Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
100

105 - Acuta spina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Acutae spinae consideratio.] HABET pro comperto tota recentiorum medicorum familia, quod arbor Dioscoridi [GR], id est, Acuta spina vocata, quam Mauritani Berberim dixere, ea est nimirum arbuscula spinis horrens, quam rura Tridentina, ubi in sepibus, sylvis, et convallibus frequentissima nascitur, Crespino vulgo nominant: medicorum vero vulgus, ac officinae Arabes secutae Berberim appellant, ita esse certo credentes, ut opinione ducuntur. Veruntamen si recte delineationes, notaeque perpendantur, quas oxyacanthae reddidit Dioscorides, crespini notis prorsus acuta spina reclamare constabit. Qua potissimum ratione adductus, quo magis veritas eluceat, errorisque nebula tollatur, non dubitavi earum opiniones refellere, qui inter recentiores medicos de stirpibus commentaria conscribentes, Crespinum vocatum legitimam oxyacantham esse asseverant. Neque me fugit, non parum suscepisse negotii, ut eros a concepta tandiu opinione in sententiam nostram, quam veram putamus, venire compellam, cum magna admodum sit tum medicorum, tum seplasiariorum turba, quae hac in historia longo usu aberrat. Verum cum compertum habeam, quod veritas fit nive candidior, soleque splendidior, et eorum tum vera, tum fida comes, qui virtutibus, ac probitate praestant, duxi meas rationes multorum authoritate comprobatas, nullam horum doctissimorum virorum auribus molestiam allaturas, qui nolentes aberrarunt: quinimo iis, utpote veri defensoribus, fore iucundissimas, atque gratissimas. Nam qui, ut sibi placeant, malunt errare, quam veritati, et aequo cedentes, errores cognoscere, eosque corrigere, non sunt in philosophorum, ac rationabilium hominum numero recipiendi. [Acuta spina non est offic. Betheris, sive Crespinus.] Sed ne apologeticis verbis tempus conteratur, rem institutam aggredior. Dioscorides acutam spinam arborem esse pyrastro similem scribit, minorem tamen, magisque aculeatam, fructumque gerere myrti similitudine, plenum, fragilem, rubentem, et intus nucleum, cui radices subsint multifidae, alteque descendentes. Ex quo palam est, ipsum non alias acutae spinae notas expressisse, quam proceritatis, crassitudinisque, stipitis, ramorum, radicum, ac fructuum, omissa foliorum, florum, et corticis historia. Quae omnia ipse accurate perpendens, in prunis Crespinum omnibus notis pyrastro reclamantem comperio, cui tamen prorsus adstipulari acutam spinam Dioscorides est autor. Siquidem sylvestris pyrus, quemadmodum et oxyacantha, simplex e solo prosilit, atque unico duntaxat caudice attollitur, ac inde tam in longum latumque crescit, ut ad communem arborum proceritatem assurgat. Crespinus vero, cuius sane innumerae mihi prae oculis quotidie sese offerunt plantae, nullum ab radicibus mittit caudicem, sed pluribus, ac diversis aculeatis stolonibus fruticat, qui virgarum modo in altum se attollunt, nec unquam arborescunt, nisi raro, et longo temporis tractu: quippe qui omnium maiores habenter, pollicarem crassitudinem rarissime excedunt, nisi aetate longa incrementum susceperint. quin et rara inveniuntur eius virgulta, quae hominis longitudinem aequent. Ad haec pyraster cortice constat aspero, squamoso, inaequali, crasso, colore in nigro rufescente. Crespinus vero cortice vestitur albo, laevi, et admodum tenui: quo fit ut non adeo leviter ferro, vel lapide tangi possit, qui statim cortex frangatur, et crocea ligni materies detegatur. Praeterea pyraster prunorum modo aculeata conspicitur, aculeis singulis ex eodem loco erumpentibus, licet rami frequentissimis horreant spinis, iisque nigris, validis, candidi rhamni modo mucronatis. At crespinus ternis per intervalla armatur aculeis, simul ex uno, eodemque puncto prodeuntibus, adeo ut trifurcato ordine prodeant, duobus scilicet utrinque se pandentibus, tertio vero medium occupante, albis, planis, non quidem rotundis, fragilibus, et admodum pungentibus. Illud insuper discriminis addam, acutam spinam fructum afferre myrti magnitudine. Crespinum vero racematim in uvae modum, cuius oblongi acini tritico paulo maiores, vividi, ac rubentes, eleganterque racemis adnexi, puniceos acinos quadantenus repraesentant: quanquam minores, oblongiores, acidiores, et colore etiam multo vivaciores habeatur. Crespini deinde folia minime pyrastrum referunt, sed potius punicam malum, quanvis latiora, nec adeo in mucronem desinentia, perambitum spinis tenuissimis, frequentissimisque horrida. Radices etiam, quae profecto aeque flavae sunt, ac si croco essent insectae, etsi plures sint, atque exiles; nihilominus alte non descendunt, veluti acutae spinae, sed in latus summo cespite vagantur. Flos denique pyrastro admodum refragatur: nanque melinus ex racemo uvae simili erumpit, sui fruticis interno colore, a quo dum explicatur, atque dehiscit, perquam suavem spirat odorem. Quibus evidentissime colligi potest, et oxyacantham Graecis, et berberim Arabibus non esse crespinum, cuius communis est usus apud medicos, et seplasarios. Sed praeter haec illud etiam certo credendum est, quod si Dioscorides per acutam spinam crespinum intellexisset, nunquam silentio dissimulasset folia mirabili opere per ambitum aculeata: nec scriptum reliquisset, radices in profundum agi: nec denique flavum earum colorem unquam reticuisset, quo insigniter natura infectae sunt. Non praetermisisset etiam spinarum historiam, utpote quae ternae suis virgis innascantur, a pede ad verticem: non corticis candorem,

105 - Acuta spina