Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 126

126 - Palma elate

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

tantos, ut quatuor in spicam teneantur, alios minutos cicerum magnitudine. Saporibus item plurimum differre inquiunt, sed optimum tam inter nigros, quam inter candidos, genus, quod regium vocant, cum magnitudine, tam virtute, sed rarum id esse. Quaedam non fructu modo, verum et arbore ipsa, longitudine, formaque reliqua distant: non enim magnae, excelsaeque, sed breves foecundiores, quam caeterae, trimae protinus fructificantes. Tales etiam in Cypro, in Syria quoque, Aegyptoque palmae proveniunt, quae quadrimae, aut ut plurimum quinquennes fructificant, hominis altitudine assurgentes. Genus aliud est in Cypro, quod et folium amplius habet, et fructum multo ampliorem, discrimineque peculiari discretum, magnitudine mali punici, figura oblongum: non tamen sapidum, tanquam caeterae; sed radicibus similem, ut non devoretur, sed succo tantum expresso expuatur. hactenus Theophrastus. [Musae plantae historia.] Sunt praeterea, qui palmarum generi adscribant plantam in Aegypto, Cyproque nascentem, quam Veneti inde redeuntes MUSAM appellant, et Musas similiter fructus. Adolescit haec (ut referunt) ad quinum, senumve cubitorum proceritatem e stolonibus alterius sata: folio est arundineo, quod tamen perquam longo, latoque ambitu se diffundit, adeo ut in longum trium cubitorum mensuram quandoque excedat, in latum vero sesquicubitum spatietur, lata, crassaque per medium excurrente costa. Torrescunt folia aestate sui natura, vel etiam fortasse solis ardore, adeo ut mense septembri eorum costae prorsus nudae cernantur, decidente foliorum materia, quod admodum sit tenuis. Caulis squaroso foliorum cortice vestitur, palmae, vel arundinis modo. Ramos habet nullos, sed caudice tantum consistit. E vertice germen emergit materie molli, longitudine fere cubitali, a quo alia ab origine, ad summum prodeunt germina ternum, quaternumve digitorum invicem distantia: e quibus circumeminent fructus, parvi cucumeris magnitudine, qui per maturitatem quadantenus flavescunt, cortice fici, qui eodem modo digitis detrahitur. Substantia pulpae consistit melopeponum modo, nullo intus osse, neque semine. Primum gustantibus fructus insipiditatem quandam prae se ferre videntur, adeo ut primo statim gustu non placeant, verum qui esui assuescunt, iis indies magis delectantur: quippe qui quadam occulta saporis suavitate allecti, quae nisi tractu temporis cum palato init gratiam, nunquam saturi videantur. Ita Musam mihi descripsere qui ex Aegypto, et Cypro ad nos revertuntur. Sed quaenam antiquis Musa fuerit planta, quid referam non habeo. Inclinat tamen animus eam esse, quae Theophrasto in palmarum genere recensetur, quam idem in Cypro nasci tradidit, folio caeteris ampliore, et fructu longe maiore, magnitudine mali punici, et figura oblongo. Palmas plurimas gignunt maritima nostra in vallis Almae campestribus, sed pumilas, et quae cubitalem mensuram nunquam excedant. Paulo his maiores et illae habentur, quae ex Sicilia Neapolim invehuntur, quas vulgo, vocabulo ab Arabicis accepto, Cefaglioni appellant, de quibus supra in Bdellii  commentario abunde diximus. Palmae genus India profert (ut Iosephi Indi navigationes perhibent) e cuius truncis, excisis consulto ramis mense augusto, distillat liquor, quem incolae vasis excipiunt, ebibuntque suaviter vini vice: veruntamen nisi excoquatur, post triduum in acetum acerrimum desciscit. Eaque propter illum decoquunt, ut nos defrutum, fitque hoc modo, velut mel suavissimum, quod postmodum ex aqua resolvunt, et diebus viginti artificio quodam percolant, donec optime sit defaecatum, atque pellucidum: quo artificio iucundissimus redditur potus, diuque perennat. Porro Palmulae, quas Dioscorides Thebaicas vocat, quantum ex pluribus autoribus comperi, adeo tractu temporis insolatae siccescunt, ut molitae cogantur in panem. [Tamarindorum consideratio.] Est et aliud ab his palmarum genus, quod officinae Mauritanos secutae TAMARINDOS appellant, Graeci vero a saporis acrimonia oxyphoenica: siquidem Mauritani per Tamar dactylos significant: quare Tamarindorum vocabulo idem intelligunt, quod nostri palmulas Indicas. Indici igitur dactyli producuntur (ut inquit Serapio) a quibusdam plantis, quae foliis longis, acuminatisque, salignis similibus virent: licet a nonnullis existimentur Tamarindi fructus agrestium palmarum. Sed equidem malim adstipulari Serapioni, quam illis; praesertim cum non constet e veteribus, qui de Tamarindis quicquam memoriae prodiderit. Ex iis, qui ad nos importantur, nulli, vel pauci admodum integri reperiuntur. Nam plerunque contriti, et in massam quandam compacti deferuntur, quam si disieceris, flavos nucleos invenies, varias formas referentes. Praestant, qui in obscuro rubescunt, molles, recentesque, et qui nervosis quibusdam villis farcti inveniuntur. Adulterantur ab impostoribus prunis, sed deprehenditur fraus tum colore, tum etiam gustu: quippe nec admodum sunt acidi, nec tam saturato colore nigricant. [Tamarindorum vires.] Refrigerant, ac desiccant (ut scribit Mesues) ordine secundo, tametsi Averroi tertio adscribantur. Alvum cient, quapropter poti bilem facile solvunt: item et praeassatos humores leniunt, et insaniam, et furorem mulcent. Dantur obstructis, aqua intercute affectis, arquatis, et lienosis utiliter. Faciunt et ad scabiem, lepras, vitiligines, et lichenas: quin et contra omnes cutaneas exulcerationes, quae a sanguine praeassato emersere. Officiunt tamen frigidum ventriculum habentibus: sed noxa tollitur, admixtis maci, mastiche, cassia, aut Indica nardo. Aegre munus obeunt suum, sed roborantur, si admixto caprino sero, aut fumariae, aut lupi salictarii succo bibantur. In summa palmarum varia, ac diversa sunt genera. Quare curiosum remittemus ad Theophrastum loco superius citato, et ad Plinium libro XIII. cap. IIII. ubi de his latissime scripsit. [Palma elate.] Caeterum quid in palma illud sit, quod aliqui elaten, aliqui spathan vocant, manifeste declarat Dioscorides, cum inquit. Palma, quam aliqui elaten, aliqui spathan appellant, fructus palmarum adhuc florentium involucrum est. Cui adstipulatur Theophrastus loco iam citato, ubi ita scribit. Fructiferarum aliae masculae, aliae foeminae. Interest autem, quod mas primum super spathan floret: foemina fructum oblungum illico praestat. Sed elatae, sive spathae Galeno due videtur esse genera lib. VIII. simplicium medicamentorum, alterum quod tenerum sit palmae germen, alterum quod eius sit tegumentum. [Plinii, et Loniceri lapsus.] Verum hac in re maxime caecutisse Plinium illud apertissime ostendit, quod ipse libro XII. cap. ultimo scriptum reliquit, sic inquiens. Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten vocant, quod nos abietem, alii palmam, alii spathen. Quibus palam est, Plinium palmae adhuc florentis fructus involucrum cum abiete arbore confudisse, vocabulorum propinquitate deceptum: Graecis enim [GR] Latinis abietem significat. Quinetiam eundem putasse

126 - Palma elate