Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 130

128 - Myrtus ~ 129 - Cerasia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quidam Myrtada nuncupant, quanto dictis siccius est, tanto et desiccat, et adstringit vehementius. Quidam id tundentes reponunt, postea vino subigentes in pastillos formant. Folia item arida viridibus plus desiccant: miscetur enim virentibus humiditas quaedam. Porro succus non tantum ex virentibus foliis exprimitur, sed et fructu. Restringendi vim haec omnia habent tum foris imposita, tum intro sumpta in corpus, quod scilicet nondum ullam deleteriam, aut purgatoriam substantiam habeant admistam.

Cap. CXXIX
Κεράσια – CERASIA

CERASIA alvo utilia sunt, si viridia sumantur: eadem siccata illam sistunt. Gummi, quod cerasi resudarunt, cum vino diluto, tussi vetusta medetur: colorem commendat, visum exacuit, appetentiam invitat: idem ex vino potum calculosis auxilio est.

[Cerasorum consideratio.] NULLA hodie arbor est in Italia, quae vulgo notior sit Cerasis. Has scribit Plinius libro XV: capite XXV. novas, et peregrinas, nec antea visas e Ponto secum primum advexisse in Italiam Lucullum, postquam debellato Mithridate is victoria potitus Romam venit. Sed postea tanta agro Italo amoenissimo cum hac arbore intercessit affinitas, et consortium, ut non solum ager is sativarum plantas servaverit, propagaverit, et adauxerit; sed et veluti ex eius humore (quae summa fuit inter se societas) gravida terra facta, sine aliquo semine in campis, in montibus, et sylvis numerosissimas plantas procreaverit, et ediderit. [Cerasiorum genera.] Sativarum speciosissimi fructus, qui Cerasa, et Cerasia Latinis etiam appellantur, diversorum sunt generum: quo fit, ut diversa quoque sortiantur nomina. Inter haec illa principem sibi locum vendicant, quae Hetruscis vulgo Marchiane, et duracine vocantur: tametsi horum alia maiora, alia minora, alia saturato colore rubeant, alia vero potius albicent. Quae autem Plinio Iuliana, nobis vero vulgo Acquaiolae, hoc est, aquea dicuntur, in nullo sane habentur pretio, quandoquidem adeo sunt tenera, et fragilia, ut nisi sub arbore sua commendantur, facile gestatu collidantur, et marcescant: quin et ob aqueae partis redundantiam insipida sunt, orique ingrata. Quae autem, quod admodum nigricent, Corbine nos vulgo vocamus, Plinius vero actia, et caeciliana, cum sint duriuscula, et dulcia, gustatu habentur non iniucunda: veruntamen quod manus, dentes, ac labra atro colore inficiant, discumbentesque deturpent, mensis raro apponuntur. In cerasorum genere numerantur et illa, quae Romae Visciole, Senis Amarine, et in aliis compluribus Italiae locis Marasche vulgo nuncupantur, a sapore (ut puto) dicta, quod non iniucundi amaroris tantillum resipiant. Horum porro varia notantur genera, quae etsi omnia sibi acidum asciscant saporem; haec tamen eius plus, illa vero minus habent. Rura Tridentina ea Marasche vulgo nominant, quae minus acida gustu deprehenduntur, quorum genus quoddam est, quod ori admodum gratum habetur: quippe quod in iis acido dulce sit admixtum, ob idque illa palato maxime placeant. Quaedam praeterea inibi Marine, et Marinelle cognominantur, quae et minora, et rotundiora sunt, et breviori pediculo appensa, gustu nihil fere praedictis reclamante. Est et horum tertium genus, quae vulgus illud Verule nominat, longiore pediculo, bacca etiamnum caeteris crassiore, gustu acerbo, et admodum acido, colore perpetuo rufescente, nec unquam in atrum vergente. etsi caetera, ubi plene maturuerint, in atrum rubescant. Omnia haec cerasiorum (ut ita dicam) Amarinorum genera aptissima sunt, ut insolentur, et ut saccharo condiantur. Quinetiam sapore commendantur ad intinctus conficiendos, quibus non modo sanis edulia iucundissime condiuntur; sed etiam aegrotantibus, praesertimque biliosis febribus vexatis. Siquidem illis non modo sitim extinguunt, sed oris insuavitatem emendant, et cibi appetentiam conciliant. [Sylvestria cerasa.] Sylvestre horum genus nulla adhibita cultura Ananiensibus in Tridentino agro sponte provenit, nihil prorsus tum colore, tum etiam sapore ab illis dissidens, quae inibi, ut diximus, Verule vulgo vocantur. Haec brevi pediculo pendent in arboribus admodum pumilis, tantaeque brevitatis, ut rarae, vel potius nullae dodrantalem aequent mensuram. Quo factum est, ut crediderim (etsi id pro comperto asserere non ausim) haec eadem esse, quae Plinio Macedonica dicuntur. Sylvestria, quibus plerunque vescuntur aves, raro in cibis admittuntur, praeterquam a rusticis, tum quod plus ossis, quam carnis habeant, tum etiam quod cum quadam acerbitate amara sentiantur. Degenerant cerasi quocunque fimo radicibus admoto, id usque adeo oderunt, et horrent. Contra proficiunt, si sui ipsius putamina falce concisa circum radices sepeliantur, ibique marcescant. Praecoces illae fructus ferunt, quibus ante florum exortum calx viva radicibus circumponitur: vel quibus aqua calida saepius pedes irrigantur, etsi postea parvo temporis tractu inarescant. [Cerasiorum vires ex Galen.] Galenus habita Cerasiorum omnis generis ratione libro VII. simpl. medic. ea hisce paucis perstrinxit. Cerasus arbor fructum fert non paris adstrictionis in omnibus particulatim plantis

128 - Myrtus ~ 129 - Cerasia