Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 166

11 - Scorpio terrestris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Scorpionum consideratio.] TERRESTRES Scorpiones animalia sunt vulgo nota, quod in quacunque domo, non modo in cubiculis, et cellis vinariis; sed ubique passim reperiantur: adeo est hominum vita periculis obnoxia. Licet autem sint in Italia minus venenosi, minusque nocui, quam in aliis regionibus, quae sub meridie sitae sunt; ipse tamen complures vidi in Hetruria a Scorpionibus ictos, qui saevissimas perpessi sunt exacerbationes, et quasi ad mortem redacti. Contra in regionibus frigidis minus nocui sunt. In agro Tridentino a scorpionibus icti nihil noxae percipiunt. Quod tamen evenire affirmant gratia peculiari sibi a Deo impertita precibus divi Vigilii episcopi, quem et patronum praecipuum habent, et advocatus apud Deum. Hoc idem asserit Aristoteles libro VIII. cap. XXIX. de animalium historia, ubi sic inquit. Morsus beluarum ex locorum diversitate plurimum differunt, ut in Pharo, locisque aliis, scorpiones non laedunt. At in aliis locis, et praecipue in Scythia, multi et magni nocui sunt, et vel hominem, vel quamvis bestiam percusserint, interimunt: nec sues evadere possunt, quanquam caeteros virulentos ictus minime sentiunt. [Scorpionum genera.] Plinius, Avicenna, Albertus, Aelianus, et aliorum plerique novem Scorpionibus genera assignant, diversis duntaxat coloribus distincta: nimirum quod alii sint flavi, alii rufi, alii cinerei, alii ferrugineos, virides quam plurimos me vidisse, legisseque recordor, in comitatu Arci non longe a Sarca flumine, quadam in sylvula novellis quercubus consita apud sacellum divi Pauli, ubi parvo admodum tempore, sirio ardente, ego, et eremita quidam, de his qui sub saxis latebant, plus quam mille, et quingentos collegimus, crassos, et plurimum farctos. Plures inter eos foeminas invenimus, quae suos nuper editos foetus albos, pediculi magnitudine, sub ventre secum gerebant, singuli singulis cruribus adhaerentes. {Quaproter} <Quapropter> non ab re prodidit Aristoteles libro V. capite XXVI. de historia animalium, quod terrestres Scorpiones vermiculos ovorum specie pariant complures, et incubent: mox ut prolem perfecerunt, pellantur ab ea ipsa, et interimantur a suis liberis magno numero: saepius enim undenos pariunt. Plinius autor est, Scorpionum ictum, multo magis foeminis pernicialem esse, quam viris, praesertim virginibus, quibus semper lethalem esse ait. Quibus septeni in cauda internodii numerantur, longe saeviores habentur, quam ii, quibus tantum seni sunt. [Scorpiones aligeri.] Nonnulli praeterea literis mandarunt, quibus subscribit Strabo lib. XV. suae Geographiae, Scorpiones quosdam habere alas, quibus per aera volitantes de una in aliam regionem deferuntur. Hoc enim credere non videtur absurdum, cum idem formicis similiter eveniat: quandoquidem et hae iisdem fere coloribus distinguuntur. Tantoque magis credendum est, quod in Castella Hispaniae regione saepius agricolae aliquos terrae cespites aratro scindant, ubi formicarum more innumeri scorpiones gregatim hyeme delitescunt. Citra Cynamolvos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus gente sublata, si Plinio credimus. Qui praeterea tradit, quod, si decem cancri cum ocimi manipulo adalligentur, omnes, qui ibi sunt scorpiones, ad eum locum coibunt. Quod tamen Dioscoridi manifeste refragari videtur. nam superius in cancris ita scriptum reliquit Dioscorides. Cancri scorpiones necant, si triti cum ocimo admoveantur. Ferunt a vespis, apibus et crabronibus eos non ici, qui prius a scorpione percussi fuerint. Quinetiam narrat Plinius libro XXV. capite X. Scorpiones mortuos reviviscere, admoto albo veratro. [Scorpionum vires.] Quidam medici utuntur Scorpionum cinere, qui vivi sint exusti, ad urinam ciendam, iis praecipue, qui renum, aut vesicae calculo obstruuntur. Quo fit, ut in hunc usum commendaverit Mesues oleum ex iis paratum, quod officinae habent, renibus et pubi illitum. Hoc idem commendavit Avicenna ad aurium dolores. [Olei scorpionib. vires.] Ego tamen illud usu exploratum habeo, quod oleum per me factum, in quod sane magnus scorpionum ingreditur numerus, cordi duntaxat, et pulsantibus temporum, manuum, et pedum arteriis illitum, ab omnibus liberat venenis, dummodo erodenti facultate vacent. Quin et eos sanat, qui tam a viperis, quam caeteris venenosis animalibus vel icti, vel demorsi fuerint. Qua de re ii (absit tamen verbis iactantia) testimonium perhibere possunt, qui prius oleo sancto a sacerdotibus illiti, nostro postmodum peruncti evasere incolumes. Praestat item maxime hoc oleum, cum in homines pestilentia saevit: quippe quod non modo peste infectos iuvet, sed et sanos praeservet. Praestat denique ad omnes interaneorum vermes, omnesque dolores mulcet ex flatu, vel ex frigore genitos. Eius parandi rationem trademus (Deo concedente) libro sexto, ubi de venenorum remediis, sive antidotis latius disseremus.

11 - Scorpio terrestris