Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 167

12 - Scorpio marinus ~ 13 - Draco marinus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XII
Σκορπίος θαλάσσιος – SCORPIO MARINUS

MARINI Scorpionis fel convenit ad suffusiones oculorum, albugines, et hebetudines.

 [Scorp. marini, et scorpaenae consid.] CREDIDERE quidam marinum Scorpionem, et Scorpaenam, nihil se differre. Veruntamen, quod scorpaena sit marinus scorpio, nemo non ibit inficias, qui et Aristotelis, at Athenaei auctoritate nitatur: uterque enim ad invicem distinxit illos. Porro Scorpaena in dorso spinam gerit venenatam, qua imprudentes piscatores saepius icit: neque iam desuerunt, qui eius ictu sint interempti. Proinde existimarunt nonnulli, ictuum similitudine falsi, inter scorpaenam, et marinum scorpionem nullum prorsus interesse discrimen. Caeterum Scorpio, et Scorpaena (ut equidem arbitror) eiusdem fere generis sunt, sed in specie et forma, inter se pluribus differunt. Siquidem Scorpius e pelagiis piscibus est, scorpaena longe maior; adeo ut octonas, novenasque quandoque ponderet libras. Scorpaena vero piscis est litoralis, scorpione multo minor. Scorpius item universo corpore rubet: cornua bina in capite gerit, sed mollia: et acutos in ore dentes, minutulos tamen: pinnis constat aculeatis, tam his, quae per medium excurrunt dorsum; quam his, qui scorpaena insunt, imbecillior est. Hunc sunt, qui vulgo vocent Pesce cappone, sed in Hetruriae maritimis quibusdam locis vocatur Cerna. Scorpaena autem, quae suum apud omnes retinet nomen, nec cornua habet, nec dentes adeo acutos: gerit nomen in dorso aculeos scorpii modo, sed eminentiores, ac duriores, nec usque adeo pinnatos: in caeteris vero pinnis iis omnino caret, praeterquam circa branchias, ubi duos praelongos habet aculeos, et nonnullos circa caput: corpore est in nigro virescente. Sunt tamen, qui indifferenter scorpium scorpaenam vocent, quod quadantenus sibi invicem correspondeant non modo figura, sed et carnis bonitate.

Cap. XIII
Δράκων θαλάσσιος – DRACO MARINUS

DRACO marinus dissectus, et apertus, impositusque ictus spinae suae, qua ferit, medela est.

[Draconis marini consid.] VARIAT autorum sententia in marini Draconis historia. Quandoquidem Alberto marinus draco ingens est bestia, serpentis faciem referens, alis non amplioribus, quam quae ad natandum sufficiant, sed ob virium praestantiam omnium aquatilium velocissimus censetur. quapropter brevi admodum tempore ingentia metitur maria. Quin et venenosum est illi animal, adeo ut quoscunque pisces, vel alia quaecunque animalia dente vulneraverit, interimat. Piscatorum praeterea artificio captus, statim in arenam sese protrahi cernit, mira celeritate scrobem in litore fodit, qua se condere possit. haec Albertus. Qui etsi ex Aristotele, et Plinio (ut opinor) transcribat; plura tamen addere videtur, quibus an multa sit adhibenda fides, quid statuam non habeo. Siquidem hoc animal Aristoteli tanta admiratione non praestat, nec draco appellatur, sed serpens, ut is posteritatis memoriae commendavit lib. IX. cap. XXXVII. de historia animalium his verbis. Serpens marina colore, et corpore congro proxima est, sed obscurior, atque acrior. Haec si capta dimittatur foris, in arenam rostro quam primum adacto terebrat, subitque tota. Est ore acutiore haec, quam terrestres. Et lib. II. cap. XIIII. Sunt etiam (inquit) maris indigenae serpentes terrestribus similes; nisi quod caput habeant congri. Et quidem genera earum plura sunt, colore numerosae varietatis. Nasci eas non in altissimis gurgitibus certum est. Plinius hoc animal non serpentem, sed draconem marinum pariter cum Alberto vocat lib. IX. cap. XXVII. sic inquiens. Rursus draco marinus captus, atque immissus in arenam, cavernam sibi rostro mira celeritate excavat. At hic, mea quidem sententia, Draco marinus haud quaquam fuerit, de quo scribit Dioscorides, sed per se maris serpens. Quandoquidem Aristoteli libro VIII. cap. XIII. draco marinus piscis est litoralis, quemadmodum dentex, scarabeus, cernua, aurata, mugilis, mullus, turdus, pulcher, gobius, atque alii complures, et omne saxatile genus. Proinde dicebat Plinius lib. XXXII. cap. XIII. Extra has sunt rotundae in oleario usu cochleae, cucumis, cynopus, cammarus, cynosdexia, draco. quidam volunt esse dracunculum. Est autem graculo similis: aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes. Huic sane non parum correspondere videtur is, quem Veneti piscatores, itemque Aquileienses, et Tergestini Araneum vocant, et vulgo Pesce ragno. Quippe qui inter litorales aculeos circum branchias habeat, caudam versus spectantes, et alios in dorso adeo venenatos, ut ab eo icti, nisi curam admiserint, facile interimantur. Itaque et is videtur Plinio fuisse draco, vel dracunculus,

12 - Scorpio marinus ~ 13 - Draco marinus