Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 115
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
appellatur, propterea quod effigie contractos vermiculos referat, quo nihil certe melius illi competere posset. Sed tamen hoc etiam illud non st, ut suo loco dicemus. Galenus lib. VII. de compositione medicamentorum per genera, Acaciae gummi [GR] vocat: hoc fortasse argumento, quod scripserit Theophrastus (ut supra dictum est) ingentem huiusce spinae sylvam esse in agro Thebano. Sed cum ad nos non perferatur acacia (ut paulo ante scripsimus) nec etiam eius gummi importari credendum est. [Iacobi Sylvi opinio reprobata.] Gummi acaciae meminit Iacobus Sylvius vir sane aetatis nostrae ingenio et doctrina celebris, suo de natura simplicium medicamentorum libello, his verbis. Gummi acaciae non meminit Galenus in Acacia libro sexto simplicium, uti nec acaciae mentionem facit paulo post in Acantha Aegyptiam, seu Arabica, quo nomine solo Dioscoridi vocatur. Unde colligas licet, acaciam, et acantham Aegyptiam, seu Arabicam, diversas esse in Aegypto spinas arbores. haec ille. Sed mea quidem sententia, Sylvius manifeste aberrasse deprehenditur: quandoquidem Galeno acantha Aegyptia arbor utique non est, sed herba e carduorum genere, quemadmodum et Dioscoridi libro tertio, [GR], hoc est, spinae albae similis, quam Mauritani suchaa appellant. Quocirca eo capite acaciae meminisse Galenum omnino fuisset absurdum. [Acaciae alterum genus.] Caeterum alteram Acaciam, quam in Cappadocia, Pontoque provenire tradit Dioscorides foliis rutae, quamque hic depictam damus, accepimus hoc anno ab excellentiss. medico Augustino Alpago Bellunensi. Et quoniam ea Dioscoridis historiam perbelle repraesentare visa est, non potuit animus non inclinari ad credendum hanc secundam esse Acaciam. Est enim aculeis horrida, folio rutae, semine lenticula minore, in siliquis ternum quaternumve capacibus, quod autumno profert, gustu etiam adstringente: color siliquis aureo quodam fulgore respersus, adeo ut in sole auri modo pelluceat. [Acaciae vires ex Galeno.] Acaciae vires adnotatas reliquit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Acaciae et planta ipsa acerba est, et fructus, et succus, qui lotus quidem et imbecillior, et minus mordax redditur, utpote acrimoniam quandam per lotionem deponens. Porro si parti alicui sanae illinatur, protinus eam et sicciorem, et contractam efficiet, nullum quidem caloris sensum invehens, sed nec frigoris admodum valentem. Unde constat medicamen id esse frigidum, et terrosum, immista quadam etiam essentia aquea. Et sane coniectura est, non esse similare, verum quasdam in sese dispersas habere partes tenues, et calidas, quae in ipsa ablutione segregentur. Estoque et hoc tertii ordinis exiccantium, et secundi refrigerantium, ubi quidem elotum fuerit, illotum vero primi.
Cap. CXVI
Ἄγνος
– VITEX
VITEX, sive lygos, frutex est in arborem assurgens. Nascitur in fluminum ripis, asperisque locis, ac torrentium alveis: ramos gerit longos, fractu pervicaces: folia olivae, sed molliora. Duo genera eius: una harum album florem mittit cum purpureo: altera tantum purpureum, et semen, ut piper. Excalfactor4ia vires habet, et astrictorias. Semen eius potum venenatis ictibus, aquae quae cutem subiit, lienosisque auxiliatur: lac evocat: menses ciet, drachmae pondere in vino potum: genituram exolvit: caput tentat, et soporem affert. Decoctum herbae, et seminis in defessione, mulieribus vulvae malo opportunis opitulatur: item inflammationibus. Purgationes movet semen cum pulegio potum, etiam suffito, vel appositu: capitis dolorem dissolvit illitum: instillatur cum aceto, et oleo capiti in lethargo, et phrenitide. Folia suffitu, aut substratu fugant venenata: illita quoque serpentium morsibus auxiliantur: testium duritias, cum butyro, et foliis vitium emolliunt. Rimas sedis semen cum aqua illitum mitigat: et cum foliis medetur luxatis, vulneribusque. Virgam qui manu teneat, dum iter facit, negatur intertriginem sentire. Agnum, quasi dicas castum, vocant Graeci, quoniam matronae in Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes, foliis huius cubitus sibi sternunt. et lygon, quasi vimen, propter invictam fere ramorum flexilitatem.
[Viticis consideratio.] VITEX, sive Salix Amerina, quam vulgus herbariorum Agnum castum appellat, arbuscula est in Italia vulgaris notitiae. Duo eius genera recenset Plinius libro XXIIII. capite nono. Maior in arborem salicis modo assurgit: minor ramosa, foliis candidioribus, lanuginosis. Prima album florem mittit cum purpureo, quae et candida vocatur: nigra, quae tantum purpureum. Nascuntur in palustribus campis. Non multum a salice vitilium usu distat vitex: foliorum quoque aspectu, nisi odore gravior esset. Graeci lygon vocant, alii agnon, quoniam matronae in Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes iis foliis cubitus sibi sternunt. [Viticis vires ex Galeno.] Vitex, ut scriptum reliquit Galenus