Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 108
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
maxime cum ebeno certat. Tria ad nos Guaiaci genera afferuntur, ut in side Epistolis doctissime annotavit Manardus Ferrariensis: quod et nobis tandiu plane compertum est, cum haec omnia saepius nobis prae manibus fuerint. Primum itaque genus crassiori, vegetorique mole constat, quo resecto materies apparet interiore parte nigra, exteriore vero subpallida, et veluti perplexis lineis quibusdam ad fuscum tendentibus per longum intersecta. Alterum caudice minori, nec adeo vegetiori habetur, cuius extimae partes maiore ambitu se diffundunt; intimae vero quae pariter nigricant, minore satis orbe concluduntur. Tertium, quod proprie sanctum appellant, caudice caeteris exiliore visitur, intrinsecus et extrinsecus albicans, cuius materies lineis admodum exilibus in longum actis perplexe distinguitur: estque hoc longe caeteris et acrius, et odoratius. Caeterum credendum non est eiusmodi ligna, etsi colore, magnitudine, ac pondere inter se discrepent; idcirco diversarum esse plantarum, diversorumque generum, ut quidam fortasse existimant. Nam quod hoc tam intus, quam extra candicet, illud vero interiore sui parte nigricet, non aliunde provenit, quam quod hoc magis, illud vero minus adoleverit, vel consenuerit. Quippe eo sane nigrius cernitur lignum Guaiaci, quod ad maturiorem aetatem pervenerit arbor, a qua decisum fuerit: et per consequens tanto magis album apparet, quanto minus adoleverit illa, quem admodum conspicitur in nostris nonnullis Italiae arboribus, et praesertim in moro, nuce, et anagyri. Veruntamen illud cuique persuasim sit, aetatem uni plus, quam alteri virium addere, ac demere. [Guaiacum lignum praestantius.] Qua de re verba facturi, dicamus, cum illud, quod plane omni ex parte albicat, odoratius, acrius, et amarius habeatur, cumque eius decoctum crassius, et caeterorum decocto pinguis sit, et acrimonia, et amarore admodum refertum, ut ipsa me docuit experientia, nil mirum esse crediderim, si in eo, utpote iuniore, vis insit vegetandi praestantior, ac propterea plus in se succi contineat: quin et caeteris viribus praestet. Eaque propter putaverim ego, hoc illis in usu perpetuo fore, quibus ob Gallicam luem ulcera emerserint depascentia, contumaciaque: ossa vero cariosa sint, ac putrilagine consumpta, et tumores in osseam pene duritiem occaluerint: et quibus denique perpetuus articulorum cruciatus, diuturnusque capitis dolor inhaeserit, eoque magis, quo patients iunior extiterit, fortior, et natura robustior. Huic illud succedere existimamus, quod medium obtinet locum: siquidem hoc et odoratius est, et acrius eo, quod nigrius, ac crassius invenitur: neque illud quidem ob re, quandoquidem id minus est aetate confectum, et maiore humoris copia redundat. Quocirca commodissime hoc uti poterunt, qui natura delicatiores sunt, et temperamento imbecilliores, atque etiam ii, in quorum artus huiusce luis furor nondum crassari coeperit. Postremo illud minus caeteris praestat, viribusque infirmius habetur, quod nigrius, crassius, et annosius reperitur. Nanque quaelibet consenescens planta (quemadmodum etiam cunctis animalibus evenit) continuo exarescit, humidoque privatur. Cuius rei certissimum est argumentum, quod in annosarum arborum truncis maior appareat nigredo, quam in aliis vel iunioribus, vel aetate tenellis: nigredo enim siccitatis indicium est, quinetiam deperditi caloris innati, et humidi naturalis: id quod tam in plantis, quam in animalibus locum habet. Nihilo tamen secius illud diligenter