Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
85

90 - Laurus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Lauri historia.] LAURUS tam tenuifolia, quam latifolia arbor odoratissima, et si antiquis credimus, Apollini lucidissimo sacra: quinetiam a Iove colitur. Una quoque laurus Romae antiquitus imperatorum pontificumque domos exornare solebat. Quod similiter, atque alii complures gentilium mores, in hunc usque dum apud nos perdurat. Nanque ubi dies festus advenerit, laurus non modo templorum valvas decorat, sed et ubi dies genitales adfuerint, ingentium palatiorum est ianitrix. Quo fit, ut magnis adventantibus principibus, lauri frondibus et columnae, et arcus in pacis signum extruantur: siquidem pacifera laurus est, non secus a olea. Ideo antiquitus etiam, si eius rami praetendebantur inter armatos hostes, firmum quietis erat indicium. Qua observatione ductus Bernardus Clesius Cardinalis amplissimus Tridentinus, tum pacis, tum quietis sectator maximus, lauri, et palmae floridae ramum adnectabat, ut nitida marmora, praeclara metalla. speciosae picturae, aurea, et argentea vasa, ac reliqua admiranda demonstrant, quibus magna eius palatia fulgent. Romanis laurus ferebant laetitiae victoriarumque signo. Idcirco laurum in templis in Iovis gremio reponebant, quoties Romae laetitiam victoria nova attulerat. Quinetiam grata Apollini dona unoquoque anno mittere solebant in Parnaso monte, quod ibi laurus spectatissima cresceret. Caeterum quod laurus Romae a Iove e caelo missa fuerit, ut ea imperatores coronarentur, facile perhiberi potest: nanque Liviae Drusillae, quae postea Augusta matrimonii nomen accepit, cum pacta esset illa Caesari, gallinam conspicui candoris sedenti in hortis aquila ex alto abiecit in gremium illaesam, intrepideque miranti accessit miraculum, quod teneret rostro laureum ramum suis baccis onustum. Quod audientes conservari alitem, et sobolem iussere aruspices, ramumque eum feri, ac rite custodiri. Quod factum est in villa Caesarum fluvio Tyberi imposita, iuxta nonum lapidem flamminia(?) uta(?), quae ob id vocatur ad gallinas. Porro tam crevit ramus laureus, tamque se propagavit (tametsi radicibus destitutus) ut brevi tempore ibi mire sylva provenerit. Ex qua triumphans postea Caesar laurum in manu tenuit, coronamque in capite gessit. Ac deinde imperatores Caesares cuncti triumphantes lauro coronabantur, tenebantque in manu eiusdem ramos. Quos post triumphos traditus est mos serendi in eminentioribus locis in celebratis Romae collibus. Quo factum est, ut plures laurorum sylvae Romae virescerent, quae ob id laureta vocabantur: qualis erat, quae in monte Aventino multo ante alios tempore viguit. [Lauri natura.] Nimirum indicat laurum diis gratissimam esse arborem, quae sui habetur ab impetu fulminum ratio: siquidem nulla habita, cum e caelo ruunt, nec divinitatis, nec principum amplitudinis ratione, plerunque templorum turres ictunt, superba mundi palatia dilacerant, ac saepius homines immaniter interimunt. haec tamen sola arbor fulmine non percutitur, nisi in futurae calamitatis prodigium: ac ne quidem domus, in quibus adsint eius rami, de caelo tangatur, pro certo creditur. Proinde Tyberius Caesar fulminibus perterritus, tonante caelo lauro coronabatur. Laurus ex sese vim habet ignem producendi: quippe si exiccatae ramus ramo frequentius confricetur, super asperso sulphuris pulvere, ignis statim exiliet. Eadem perpetua fronde viret, tantaque pollet utut eius ramis in arvo defixis, rubigo, maxima segetum pestis, abigatur, transeatque in earum folia ex arvis. Poetae perfectionis signo lauro coronantur, idque praemium est Apollineorum musas colentium. Corvus occiso chamaeleonte, fronde lauri devorata infestum virus extinguit. Qua etiam palumbes, graculi, merulae, et aliae perplures aves annuum fastidium purgant. [Laurus lapidea.] Caeterum lapideas lauros oriri in mari rubro scribit Theophrastus lib. IIII. cap. VIII. de plantarum historia, sic inquiens. In sinu autem Heroo cognominato, ad quem descendunt Aegyptii, laurus est, et olea, et thymum: nerion non viridia, sed lapidis specie parte a mari eminente, similia tamen laridibus tam foliis, quam germinibus. Colos quoque floris in thymo, tanquam nondum perfecte floruerit, liquido deprehenditur. Longitudo arbuscularum cubitorum ternorum est. Haec ille. Laurum scriptis commendatur Galenus lib. VI. simplicium medicament. sic inquiens. [Lauri vires ex Galeno.]Lauri arboris et folia, et fructus desiccant, et calfaciunt vehementer, plusque etiam fructus, quam folia. Quamobrem et calculos confringit, et iecori prodest. Bibitur ex vino fragrante trium obolorum pondere.

90 - Laurus