussit Hannibal (ut Plinius tradidit libro XVI. capite XL.) templum Dianae Ephesiae Iuniperinis trabibus extrui, quod per multas aetates esset duraturum. Igitur mirari non licet, si chymistae asseverant, carbonem Iuniperinum accensum, et suo cinere obrutum ignem integro anno fovere. [Gummi Iuniperi.] Profert ex se Iuniperus gummi mastichae simile, quod et Sandaracham, et Vernicem appellant. Hoc primum cum metitur, candido splendescit colore: senescens vero in rufum abiit. Porro haud ignorandum est, hanc Arabum sandaracham a Dioscoridis sandaracha perquam longe dissidere. Nanque Graecis Sandaracha est fossilis ad arsenici, sive auripigmenti genera referenda,