Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 144

137 - Prunus ~ 138 - Arbutus ~ 139 - Amygdalae

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sylvestris. haec Plinius. Columella tamen tuberum nusquam, quod legerim, meminit, sed zizyphorum libro IX. cap. IIII. duo tradidit genera, quod harum floribus maxime delectentur apes, nempe rutilum, et album. Quo fit, ut suspicandum sit, Plinii codicem hoc in loco depravatum esse. Illud suspicionem auxit, quod inter Arabes Avicenna, et inter Graecos recentiores Simeon Sethi, duas zizyphi species scriptis mandaverint, et quod tamen in Plinio una tantum legatur zizyphus. Verum cum Actuario, Nicolao Myrepsico, et Simeone Sethi [GR], [GR], [GR] (tot enim modis scripta inveniuntur) ea esse videantur, quae Galeno serica, eademque Avicennae, Serapioni, aliisque pluribus Mauritanis, mihi quidem statuendum videtur, Galeno serica non aliud designare, quod zizypha. Ex his praeterea omnibus maximum esse argumentum crediderim, in Plinio hic subesse mendam, et illi zizyphis id adscribendum esse, quod de tuberibus fortasse legitur.

Cap. CXXXVIII
Κόμαρος – ARBUTUS

ARBUTUS, sive unedo, arbor est cotoneae malo non dissimilis, tenui folio: cuius fructus pruni magnitudinem implet, nullo intus nucleo. huic memaecylo cognomen est. Maturus aut flavet, aut rubescit: in esu acerosus, stomacho adversatur, capitisque dolorem movet.

[Arbuti consideratio.] ARBUTUS in Hetruria frequentissima provenit, ubi vel per hyemem perpetuis virescit frondibus. Haec etsi Dioscoridi reddatur malo cotoneae adsimilis; magis tamen putaverim, ab eo arboris proceritatem repraesentari cotoneae, quam folia, et caudicis corticem. Vel depravatus fortasse (ut magis suspicor) est hoc in loco Dioscoridis codex: quandoquidem Serapio, Dioscoridis ipsius testimonio; Arbutum non describit in universum cotoneae malo similem, sed eam tantum proferre folia malo cotoneae minora. nec scribit tenuia habere folia, ut vulgata habet Dioscoridis lectio. Siquidem, ut palam est, Arbuto folia insunt laurinis, et iligneis crassiora. Meminit Arbuti Theophrastus libro III. cap. XVI. de plantarum historia, sic inquiens. Arbutus, quae pomum cibo idoneum ferat, magnitudine non nimium praestat: corticem tenuem, tamarici similem habet, folium inter ilicem, et laurum: floret mense iulio. Flores singulari appendice parte postrema racematim cohaerent, specie quisque myrto oblongo similis, et magnitudine tantus: non foliatus, concavus, tanquam ovum excalptum, ore aperto. cum autem defloruerit, retinaculum perforatur: quodque defloruerit, tenue, sicut verticillus circa fusum. Fructus anno integro maturescit, ut simul hunc haberi, atque alterum flore sponderi contingat. hactenus Theophrastus. Quae in Hetruria nascitur, folia profert laurinis, iligneis ut similia, breviora tamen paulo, crassioraque, colore potius pallido, quam viridi, in ambitu ubique serrata, rubra per medium excurrente costa. Caudex cortice vestitur subrubro, aspero, squamosoque, a quo rami prodeunt rubentiores ac laeviores. Floret mensibus iulio, et augusto, floribus candidis, parvis, lilii convallii vocati figura, racematim dependentibus. E quibus fructus gignuntur rotundi, sorborum fere magnitudine: qui primo exortu virent, deinde flavescunt, maturi vero rubent; aspero tactu, nullo intus ossiculo, fragorum modo, quorum etiam effigiem referunt. Sapor his insipidus, simul et austerus: quinetiam dum eduntur, linguam, et palatum stimulat acerosa quadam substantia, qua exterius conteguntur, ita ut plane acerosi videantur. His maxime delectantur turdi, et merulae. [Arbuti usus et vires.] Quo fit, ut hyeme, quo tempore ipsa poma maturitatem sentiunt, eiusmodi aves inibi laqueis, retibus, aliisque aucupii generibus facile capiantur. Arboris folia coriariis expetuntur. Sunt qui credant, arbutum maximam opem praestare adversus pestem. Quamobrem aquam, quae ex foliis extracta sit, admixto osse in cervi corde reperto, ubi statim morbus invasit, magno (ut ipsi aiunt) iuvamento aegrotantibus exhibent. Arbuti meminit Galenus libro VII. simp. medicamentorum, ubi paucis inquit. Arbutus arbor ipsa qualitate acerba una cum fructus est. eum memecylum nuncupant. Est autem hic, et infensus stomacho, et capiti dolorem inferens.

Cap. CXXXIX
Ἀμυγδαλαί – AMYGDALAE

AMYGDALAE amarae radicum tritatum decoctum vitia cutis in facie corrigit. Illitae nuces idem munus praestant: menses admotae ciunt: capiti dolori auxiliantur, illitae fronti, aut temporibus cum aceto, vel rosaceo: epinyctidas sanant ex vino: item putrescentia ulcera, et quae serpunt, et morsus canum cum melle. Earum autem esu dolores finiuntur, alvum emolliunt, somnum

137 - Prunus ~ 138 - Arbutus ~ 139 - Amygdalae