Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 111
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Rosae diversis partibus constant. quo fit, ut pro diversis tam internis, quam externis particulis, diversum quoque temperamentum sibi asciscant. Primum itaque terrestribus, et aqueis partibus, quae tamen in ipsis mediocriter se habent, substantiam, et adstrictoriam facultatem acceptas referunt. Ab aereis vero et subdulcem, et odoratum saporem assumunt. Ex his demum, quae ignis naturam sequuntur, amarorem concipiunt, ac etiam coloris rubedinem, quae scilicet rubicundae spectantur. quo fit, ut plus insit caloris puniceis , quam subrubentibus. In recentibus adstrictioni praestat amaritudo, in siccis vero minime: eaque propter compertum est, earum deiicienda alvi facultatem, quam priores Graeci non animadverterunt, tantum ex amaritudine provenire, cum recentes alvum subducant, siccae vero nequaquam. [Rosarum succus, et dilutum.] Succus medicamentis componendis expetitus, praestantior e puniceis elicitur, item ex subrutilis, verum huic infirmior facultas. Dilutum Graecis [GR], e quo rhodopharmacum alvum innoxie deiiciens conficiunt, plerunque ex subrubescentium maceratis aqua foliis paratur: etsi hac in re iis Damascenae Hetruscis vocatae longe praestent: quippe ex earum vicenis devoratis foliis facile quidem, et citra noxam subducitur alvus. Rosarum succus reserat, discutit, abstergit, et deiicit: quapropter et bilem trahit, et sanguinem biliosum expurgat. Idem felle suffusis, et ventriculi iocinerisque obstructionibus opem mirifice praestat. Cor item corroborat, eiusque palpitationi salutare est remedium: non illos deiicit humores, qui cordi officiunt. Facit et ad biliosas febres, cuiusmodi sunt cuiusvis generis tertianae. Ad haec rosarum dilutum, ex quo conficitur rhodopharmacum, quod pharmacopolae Sirupum rosatum solutivum appellant, in eorum medicamentorum genere recentiores medici recensent, quae quoniam absque aliqua noxa alvum subducant, suo more Benedicta nuncupant. Albicantes deinde rosae (Damascenas tamen exceptas velim) non alvum in medicina sibi vendicant usum, quam ut ex se aquam stillent: siquidem iis deiectoria vis, qua pollent puniceae, ac subrutilae, multo infirmior inest. Quamobrem videtur Manardus Ferrariensis, vir alioqui doctissimus, immerito id Mesui vitio vertisse. Nam albae, quas Damascenas appellamus, etsi maiore deiiciendi vi caeteris praestent; credendum tamen est, di his non intellexisse Mesuem, quod eas illi facile incognitas fuisse existimem; verum de iis albis tantum, quibus passim roseta florent. Cuius rei illud maximo argumento esse potest, quod Damascenae Hetruscis vocatae nuper in Italia florere coeperint, quodque eas veteribus cognitas fuisse (quod sciverim) memoriae proderit nemo: ni fortasse eas credamus esse, quae Plinio spineolae appellantur. Sane rosae magnificandae sunt, summoque in pretio habendae, non modo quod viridariis, et hortis sint ornamento, ac aspectu perquam iucundo; sed etiam quod in praeclarissimis medicamentis conveniant, quibus humanae vitae succurritur. Sylvestres maiore adstringendi facultate sunt praeditae, quam sativae, sed minori fragrantia redolent, atque deiiciendae alvi ne tantillum quidem facultatis retinent. Idcirco Theophrastus libro, et cap. VI. de historia plantarum: Sylvestres, inquit, rosae domesticis asperiores tum virgis, tum foliis constant: florem praeterea ferunt, quo ab illis odore, colore, atque magnitudine superantur. haec Theophrastus. Caeterum quaedam etiam rosae nascuntur in Italia, quae aureo colore fulgent, sed odore sunt admodum ingrato, atque