animadvertendum est, quod Guaiacum albicanti prorsus colore praeditum, recens, incorruptumque sit: quippe cum caeteris exilius sit, citius ac facilius exarescit, et ob humoris redundantiam velocius cariem sentit, atque fracescit. Quam ob causam satius quandoque foret vetustiore recenter caeso uti, quam iuniore, quod multo ante tempore fuerit ab arbore decisum. Sunt quoque recentiorum nonnulli, de quorum numero unus est Alphonsus Ferreus, qui de ligni guaiaci decocto elegans admodum opusculum edidit, qui tantum Guaiacum illud praeferunt, quod e plantarum ramis aetatis mediae desumptum fuerit. Quorum opinio non plane refellenda videtur: nam quicunque rem naturalibus expenderit rationibus, ramos antiquioris a caudice mediocris aetatis parum differre cognoscet: item ramos huius a caudice iunioris. quippe plus humoris ad se trahit ramorum auctrix facultas, quam caudicis. Idcirco non alia de causa plantae reiuvenescunt, cum earum rami implantantur, seruntur, et propagantur, nisi quod illud idem humidum innatum intra se continent, et eodem vigent temperamento, quo qui adolescunt: etenim surculi, atque rami sunt caudici, perinde atque filii, et propterea animalibus aetate tenellis non absimiles. Atqui mihi longe magis iunioribus caudicis placeret usus: siquidem in hunc immediate a terra humor, et alimentum defertur, ac praeterea quoniam fortasse nullum adhuc fructum protulerit: quandoquidem foetus a plantis, ut etiam ab animalibus, multum virium aufert. Praestantissimum itaque lignum Guaiacum illud erit, quod ex iuniori caudice recenter caesum fuerit, tam exterius, quam interius albicans, rimis carens, densum, ponderosum, minime cariosum, odoratum, gustui et acre, et subamarum. [Guaiaci corneis electio.] Caeterum quoniam nostra aetate aeque cortices, atque lignum in usum veniunt, eandem in iis rationem servandam censeo, ut quinam meliores, praestantioresque sint, dignosci possint, quam nos in eligendo optimo ligno in medium attulimus, ut scilicet illi eligantur, et probatissimi habeantur, qui a prestantiori caudice detracti fuerint. Importatur Guaiacum tam ex occidentalibus, quam orientalibus Indiis: nam et Hispani e suis regionibus noviter repertis, et Lusitani ex Calicut, Taprobana, et Iava insulis, et Mauritani, Aegyptii, Arabes, ac Persae mari rubro per camelorum carovanas (ut aiunt) Guaiacum ad nos convehunt: quin et ex Aethiopia, ut quidam narrant. At cum omnibus compertum sit, ea in medicamentorum genere longe magis caetera praecellere, quae ex orientali plaga comportantur, ob id omnino censendum fuerit, Hispanicum viribus esse imbecillius, quam quod ex Lusitania, vel Alexandria in Italiam importatur. [Guaiaci planta.] Guaiaci planta (ut ii referunt, qui eam in sylvis se vidisse testantur) ad fraxini proceritatem, et ad hominis mediocris habitus crassitudinem plerunque assurgit. Folia fert quadantenus plantaginis aemula, dura, ac brevia. Flores eius produntur lutei: fructus vero iuglandis magnitudine, qui esu alvum subducit: cortex annosis niger, iuvenibus vero subrutilus. [Guaiaci facultates.] Porro si Guaiaci vires, ac qualitates recte perpendantur, procul dubio liquido constabit, ea praestare posse, quae in arcenda Gallica lue requiruntur: nam cum id ex partibus admodum calidis, ac tenuibus consistat, itemque siccis, habeatque sibi resina plurimum admixtum, nimirum etiam potest suis viribus ea efficaciter e4xiccare, attenuare, liquefacere, atque expurgare, quae humores infecerint: quinetiam sudorem ciere. Huic accedit etiam, quod parte resinosa, quam possidet, contagioni, atque putredini mirifice resistit: