Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 84
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quem ipse
ex Pesino Istriae oppido secum attulerat, rubentibus baccis undique refertum,
eaque in memoria haberem, quae apud Theophrastum, ac veteres alios legeram, mihi
quidem fructum illum intuenti statim inclinavit animus, hanc minorem esse cedrum.
Etenim, ut memorant stirpium scriptores tum veteres, tum recentiores, difficile
admodum esset secernere cedrum a iunipero, nisi huic caeruleus, pumilusque: illi
vero flavus rubensve, ac grandior fructus inesset. [Cedriae consideratio.] Manat
ab arbore maioris cedri etiam resina, quae proprie Cedria dicitur, utilis ad
multos in medicina usus. sed hanc ad nos non deferunt Cypri, tametsi eorum regio
cedris (ut aiunt) quam plurimis scatent. Variat ad haec in Dioscoridis codicibus
de cedria lectio. Quippe vulgata [GR] habet, id est gravis odore, cum tamen
antiquissimus codex manuscriptus habeat [GR], id est vehemens odore. quod
indicat cedriam esse vehementer odoratam, non autem graviter olere. Quod etiam
maxime testatur Virgilius libro VII. Aeneidos his versibus de Circe canens.
Proxima Circeae raduntur
litora terrae,
Dives inaccessos ubi solis filia lucos
Assiduo resonat cantu, tectisque superbis
Urit odoratam nocturnam lumina cedrum,
Arguto tenues percurrens
pectine telas.
De Citris autem, quibus
aurea totius fere Italiae viridaria exornantur, tam in Tyrrheni, quam Benaci
litoribus in sequentibus, capite de malis, ubi ipsorum mentionem facit
Dioscorides, adiuvante Deo plura dabuntur. siquidem arbor illa ad hac, de qua
nunc agitur, plurimum differt. [Cedri et Cedreae vires ex Galeno.] Cedri meminit Galenus lib. VII. simp.
medicamentorum his verbis. Cedrus specie duplex est, altera fruticosa iuniperis
adsimilis, altera arbor non exigua. Utraque est calidae, siccaeque temperaturae tertii
quodammodo ordinis secundum utrunque. Caeterum Cedrea (vocatur ita cedri oleum)
quartum etiam ordinem videtur attingere, abunde calida simul, et tenuium partium.
Molles itaque carnes prompte citraque dolorem putrefacit, sicut alia omnia, quae
cum eiusdem sint in calfaciendo ordinis, adiunctam etiam habent substantiae
tenuitatem. At in duris plusculo tempore, et vix operatur. Porro talia omnia
medicamenta septica vocantur, et septa: sed inter sese maioris, minorisque
ratione dissident. Est autem in hoc genere medicamentorum ex primo, et
infirmissimo ordine cedrea: pleraque enim eorum admodum sunt efficacia. Talia
itaque et mortuorum corporum carnes corrumpunt: at cedrea exiccat, simulque a
corruptione tuetur corpora demortua, utpote humiditates eorum superfluas
depascens, caeterum solida corpora haud attingens. At in viventibus calor ipse,
qui in corporibus est, cedrea vires adaugens, causa efficitur, ut tenerae ab ea
carnes deurantur. Nec mirum videri debet, si cum tanta polleat potentia lendes,
pediculos, et tineas, et in auribus natos vermes interficere valeat, tum foetum
apposita viventem quidem interimat, mortuum autem eiiciat, sicut sane etiam in
coitu semen, pudendo circumlita. proinde conceptum impediens est medicamentum,
si sic utaris, nulli secundum: aliaque multa eiusmodi particulatim efficit.
Itaque argumentum est, ipsum valenter excalfacere, sicut ubi dentium foraminibus
instillatur: siquidem dolores eorum mitigat, sed et ipsos confringit. Extenuat
quoque oculorum cicatrices, et visus hebetudini ab humorum crassitudine ortae
medetur. Porro quod eius est pinguissimum, et ad unguem oleosum, quod suspensis
supra eam dum coquitur, lanis excipitur, ac colligitur, tota cedrea tenuius
quidem est, sed minus acre; quanquam non minus excalfaciens. Eandem
quippe rationem habet ad id quod reliquum est cedreae, crassius illud videlicet,
quam oleum ad amurcam. Proinde illud utpote crassius, mordax est, et maiore
aperiendi facultate praeditum. Itaque ulcera irritat, phlegmonenque illis
excitat. Porro oleosa illa cedrea adeo clementibus est viribus, ut etiam plebeii
experiantia docti vulnera ovibus occasione tundendi a forfice facta, illa illita
sanent, sicut etiam pice humida. Utuntur autem ea et ad ovium scabiem, et
ricinos, Graeci [GR] vocant. Porro cedrides (nam ita fructum cedri nuncupant)
moderatiores vires obtinent, adeo ut comedi quoque possint. Attamen si liberalius iis utare, capiti dolorem
inferent, ardoremque, ac morsum in ventre percipies.
+ Hiclectorem admonitum volumus, illa de fuligine Cedri verba non legi in Graecis tum vulgatis, tum etiam antiquis quibusdam codicibus. Quare cum neque a Marcello vertantur, qui plura exemplaria Graeca habuisse fatetur, ea potius addititia, quam legitima censenda videntur.
Cap. XC
Δάφνη
– LAURUS
LAURUS quaedam tenui folio constat, altera latiore. Utraque excalfactoriam naturam habet, et emollientem. Unde decoctum earum in muliebres insessus additum, vulvae, et vesicae vitiis convenit. Virentia folia sensim substringunt: illita quoque, ac trita vesparum apiumque ictibus opitulantur: eadem cum polenta, et pane illita inflammationem omnem mitigant: sed pota stomachum effundunt, et vomitiones movent. Lauri baccae magis, quam folia calfaciunt. ergo in eclegmate tritae cum melle, vel passo prosunt tabi, orthopnoeae, et omnibus thoracis rheumatismis: contra scorpionum ictus ex vino bibuntur: vitiligines emaculant. Succus baccarum utilissime aurium dolori, et gravitati instillatur cum vino vetere, et rosaceo. In medicamenta autem adiiciuntur, quae nervorum lassitudines reficiunt, acopa vocant: et ad unguenta, quae calfaciunt, et discutiunt. Cortex radicis calculos rumpit, partus necat, hepaticis prodest, tribus obolis in vino odorato potus.