Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
99

104 - Paliurus ~ 105 - Acuta spina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

iucundo, et gustui non ingrato: non tamen, quod pro certo hoc asserere velim, quod haec propria sit Africae planta; sed quod aliquando his notis persuasus putaverim, Paliurum hanc aut Agrifolium esse, aut omnino arborem sibi similem. Plinius ex Theophrasto hanc ipsam literis mandavit libro XIII. capite XXVII. Sed cum de viribus eius dissereret libro XXIIII. eam recensuit, quam et Dioscorides. Nullam ego arborem hactenus reperi, quae Paliuro Africanae similitudine respondeat, praeter Agrifolium, ut dixi. [Aquifolium.] Non dico Aquifolium: nam (ut Plinius refert lib. XXVII. cap. VIII.) Aquifolium ea est in Italia arbor, quam Theophrastus Crataegona vocat, omnibus fere notis mespilo similis. Illa vero, quam Agrifolium appellamus, constat foliis perpetuis, lauri, latioribus tamen, subpinguis, et per ambitu aculeatis: cortice viridi: ramis lentis ac flexilibus. Fructus ei rotundus, lucidus, ruber, ruscum et cedrum baccis aemulans. Huius radicum cortice incolae viscum parant, quo etiam modo ex viburno conficiunt. Hanc non desunt, qui velint eam esse stirpem quam Theophrastus Agriam, sive Ariam appellat, sempiternae frondis arborem, inter robur, et ilicem mediam. Verum ut ad nostrum institutum redeamus, Agathocles Paliurum omnino ab illis differentem tradit: quippe quoniam assurgat in Alexandria (ut ipse inquit) ad pinus, ulmique proceritatem, ramis frequentibus, et aculeatis: folio viridi, rotundo, tenui. Haec bifera est, nam tam vere, quam autumno fructum profert, olivae phauliae vocatae magnitudine. Crudus manditur is ac virens: ubi vero exarcuit, in farinam molitur, atque ea ita estur nullo liquore subacta. Aliud Paliuri genus in monte Coccygio nasci prodit Plutarchus ex Ctesiphontis authoritate libro arboribus dicato, cui si avis, aut aliud animal volucre sidat, velut inviscatum cohaeret, praeter cuculum, cui soli parcit, si tamen his fides est adhibenda. Quare cum de Paliuro, tot ac diversae ferantur sententiae, et habeantur historiae, facile crediderim, Paliurum esse nomen ad nationum placita variis, ac diversis aculeatis stirpibus impositum: etsi Iosephus Salandius medicus apprime doctus, et in stirpium historia non imperitus, dum Veneta classe in Greciam traiecisset, Dioscoridis Paliurum se vidisse mihi pro certo affirmaverit, semine fuliginoso, ac pingui: atque inibi proprium adhuc nomen retinere. [Recentiorum opinio reprobata.] Sunt tamen e recentioribus, qui putent Paliurum Dioscoridis eam esse arborem, quam nos sequenti capite oxyacantham esse pluribus comprobabimus. Sed profecto non placet eorum opinio, quod planta, quam oxyacantham censemus, arbor sit, non frutex: quodque fructum proferat myrti magnitudine, confertum, fragilem, rubrum, pingue, et (ut Theoph. inquit lib. III. cap. XVII. de historia plantarum) in siliquis conclusum, lentum, pingueque, lini seminis instar. Verum ii fortasse Theodorum Theophr. interpretem sequentes, hac in re decipiuntur. Siquidem is lib. primo. cap. XVI. sic vertit: Quaedam folia cum extremo, tum etiam lateribus sinuata concidunt, ut ilicis, roboris, smilacis (glandiferae scilicet, et ilici similis) rubi, paliuri, et aliorum. Ubi animadvertendum est, eum perperam vertisse [GR] sinuata, cum ea dictio Graeca nil aliud Latine significet, quam spinis horridula. Error praeterea ex eo manifeste deprehenditur, quod omnibus sensu pateat, ilicem, smilacem, rubum folia non proferre aliqua parte sinuata, uti ea esse censetur, quae plantae illi exeunt, quam nos acutam spinam arbitramur; sed longa, et per ambitum ubique tenuissimis, ac crebris aculeis circumsepta, ut in eiusdem capitis progressu idem ostendit Theophrastus, cum inquit. Simili modo nonnulla ex his caulem primo mitem, post horridulum spinis gerunt, ut lactuca, et cuncta folia spinosa redduntur, atque etiam magis in fruticum genere, ut rubus, paliurus. Quibus palam fit, plantam, quam nos vulgo vocamus Bagaia, alii vero Amperlo, non esse Paliurum, sed potius acutam spinam iis tum rationibus, tum autoritatibus, quae sequenti capite nobis adducentur. [Paliuri vires ex Galeno.] Galenus Paliuri a Dioscoride descripti meminit lib. VIII. simp. med. his verbis. Paliuris folia, et radix adeo non obscuram habent adstringendi facultatem, ut et ventrem fluentem cohibeant: adeoque digerunt, ut et phymata curent, quae quidem non admodum phlegmonode sunt, et calida. Fructus porro tantam obtinet incidendi vim, ut et calculos vesicae comminuat: et pectoris, pulmonisque excretionibus auxilietur.

Cap. CV
Ὀξυάκανθα – ACUTA SPINA

ACUTA spina, quam pyrinam, aut pityanthem aliqui vocant, arbor est pyrastro similis, spinosa valde, et minor: baccas profert myrti, plenas, rubras, fragiles, intus nucleum: radicem multifidam, alte descendentem. Huius baccae potu, aut cibo, alvi profluvium, et abundantiam foeminarum sistunt. Radix illita aculeos, et spicula extrahit: abortum fieri tradunt, si ter radice venter aut sensim feriatur, aut perungatur.

104 - Paliurus ~ 105 - Acuta spina