Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
116

116 - Vitex ~ 117 - Salix

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

libro VI. simplicium medicamentorum, caliditatis, et siccitatis classem tertiam sortita est, verum ea est multum tenuis substantiae, tum gustu acris simul et adstringens: ipsas tamen vitices ad medicinam habet inutiles: caeterum folia, semenque calida, siccaque facultate sunt, substantia vero tenui. Nam et utentibus ita apparet, et gustantibus acre simul et subadstringens percipitur tum flos, tum semen. Edendo tamen etiam semen est, verum tam perspicuo calfacit, ut capiti hoc nomine dolorem pariat. At si frigatur (nam et sic editur cum bellariis) minus caput tentat. Porro flatus ventris discutit et cum non frictum, et multo magis cum frictum fuerit. Cohibet praeterea semen impetus in venerem tum frictionis expers, tum etiam ipsam expertum. Folia item, floresque ipsius fruticis idipsum praestare possunt. Itaque non tantum esa, potaque ad castitatem conferre creduntur, verum etiam substrata. Hinc est, quod Athenis in Thesmophoriis, hoc est, sacris Cereris, mulieres totum sibi fruticem substernunt: hinc illi quoque nomen inditum agni, hoc est, casti. Ex quibus omnibus manifestum est, si quidem memoria teneamus, quae superioribus commentariis sunt dicta, agnum calfacere, simulque exiccare, tum omnium maxime flatus discutere. Porro quod exacte tenuium sit partium, facultas eius indicio est. Nam quod caput tentat, non magis a multitudine vaporum ab eo prognatorum, quam a caliditate eius, ac subtilitate partium fieri rationabile est. Nam si flatuosum spiritum procreare posset, sane et ventrem inflaret, et venerem stimularet, perinde ut eruca. Verum cum non tantum non excitare, imo etiam reprimere queat, fuerit profecto secundum rutae maxime facultatem tum in excalfaciendo, tum in resiccando: non tamen illi par est, nam utroque paulo est inferior: siquidem ruta tum magis est excalfactoria, tum magis desiccatoria. Differt etiam qualitatis simul, ac facultatis mistione. Nam agni semen, ac germina modicam ferunt adstrictionem: at ruta ubi aruerit, exacte amara est, et acris; ubi vero humida, subamara. Non tamen austeritas, aut acerbitas illi inest: aut si cui videatur inesse, ea utique omnino obscura, scio, videbitur, nec par ei, quae est in agno. Quocirca et ad iecur, et lienem indurata, et obstructa agni semen potius, quam rutae competit. Sed haec ad curandi iam methodum pertinent, quam ut omnino non attingam de medicamentorum pronuncians facultatibus, fieri non potest: verum celeriter ad rem propositam reflectere, viri est utique temperati. Magisque etiam idipsum in sequentibus medicamentis efficere conabor, hoc est, ubi ex quibusdam paucis evidentibus generalem facultatem collegero, particulares postea actiones omittam. Nam in praesens id solum novisse sufficit, quod agnus calidus est et siccus facultate, idque non mediocriter, sede tertio excessu, tum admodum tenuium partium. Haec qui norit, ac postea methodum curandi didicerit, ipsemet inveniet, quo pacto menses hinc citat, quo pacto partes induratas digerat, quo pacto lassitudinem solvens, seu acopum, et excalfactorium ex eo unguentum praeparetur.

Cap. CXVII
Ἰτέα – SALIX

SALIX vulgo nota est. Cuius semen, folia, cortex, et succus spissandi vim habent. Trita folia cum exiguo pipere, et vino pota, ileosis subveniunt: sumpta per se, et cum aqua praestant mulieribus, ne concipiant. Salignum semen in potu sanguinem expuentibus prodest. Cortex eosdem praebet effectus. corticis cinis admisto aceto maceratus, illitu clavos, et callos tollit. Ex foliis, et cortice succus cum rosaceo in calyce punici calfactus, aurium doloribus auxiliatur. Decocto eorum podagras foveri utilissimum: furfures purgat in corpore. Excipitur succus, qui manat ex ea, cum floret, exciso cortice: in plaga enim concretus humor invenitur, qui ad purganda, quae obstant oculis, suam vim praebet.

[Salicis consideratio.] QUANVIS de Salice, ut una tantum agat Dioscorides; eius tamen plura traduntur genera tum a Theophrasto lib. III. capite XIII. de plantarum historia, tum etiam a Plinio lib. XVI. capite XXXVII: Nam quaedam in tantam proceritatem assurgunt, ut ex eis in Liguria fiant et perticae, et pali maximi usus ad vitium pedamenta. Aliae non tam procerae crescunt, colore rufescentes, sequacis lentitiae, quae ligandis cadorum vinariorum circulis commode finduntur. Rursus aliae firmiores corbibus, et rusticanae suppellectili admodum expetitae. Aliae denique minusculae, ac spectabili tenuitate, texendis canistris, cistellis, ac calathis aptissimae. Salicis lacrymam trium generum esse prodidit Plinius lib. XXIIII. cap. IX. tametsi unius tantum generis meminerit Dioscorides. Unam arbor ipsa sponte exudat: altera manat in plaga, cum floret, exciso cortice trium digitorum magnitudine: tertia est detruncatione ramorum autumni tempore a falce distillans. Caeterum qui Salicis albicantem spumam adnotatam reliquerit, invenio neminem: quae delapsis statim floribus a ramusculis uvae modo dependet, donec ventis arrepta huc, et illuc plumae modo impellitur. Salix

116 - Vitex ~ 117 - Salix