Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 112
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
parandi rationem adnotatam reliquit Galenus lib. VI. de compositione medicamentorum secundum locos de oris ulceribus disserens. [Aqua rosarum praestantior.] Ex rosis vi ignis fit aqua pluribus, ac diversis instrumentis: veruntamen ea caeteris praestantior, ac odore fragrantior habetur, quae per balneum calentis aquae vitreis organis elicitur, cuiusmodi et aliae sunt, quae eodem modo ad universum medicinae usum confici solent. Quandoquidem inter has, et illas, quae plumbeis instrumentis lignorum, vel carbonum igne extrabuntur, tanta deprehenditur differentia, quanta inter plumbum, et aurum deprehendi potest. Quippe quae fiunt in balneo calentis aquae vitreis rostratis organis, ab herbis, et floribus, a quibus manant, nec sapore, nec odore dissentiunt, adeo ut non solum proprias plantarum qualitates secum referant, sed ne etiam tantillum quidem tum sumi, tum rei adustae resipiant. Quod quidem in iis non invenias, quae vulgo plumbeis, et aereis instrumentis eliciuntur: has enim nunquam, vel rarissime gustaveris, quin tibi fumidum virus, nidoremque reddant. Quae res non modo aegris ingentem molestiam afferunt, et nauseam plerunque movent, sed et plurimum noxae pectori, ventriculo, iocineri, visceribusque omnibus inferunt: quod a metallicis organis, a quibus distillant, malam eorum qualitatem sibi vendicent, ut libro tertio in absinthii commentatione, annuente Deo, latius explicabimus. Qua re hac aetate perspecta, doctissimi, ac peritissimi medici veteres secuti decoctis, ac dilutis tantum uti coeperunt. Quae tametsi viribus aquas qualescunque sublimatas (ita enim stillatitias vocant) praecellant; eae tamen, quae calentis aquae fervore (ut supra diximus) fiunt, cum proprios tum odores, tum sapores herbarum, ac florum, a quibus extrahuntur, secum trahant, iure quidem decoctis non modo ipsas aequipollere, sed etiam praestare crediderim: non tamen, quod viribus praecellere dixerim, sede quod gustui suaviores, et visui iucundiores habeantur: quod non parum solatii aegrotantibus affert. Nos quidem aliis aquis non utimur, quam his, ad quas eliciendas nobis organum affabre parari fecimus, cuius ope hasce stillatitias, ac praestantissimas aquas suo tempore conficimus. Quarum aliae sapore constant amaro, aliae vero acri, aliae austero, aliae acido, aliae denique insipido pro variis simplicium medicamentorum qualitatibus, a quibus eliciuntur. Quapropter seplasarii, et medici, quos magis decet humanam charitatem colere, quam aurum et argentum, dent operam, ut iam plumbea, et aerea organa aboleantur, et balnea, de quibus diximus, in eorum locum succedant. quippe in hoc etiam (quanvis plus laboris, minus vero emolumenti suscipiant) et Deo, et hominibus simul rem gratam facere poterunt. [Rosarum facultas ex Galeno.] Rosarum vires collegit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Rosarum vis, atque facultas superioribus libris pluribus verbis exposita est, nempe quod ex aquea substantia calida mista duabus aliis qualitatibus, adstringenti videlicet, et amarae, composita sit. Quinetiam cuius sit naturae utraque amara scilicet, et adstringens, in horum commentariorum quarto declaravimus. Flos earum magis etiam ipsis rosis adstringit, ac proinde sane etiam exiccatorius est.
Cap. CXIIII
Λύκιον
– LYCIUM
LYCIUM, quod aliqui pyxacantham vocant, arbor est spinosa, ramis trium cubitorum, aut longioribus: foliis buxi, densis: fructu piperis, nigro, laevi, amaro, densoque: cortice pallido, non dissimili lycio madefacto: radicibus multis, obliquis, lignosis. Nascitur plurimum in Cappadocia, Lycia, et plerisque aliis locis. aspera loca amat. Succi extrahendi ratio haec est. Rami cum radiculis tusi, et ante per multos dies macerati coquuntur, tum abiectis lignis, itidem liquor coquitur, donec mellis crassitudo fiat. Adulteratur id lycium, adiecta decoctioni amurca, aut absinthii succo, aut felle bubulo. Innatans spuma inter coquendum exempta, oculorum medicamentis additur: reliquo ad alia utuntur. Simili modo fit lycium semine expresso, et insolato. Optimum, quod uri potest, restitumque rubentem spumam ostendit, glebis intrinsecus nigris, intus, cum fregeris, rufis, odore minime viroso, cum amaritudine astringens, crocino colore: cuiusmodi Indicum est, caeteris praestans, et efficacius. Lycium adstringit, caliginem oculorum discutit: genarum scabiem, pruritus, veteresque fluxiones sanat: facit ad purulentas aures, exulceratas gingivas, tonsillas, labiorum fissuras, sedis rimas, attritusque illitum: coeliacis, dysentericis, potum, inditumque convenit: datur sanguinem excreantibus, et tussi ex aqua: contra rabiosi canis morsus in catapotio devoratur, aut in aqua bibitur: flavos facit pilos: reduviis, ulceribus, quae serpunt, aut putrent, medetur: foeminarum profluvia appositum sistit: rabiosorum ictibus ex melle potum, aut vice catapotii devoratum, auxiliantur. Tradunt Indicum fieri Lycium,