Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 143

137 - Prunus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

virescunt, gustu praedulci, ac lenta, tenacique pulpa. Ex qua Syri, et Aegypti viscum conficiunt, quod Venetiis Alexandrinum appellant, aucupiis commodissimum. Argumento sunt nuclei, qui in eo reperiuntur, color, et dulcedo, quae gustatu deprehenditur. Pollent autem deiectoria facultate, non secus atque pruna, tam Graecorum, quam Arabum testimonio: id quod etiam comprobatur quotidiana medicorum experientia. [Fuchsii opinio reprobata.] Tametsi contrarium senserit Fuchsius medicus hac nostra aetate celeberrimus: quippe qui suis in paradoxis cap. XXVII. ut fortasse in Arabes inveheretur, quos ubique odisse videtur, nullam Sebestenis deiectoriam esse facultatem contendit, quin potius ea adstrictoria vi pollere. Sed longe dissentit ab eo opinio nostra, et vulgata, comprobataque continua medicorum experientia. Quandoquidem quod Sebestena assumpta in medicamentis alvum citant, testis in primis est Paulus Aegineta, qui libro VII. de iis verba faciens, sic inquit. Myxa arboris fructus est, minor quidem prunis, facultate vero consimilis. Ex quibus Pauli verbis elicitur, quod ita ventrem molliant Sebestena, quemadmodum pruna. de quibus idem disserens eodem libro Galenus secutus: Pruni fructus, inquit, ventrem subducit, recens quidem magis, aridus vero minus. Neque huius rei nescius Actuarius haec pluribus commiscet medicamentis, quae bilem eiiciunt, ut videre est suo de compositione medicamentorum compendio. Eorum insuper deisciendae alvi facultatem maxime comprobat vulgaris experientia, clarissimum omnium lumen. Siquidem (ut iam millies expertus sum) eorum pulpa drachmarum decem pondere devorata, aut ad summum duodecim, eosdem fere praebet effectus, quos Aegyptia siliqua casia vocata. His ergo rationibus, et auctoritatibus adducor, ut illam quoque Fuchsii opinionem minus probem, quae est, quod electuarium de Sebesten officinis dictum ventrem deiiciat, non Sebestenorum facultate, sed aliorum simplicium medicamentorum deiectoria vi praeditorum, quae iis adduntur. Nam si id per se praestant, ut ostendimus, idem etiam aliis admixta praestabunt. Quare, ut ingenue dicam quod sentio, non Fuchsius tantum, quem aliorum semper admiratus sum, ut virum doctissimum, et de medicina amplissime meritum; sed plerique alii, nunquam adeo Graecis addicti esse deberent, ut prorsus a Mauritania familia desciscentes, nonnunquam et rationes, et experimenta, firma nostrae artis, et veritatis praesidia, cogantur deserere. Sed ut eo nostra revertatur oratio, unde diverterat, dicimus autoritatibus, et experientia freti, Sebestena deiectoriam vim habere. Quocirca utiliter dantur ex bile febricitantibus, atque (ut autores sunt Paulus, Aetius. Psellus, et Actuarius) linguae asperitatem mirifice leniunt: quin et pectori, atque tussi opitulantur: ventris tineas pellunt: urinae ardoribus a bile, vel salsa pituita provenientibus maximam opem praestant. [Ziziphorum consideratio.] Caeterum quoniam Sebestena nobis ZIZYPHA, quae officinis Iuiubae dicuntur, in mentem revocarunt, cum eorum Dioscorides nusquam, quod extet, meminerit, duximus non fore quidem ab re, hic id de eorum viribus disserere, quod a Galeno, qui ea Serica nominat (si tamen Serica esse Galeno Iuiubas asserere liceat) libro II. de alimentorum facultatibus proditur, ubi sic ait. Ne his quidem quid ad tuendam sanitatem, morbosve profligandos valeant, testis esse possum. Nam ab insolentibus, ac