Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 82
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
erodens, et exitiale medicamentum, ut amplius in quinto libro Deo duce dicemus. Verum haec sandarachae nomenclatio in gummi Iuniperi invecta fuit a medicis, qui Mauritanos secuti sandarax Arabicum nomen (sic enim Arabe3s Iuniperi gummi vocant) in Jandaracham converterunt. Quamobrem illud adnotandum esse videtur, quod ubi Arabes, sandaracham medicamentis inserendam e4sse praecipiunt, gummi Iuniperi immiscendum intelligunt: ubi verro a Graecis de sandaracha fit mentio, fossilis illa rufa, et auripigmento similis, est intelligenda. Tradit Plinius libro XIII. cap. XI. plura gummi genera, ubi gummi Iuniperinum ad nihil esse utile scribit. Cuius tamen frequens usus in medicamentis contrarium indicat. [Gummi Iuniperi usus.] Quippe hoc syncero, et oleo ex lini semine presso, fit vernix liquidus: cuius est usus ad illustrandas picturas, et ad nitorem ferri conciliandum: utilis etiamnum ad ambusta, et praecipuus ad dolores, et tumores haemorrhoidum. Siccus vernix, hoc est gummi Iuniperi (ut autor est Serapio) destillationes suspendit, mensium profluvia sistit, sinus exiccat immistus, haustus vero pituitam, quae ventriculo, et intestinis haeserit: tineas et caetera ventris animalia necat. Nervorum resolutionibus, quas humores frigidi contraxerint, opituluntur. Capitis destillationes suffitu discutit. Idem exceptus sanguinis excreationes supprimit, et haemorrhoidas fluentes illitus. Addito tum rosaceo, tum myrtino sedis rimas coercet, et hiantibus frigore manuum, pedumque scissuris illitu succurrit. In summa calfacit, et siccat primo recessu. [Sandaracha alia Plinii.] Est et Sandaracha ceraginosi mellis genus apud Plinium, qui de ea libro XI. cap. VII. ita scribit. Praeter haec convehitur Erithace, quam alii sandaracham, alii caerinthum vocant. Hic erit apum, dum operantur, cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, et ipse amari saporis: gignitur rore verno. hactenus Plinius. Caeterum oleum, quod ex Iuniperi materie (ut chimistae dicunt) per descensorium duobus adversis fictilibus, tum pariter vitreis instrumentis elicitur, calidum ore contentum dentium dolores mirifice mulcet, si tamen frigida defluxione afficiantur. Fit ex baccis hoc longe praestantius, odore perquam iucundo. [Iuniperi vires ex Gal.] Iuniperi meminit Gal. lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Iuniperus, calida, et sicca utrinque tertii ordinis. At fructus similiter quidem calidus est, sed non similiter siccus, verum in hoc primi fuerit ordinis.
Cap. LXXXVIII
Βράθυ{ς} – SABINA
SABINA duorum generum est. Una foliis cupresso similis, spinis horridior, graviter olens, acris, et fervens. arbor est coactae brevitatis, quae sese magis in latitudinem fundit. huius foliis nonnulli pro suffitu utuntur. Altera tamarici folio similis est. Utriusque folia nomas sistunt, collectiones illitu mitigant: quin et cum melle illita nigritias, sordesque repurgant, et carbunculos rumpunt: cum vino pota sanguinem per urinam eliciunt: partus apposita extrahunt, et suffitu idem praestant. Unguentis calfacientibus immiscentur, et privatim gleucino.
[Sabina consideratio.] NIHILOMINUS vulgaris est notitiae Sabina in Italia, quam quaevis alia vulgaris planta, tam illa inquam, quae cupresso, quam quae tamarici folio est persimilis. Quod tamen nonnunquam imperitis negotium exhibet: siquidem aliquando viderim pro sabina assumi quandam herbam dodrantalem, quae quibusdam in montibus plurima nascitur, folio tamaricis, licet nec odore, nec sapore sabinam referat. [Selago Plinii.] Hanc saepius existimavi esse Selaginem a Plinio lib. XXIIII. cap. XI. commemoratam. Nanque inibi selaginem esse affirmavit, sabinae similem. Olim selaginem contra omnem perniciem habendam prodidere Druidae Gallorum, et contra omnia oculorum vitia suffitam prodesse. At tanta extitit tunc temporis superstitionum magorumque vanitas, veluti et hoc aevo apud plerasque gentium turbas visitur, ut ii nunquam ad selaginem legendam accederent, nisi prius Diis sacra fecissent. Quin et eam invalidam omnino censebant, nisi dextra manu, et nudis pedibus legeretur. Haec, quae sequuntur, de sabina scriptis tradidit Galenus lib. VI. simplicium medicam. sic inquiens. [Sabinae vires ex Galeno.] Sabina ex numero est fortiter exiccantium, idque secundum tres qualitates, quas in gustu prae se fert, similiter cupresso, nisi quod ea acrior est, et ut sic dixerim, magis aromatica, seu odoratior. Igitur huius, quammodo dixi qualitatis est particeps, nempe acrimoniae consistentis in temperamento calido, praeterea amaritudinis, et adstrictionis obscurioris, quam in cupresso. Siquidem quanto magis acrimonia superat, tanto etiam potentius digerit. Itaque glutinare nequit ob siccitatis, et caliditatis robur. nam utriusque illi tantum inest, ut etiam tendat, et inflammationem afferat. At putredinibus similiter cupresso accomodari potest, maxime ubi rebelliores fuerint, et diuturniores. nam hae citra noxam vim medicamenti perferunt. Quin et quae atra sunt reddita, et admodum sordida, ea cum melle expurgat: carbunculos item solvit. Porro essentiae tenuitate menses quoque provocat, ut si quid aliud, et sanguinem per urinas movet. Foetum etiam viventem interficit, et mortuum eiicit. Esto autem hoc medicamen tertii ordinis,