Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
98

102 - Rhamnus ~ 103 - Halimus ~ 104 - Paliurus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Hic enim foliis est latis, pyri quadantenus modo: fructu ligustri effigie, baccarum instar, cuius succo utuntur pictores, ubi colore viridi inficere sit opus: alii vero ad resolvendam alvum: eiicit enim atram bilem, et pituitam. quae sane notae Rhamnis minime correspondent. Aberrasse praeterea Ruellius deprehenditur, quod Theophrasti testimonio ea de Rhamni fructu tradiderit, quae statim Theophrastus absoluta rhamni historia de paliuro disseruit. [Monachorum error.] Sed in errore longe maiore versantur Monachi, qui in Mesuem commentarios edidere, cum Rhamnum existimaverint rubum quendam, qui humi repens, incultisque proveniens, mora caeruleo potius, quam nigro colore profert. [Rhamni vires ex Gal.] Rhamni meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicam. sic inquiens. Rhamnus desiccat, et digerit excessu secundo, refrigerat in primo completo, aut secundo incipiente. proinde herpetes sanat, et erysipelata non magnopere calida. Caeterum ad haec teneris utendum est foliis.

Cap. CIII
Ἅλιμος – HALIMUS

HALIMUS frutex est sepimentis idoneus, similis rhamno, sine spinis, foliis oleae, sed latioribus. Nascitur in sepibus, et maritimis. Folia decoquuntur ciborum gratia. Radix convulsa, rupta, torminaque mitigat, drachmae pondere in aqua mulsa pota: eadem lactis ubertatem facit.

[Halimi consideratio.] EST profecto et Halimus planta, cuius variae sunt inter autores sententiae. Alii enim (ut Plinius autor est libro, et cap. XXII.) halimum fruticem esse dicunt, Dioscoridem secuti. Alii maritimum olus, salso sapore. Tertium quoque genus addidit Cratevas sub hedera tantum nasci, longioribus foliis, hirsutioribusque odore cupressi. Quae autem a Dioscoride hoc loco describitur, etsi alicubi fortassis proveniat in Italia; tamen qui illam mihi ostenderet, adhuc reperi neminem. Verum, si Ruellio credimus, frequens in Gallia nascitur in sepibus. Solinus plurimam in Creta nasci tradit, mirabili, si credamus, effectu, quod ea tantum admorsa fames arceatur. unde si nomen adinvenisset, ea procul dubio sine aspiratione scribenda esset. Halimus Mauritanis molochia, et atriplex marinus appellatur. Cuius historiam referens Serapio, narrat, quod eam venalem circumferentes in manuales fasciculos componunt, et per Babyloniam clamitant, molochia, molochia. Quod manifeste indicat, Halimum apud Mauritanos herbam potius esse, quam fruticem, vel arborem, eamque fortasse, quam Plinius maritimam, ac falsam prodidit. Quo fit, ut falsam quandam herbam (incolae Bidone vulgo appellant) quae frequentissima in litoribus Venetis provenit, hanc esse putaverim: quippe quod ea instar oleris in ciborum usum recipiatur. Putat Adamus Lonicerus, Halimum eam esse plantam uvas ferentem, quam vulgo Ribem vocant. Sed cum huius folia non correspondeant oleaginis, sed potius vitigineis, eum plane hallucinatum esse constat.

[Halimi vires ex Galeno.] Halimi meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Halimum, haec planta frutex est plurimo in Cilicia praecipue proventu, ubi et germina eius recentia esitant, et reponunt quoque in posterum futura usui. Semen pariter, et lac planta ipsa generat, estque gustus salsi, et subadstringentis. Ex quibus omnibus palam est, ipsam esse dissimilarem. Maior autem pars eius substantiae calida est temperate, cum humiditate inconfecta, et leniter flatuosa.

Cap. CIIII
Παλίουρος – PALIURUS

PALIURUS frutex cognoscitur, aculeatus, durus: cuius semen, pingue, et fuliginosum invenitur. Quod potum tussi opitulatur, vesicae calculos comminuit, serpentium ictibus adversatur. Folia et radix astrictoriam vim habent: quorum decoctum potu alvum sistit, urinam trahit: contra venena, et serpentium morsus auxiliatur. Radix recentia tubercula, tumoresque omnes discutit, trita, et imposita.

[Paliuri consideratio.] ADEO inter se in quibusdam plantarum historiis discrepant scriptores, ut persaepe eorum mentes maxime perturbent, qui rerum veritatem indagare student. Id autem discriminis nimirum evenit de Paliuro. Nam quae huiusce stirpis a Dioscoride traditur historia, omnino differt ab ea, quam diversis generibus protulit Theophrastus. Haec autem non convenit cum ea, quam memoriae prodidit Agathocles: neque huic illa correspondet, cuius Plutarchus est autor: et haec a praedictis omnibus prorsus dissentire videtur. Paliurus Dioscoridis (ut ab eo primum exordiar) est frutex spinosus, durus, omnibus notus: cui semen pingue, et fuliginosum. Paucis eius historiam perstrinxit Dioscorides, nulla habita de foliis mentione, quod supervacaneum existimaverit pluribus agere de Paliuro, utpote planta apud suas regiones notissima. quod nobis est impedimento, quominus veram Paliurum, de qua ipse intellexit, cognoscere valeamus. Theophrasto deinde libro III. capite XVII. de plantarum historia plura sunt Paliuri genera, quae omnia in siliquis semina terna, aut quaterna proferunt, lentorem prae se ferentia, ut lini semen. Amat nasci locis aridis, quemadmodum et rubus, nec minus quoque dilutis. Caeterum ab hac non parum differre videtur et illa, cuius idem meminit inferius libro, et capite quarto: siquidem hanc plurimam nasci testatur in Africa soliis ei, quae in Grecia nascitur, non absimilem. Quae quanvis folio Graecam aemuletur; fructu tamen diverso provenit, ut qui non latus, neque folliculari specie; sed rotundus, ruberque sit, cedri fructibus magnitudine similis, cui et nucleus inest acinorum punici modo, qui non manditur. Fructus vero per se iucundus habetur, atque si quis vinum infundat, tum ipsum suaviorem, tum vinum suavius reddi aiunt. [Agrifolium] Ex quo aliquando mihi persuasi, eum non longe aberrare, qui dixerit, hanc illam esse stirpem, quam Agrifolium dicimus, quod foliis sit undique aculeatis loto maioribus, fructus cedri, rotundo, rubro, nucleum intus habente,

102 - Rhamnus ~ 103 - Halimus ~ 104 - Paliurus