effrenatis pueris, et mulieribus cibo duntaxat expetuntur. Exiguum praebent alimentum, difficile concoquuntur: ideo stomacho non sunt utilia. Eandem sententiam ex ipso Galeno sumptam reddidit Avicenna, cui tantum illud addidit, quod ea ad pectoris, atque pulmonis vitia conferant, et quod quidam (ut ferunt) cum maxime renum, tum etiam vesicae affectibus prodesse censeant. [Avicennae defensio contra Fuchsium.] Verum quoniam (ut diximus) scribit Galenus, nullam se adinvenisse in Sericis facultatem ad corporum affectus curandos, hinc capta occasione Fuchsius iterum digladiatur, honesto quidem studio, non modo cum Avicenna; sed etiam cum caeteris Arabicae familiae autoribus, asserens id omne, quod de zizyphis Arabes suis monumentis commendarunt, omnino falsum esse, et a veritate alienum. In quo tamen si vitium aliquod Mauritanis ascribendum est, illud quoque Graecis posterioribus ascribendum erit. Quandoquidem constat, Actuarium et Graecum, et medicum peritissimum suo de compositione medicamentorum volumine, zizypha ad pectoris vitia compositis medicamentis compluribus admiscere, ubi scilicet ex calidorum humorum redundantia morbus emerserit: item eadem in his usurpare, quae bilem deiiciunt. Quod et Nicolaum Alexandrinum in suis compositis medicamentis, persaepe fecisse comperio. Ideoque nil mirum, si ad haec omnia praestare zizypha tradiderit Avicenna: nanque suo lentore, ac sua, qua aegre permeant, crassitie (ut rei veritas adstruit) sanguinem crassum reddunt, qui flavae bilis redundantia tenuior, quam par sit, redditur. Cum itaque tradat Avicenna, zizypha et pectori, et pulmoni prodesse, non temere quidem eum locutum esse crediderim (ut fortasse aliqui putant) sed illud ea ratione scripsisse, ut in morbis tantum calidis, et acutis intelligendum esset, in quibus medici utiliter zizyphis uti possint et debeant. Id quod eius verba aperte indicant, cum dicat, quod sanguinem incrassant. Neque enim erat Avicenna adeo ignarus, ut datis iam praemissis nesciret subinde conclusionem inferre. Sed certe pulchrum, atque tutum esse iudico, quod quandoque cum mortuis luctemur. Et quoniam (ut saepe antea polliciti sumus) nulli medicorum sectae, nec huic magis, quam illi noster animus erit addictus, sed veritati propagandae, addam ex praedictis rationibus cum Avicenna, eos, meo quidem iudicio, labi, ac falli, qui zizyphis sanguinem expurgari, ac abstergi contendunt, quique ea iis commiscent medicamentis, quae pectoris affectibus frigiditate obortis parari solent, ut recentiorum nonnulli, qui zizyphis nulla eorum habita ratione ad quodvis pectoris vitium indifferenter utuntur, et plerunque cum maximo aegrotantium discrimine. Caeterum Galeno Serica zizypha sint, dubitandum sane fuerit, cum aliud Plinio fuisse reperiantur lib. XV. cap. XIIII. ubi sic habet. Aeque peregrina sunt zizypha et tuberes, quae et ipsa non pridem venere in Italiam. Haec ex Africa, illa ex Syria Sextus Papinius, quem consulem vidimus, primus utique attulit, divi Augusti novissimis temporibus in castrorum aggeribus sata, baccis similiora, quam malis: sed aggeribus praecipue decora, quoniam et tecta iam sylvae scandunt. Tuberum duo genera, candidum a colore Sericum dictum. Et libro XVI. cap. XXV. Ab amygdala, inquit, proxime florent armeniaca, dein tuberes, et praecoces: illae peregrinae, hae coactae. Item libro XVII. capite X. Et zizyphae, ait, grano seruntur mense aprili. Tuberes melius inseruntur in pruno sylvestri, et malo cotoneo, et in calabrice, ea est spina

137 - Prunus