Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 213

71 - Fel ~ 72 - Sanguis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. LXXI
Χολή – FEL

FEL omne reponitur hoc modo. Recens praeligato ore folliculi lino tandiu demissum in ferventem aquam, dum quis spatium trium stadiorum percursaret, mox exemptum siccatur umbroso loco, asperginem non redolente. Sed quod ad oculorum medicamenta adiici solet, ligatum lino in {vitreu} <vitreum> vas, quod mel habeat, immittitur: circumvoluto ad os vasis lini principio, et operto vase reconditur. Est autem omnis fellis vis acris, et excalfaciens: intensis tamen, et remissis viribus differunt. Siquidem praestantius in effectu esse videtur fel marini scorpionis, et piscis qui callionymus appellatur, marinae testudinis, hyaenaeque: item perdicis, aquilae, gallinae candidae, et sylvestris caprae. quod privatim prodest contra suffusiones incipientes, et oculorum caligines, argemas, et genarum scabritias. Ovillo, suillo, hircino, atque ursino, taurinum multo efficacius. Felle omni perfacilem, praesertim infantibus, deiectionem quis molietur, si intinctum eo tomentum, aut fimbriam sedi subiiciat. Privatim taurino anginae cum melle perunguntur: sedis ulcera sanat, et ad cicatricem usque perducit. Idem auribus fractis, et purulentis cum muliebri lacte, aut caprino instillatum, medetur: et sibilo earundem ex porri succo. Admisceri insuevit vulnerariis emplastris, et circumlinitionibus, quae contra venenata parantur: phagedaenicis ulceribus, colis, et scroti doloribus ex melle prodest: lepras, furfures cum nitro, et terra cimolia quam optime purgat. Ovillum, et ursinum contra eadem pollent, verum inefficacius haec praestant. Ursinum eclegmate comitiales adiuvat. Fel testudinum anginis, et in ore infantium nomis, prodest: naribus inditum comitiales erigit. Sylvestrium caprarum felle peculiariter peruncti lusciosi sanantur. Hircinum idem obit munus: thymia abolet, et luxuriantes elephanticorum extuberationes illitu reprimit. Suillum autem contra aurium ulcera, reliquaque omnia magno usu assumitur.

QUANVIS de fellis reponendi ratione, atque etiam de eius viribus abunde scripserit Dioscorides; non tamen ob hoc praemittenda existimavi nonnulla, quae a Galeno libro X. simplicium medicamentorum de fellis facultatibus scite memoriae sunt commendata. [Fellis vires ex Galeno.] Est igitur fel (autore Galeno) succorum, qui in quoque sunt animalium, calidissimum. Itaque sicuti sanguinem, et carnes dissimiliter temperata obtinent animalia, eadem ratione et fel. Quocirca calidissimorum fel, aliorum quoque animalium fel excellere necesse est: et quae illis minus sunt calida, proportione et hunc humorem illis inesse minus calidum, quanto scilicet et in aliis sunt inferiora. Caeterum hae differentiae habentur non modo pro diverso animalium genere, quod haec magis, illa vero minus calida sint; verum etiam pro diverso eiusdem generis animalium temperamento, ac etiam irritamento. Quandoquidem fel tauri interfecti, qui funibus adalligatus, violenterque diu tractus, et cursu, et canum latratu defatigatus, et sitim, famemque, et multum laborem perpessus fuerit, ab eius felle plurimum differre invenietur tum substantia, tum colore, tum facultate, qui in pascuis laetus, liberque vitam desidem, ac quietam duxerit. Nam defatigati, ac vexati animalis fel substantia crassius erit, colore nigrius, aut viridius, aut magis caeruleum, magisque aerugini simile: ob idque etiam longe calidius erit, quam alterius, qui in pace, et otio degerit. Ideoque fel animalium quanto tenuius est, ac colore constat dilutiore, tanto minus spissioribus et magis colore saturatis excalfacit. [Fellis bubuli lapis, et eius vires.] Gignitur in bubulo felle lapis quidam nonnunquam ovi magnitudine, croceo colore, facileque friabilis, cuius Dioscoridem, et Galenum meminisse non reperio. Hic (ut plerique perhibent autores) potus, vesicae calculos comminuit. Naribus inditus visum mirifice acuit, et aquam in oculos fluentem inhibet. Tritus lentis quantitate, et betae succo commixtus, et in {crinis} <crinitis?> naribus attractus, comitialibus subvenit. Non desunt etiam qui idem magno successu ex vino exhibeant potandum felle suffusis. Denique auratae, lupi piscis, perdicis, et galli gallinacei felle mirifice delectantur in coitu foeminae, si viri penis eo perungatur.

Cap. LXXII
Αἷμα – SANGUIS

SANGUIS anseris, anatis, et hoedi, utilissime in antidota miscentur. Palumbi autem, turturis, et columbae, necnon perdicis, oculis cruore suffusis, et recentibus eorum vulneribus, lusciosisque illinuntur. Peculiariter columbae sanguis, cruorem membranis cerebri erumpentem inhibet. Hirci, caprae, cervi, et leporis sanguis inassatus sartagine, dysenterias, et coeliacorum profluvia sistit: in vino potus contra toxica efficax est. Leporinus sanguis ita ut tepet illitus, vitia cutis in facie, lentiginesque emaculat. Caninus commode ab his bibitur, quos efferata in rabiem bestia momorderit: contra epotum toxicum auxilio est. Testudinis terrestris sanguinem epotum tradunt prodesse comitialibus. Marinae autem testudinis cum vino, et leporis coagulo, cuminoque contra serpentium morsus, et hausta rubetae venena convenienter bibitur. Taurinus cum polenta illitus, duritias discutit, emollitque. Sanguis equarum, quae admissuram expertae sunt, in medicamenta additur, quae erodunt, septica vocant. Sanguine chamaeleonis genarum palpebras evelli creditum est. Hoc idem viridium ranarum sanguine praestatur. Menstruus sanguis foeminarum, circumlitu conceptum inhibere existimatur: aut si omnino mulier menstrua supergrediatur. levat podagrae dolores, et ignem sacrum illitus.

71 - Fel ~ 72 - Sanguis