insuavi. [Rosarum genera ex Plin.] Rosarum differentias longa historia prosequitur Plinius libro XXI. cap. quarto, ubi sic inquit. Contra rosae genera nostri fecere celeberrima, Praenestinam, et Campanam. Addidere alii Milesiam, cuius sit ardentissimus colos, non excedentis duodena folia. Proxima ei Trachiniam, minus rubentem. Mox Alabandicam viliorem, albicantibus foliis. Utilissimam vero plurimis, sed minutissimis spineolam. Differunt enim multitudine foliorum, asperitate, laevore, colore, odore. Paucissima quina folia, ac deinde numeroflora. Cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in Campania Italiae, Greciae vero circa Philippos, sed ibi non suae terrae proventu. Pangeus nanque mons in vicino fert, numerosis foliis, ac parvis: unde accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt, non autem talis odoratissima est, nec cui latissimum, maximumque folium: breviterque iudicium est odoris scabritia corticis. Cyrenis odoratissima est: ideoque ibi unguentum pulcherrimum. Carthagine Hispaniae hyeme tota praecox. Refert et caeli temperies: quibusdam enim annis minus odorata provenit. Praeterea locis siccis, quam humidis, omnis est odoratior. Seri nec pinguibus vult, nec argillosis locis, nec riguis, contenta raris, proprieque ruderatum agrum amat. Praecox Campana, sera Milesia, novissime tamen desinit Praenestina. Rosa ex spina nascitur. Germinat primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente, et in virides alabastros fastigiato, paulatim rubescens dehiscit, ac sese pandit, in calycis medio sui stantis complexa luteos apices. hactenus Plinius. [Partes in rosa, earumque vires.] Partes in Rosa sex antiqui adnotarunt, quae omnes sunt et scitu dignae, et in medicina utiles; etsi pauci habeantur seplasarii, qui separatim eas reponant. Primum quidem duae partes inveniuntur in foliis: quarum altera est, ubi calyci folia inseruntur, unguium modo albicans, ob idque rosarum ungues hae extremitates appellantur: altera vero foliorum reliquum. His altae duae succedunt, in iis flosculis, qui veluti minuta semina tenuissimis capillis annexi flavescunt in rosarum umbilico: horum enim partem faciunt granula, partem vero capilli. Postremo quae reliquae sunt, {inipso} <in ipso> Rosarum alabastro continentur, una scilicet in cacumine, altera in fundo. Folia cor, ventriculum, iecur, et retentricem insuper facultatem corroborant: dolores ex caliditate provenientes leniunt, et inflammationes auferunt. Ungues etsi propriam: scriptoribus non receperint dotem; inseruntur tamen utiliter lotionibus, et clysteribus ad inhibendas fluxiones. Flosculi medii cum suis capillis gingivarum defluxiones cohibent, quinetiam, autore Plinio, alba foeminarum profluvia mirifice inhibent. Calyx denique quem caput etiam aliqui dicunt, cum reliqua parte basis, alvi fluores, et cruentas excreationes sistit. Caeterum praeter has, quae in florentibus rosis consistunt, tres etiamnum in fructu comperiuntur partes, ubi rubescit is, et maturitatem sensit, videlicet, substantia carnis, semen et lanugo conclusa: quibus non obscura inest adstringendi vis. Idcirco et ipsae remedio sunt contra alvi fluores, et foeminarum abundantiam {qualencunque} <qualemcumque>, item contra gonorrheam, in qua praecipue pollent. [Quorundam lapsus.] Sunt qui flosculos capillis appensos, qui vero alabastros, antheram esse existiment. Sed re vera hac in re plane hallucinantur: etenim anthera Celso, Galeno, et Paulo nusquam simplex est medicamentum, sed quaedam ex pluribus compositio, cuius frequens erat usus apud antiquos ad oris ulcera: item ad pedum rimas, digitorumque pterygia. Cuius etiam