Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 127

126 - Palma elate ~ 127 - Malum punicum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

elaten palmam arborem esse, cum tamen vel germen palmae tantum, vel florum sit involucrum. Nec minus inter recentiores hallucinari deprehenditur Adamus Lonicerus Germanus, qui spatham in palma nil aliud esse censet, quam folia, quod ensiformia videantur. [Palmarum vires ex Galen.] De palmarum viribus pertractans Galenus lib. VIII. simp. medicam. ita scriptum reliquit. Phoenix arbor adstrictoriae facultatis omnibus sui partibus est particeps. Igitur ramorum succus austerus est, ex aquea substantia tepida, et terrea frigida constans. Similis naturae est encephalos, quem vocant, hoc est cerebrum, sive medulla, esui aptus. At fructus eius, et maxime dulcis, non paucam obtinet caliditatem. Caeterum cum edendo sit, multo est usui, non tamen foris impositus, ubi quid roborare, et desiccare, contrahere, stipare, densareque consilium est; sed et tanquam cibus sumptus et simul cum aliis, et per se. Porro quod elaten vocant, nempe tenerum illud palmae germen, eandem cum cerebro eius facultatem possidet. Quod vero velut tegumentum eius est, adstringentem et ipsum qualitatem habet: verum plus quam dicta omnia exiccat, utpote quod et essentiae consistentia illis siccius est, et minime particeps est humiditatis. Itaque iure utuntur illo ad ulcerum putrescentia, miscentque medicamentis articulos plus iusto laxatos contrahentibus: ad haec facultatibus hepaticis, et stomachicis, seu intro sumantur, seu foris admoveantur. Sed et radix plantae desiccatoriae citra morsum facultatis est, adiunctum habens et ipsa adstrictionis quippiam. [Palmarum facultas ex eodem.] Et de Palmarum fructu disserens libro secundo de alimentorum facultatibus, sic inquit. Est autem non parva in Palmulis differentia: aliae nanque siccae sunt, et adstringentes, ut Aegyptiae: alia molles, et humidae, et dulces, ut quae caryotae appellantur. Hae autem praestantissimae in Syria Palaestina nascuntur in Hierichunte: reliquae omnes palmulae inter dicta duo genera mediae censentur. Verum concoctu difficiles sunt, capitique dolorem inferunt: quarum aliae quidem magis, aliae minus sunt humidae ac dulces, siccae atque adstringentes. Sed constitutis extremis, iam omne quod in medio est, facillime deprehendens. Nulla ergo ex ipsis est quae non dulcedinem quandam, et adstrictionem habeat. Siquidem caryotae leviuscule adstringunt, et Thebaicis obscura quaedam inest dulcedo. At succum quidem dulcem nutrire, austerum autem gratum esse stomacho, et alvum sistere ostendimus. Omnes autem palmulae, si largius sumantur, concoctu sunt difficiles, et capiti dolorem adferunt. Quaedam etiam morsus cuiusdam sensum ori ventriculi, quod medici stomachum vocant, inducunt. Succus autem ex iis in corpus distributus, crassus quidem omnino est, cum quodam etiam lentore, ubi pingues fuerint palmulae, ut caryotae. Cum autem huic succo dulcedo etiam mista fuerit, celerrime quidem hepar ab eo obstruitur: laeditur autem maxime ab ipsorum esu, quod et inflammetur, et scirrho obsideatur. Post hepar autem et lien obstruitur, ac laeditur. At multo sane maxime virides palmulae ad omnia sunt noxiae, si paulo largius sumantur. Perspicuum porro est, dulces quidem calidiore; adstringentes vero frigidiore succo praedita esse. Virides praeterea palmulae inflationes pariunt, veluti et ficus: eadem nanque palmularum viridium ad alias est proportio, quae ficuum ad caricas. Caeterum in regionibus non admodum calidis, palmulae non perfecte maturescunt, adeo ut reponi queant. Quo fit, ut homines ipsis viridibus vesci coacti, crudis succis impleantur, rigoribusque, qui aegre calefiant, et hepatis obstructionibus prehendantur.

Cap. CXXVII
Ῥοιά – MALUM PUNICUM

MALUM PUNICUM omne boni succi est, stomacho utile, perexiguum sufficiens alimentum. Dulcia stomacho utiliora habentur, sed aliquantulum in eo calorem gignunt, inflationes pariunt, unde in febri abdicantur. Acida adstringunt, aestuanti stomacho auxiliantur, et multo magis contrahunt, ac urinam cient: ora, gingivasque laedunt. Vinosa vero mediam fortiuntur naturam. Nuclei acinorum acidi punici in sole siccati, et obsonii insparsi, concoctive, fluentem alvum, stomachumque sistunt: coelesti aqua madescunt, bibunturque commode sanguinem excreantibus: ad defessus dysentericorum, foeminarumque fluxione vulvae laborantium utiles sunt. Expressus nucleorum succus coquitur cum melle, ad oris, virilitatis, et sedis ulcera, nomas, reduvias, et ea, quae in corpore extuberant, aurium dolores, et narium vitia; praesertim acidorum. Huius flores cytini vocantur: qui adstringunt, siccant, cohibent: sanguinolenta glutinant: quas punicum, praestant utilitates. humida gingivarum vitia, mobilesque dentes decocto colluntur: herniam prolapsu intestini erumpentem, cataplasmate repellunt. Memoriae tradunt, qui tres quam minimos cytinos devoraverit, nullam eo anno lippitudinem passurum. Eliquatur hypocistidis exemplo. Malicorium asperum est mali punici putamen, quod aliqui sidion appellant.

126 - Palma elate ~ 127 - Malum punicum