Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 214

72 - Sanguis ~ 73 - Fimum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Sanguinis consideratio.] DISSERENS de sanguine Galenus, statim initio libri X. de simplicium medicamentorum facultatibus, etsi minime eat inficias, quin animalium sanguini aliquid insit, quod medicamentorum usui recte competat, ut Dioscorides, et plerique alii, qui de eius viribus scripserunt, liquido affirmarunt: declarat tamen, multa de sanguinis viribus a scriptoribus esse prodita, quae facto periculo fabulosa potius, et vana reperiuntur, quam vera. [Vana sanguinis experimenta.] Siquidem, ut idem refert Galenus, falsum sane esse omnibus in confesso est, quod epotus noctuae sanguis difficulter spirantes sanitati restituat. Vespertilionum vero perunctis virginum mammis, eas extuberare non sinat: pilosque renasci inhibeat, iis partibus illitus, unde recenter ipsi evulsi fuerint. Falsum similiter esse asserit, comitiales ebibito agni sanguine curari: pilosque e palpebris evulsos renasci prohiberi viridium ranarum cruore. Quibus facile coniicere possumus, hoc in loco Dioscoridis codicem librariorum fortasse culpa mendosum esse. Quippe quod ibi legatur, oculorum palpebras ranarum viridium sanguine depilari, cum potius Galeni testimonio (etsi sententiam hanc non approbet) evulsi in palpebris pili harum sanguine renasci prohibeantur. Quin et aliud huic capiti mendum subesse videtur: quod hic ea, quae de admissariorum equorum sanguine prodidit Galenus, de equarum sanguine, quae admissuram expertae sunt, legantur. Nisi forte interpretum vitium sit, qui sexum in Dioscoride perperam mutarint. Praeterea inquit Galenus. Tametsi non desint, qui turturis, vel columbae sanguinem praeferant in perforata calvaria, ubi rosaceo melius invenire nihil possis: nonnulli vero laudibus extollant gallorum, gallinarum sanguinem ad sanguinis fluorem e cerebri membranis: crocodili vero terrestris ad roborandam oculorum aciem: admissariorum equorum, quod septicus sit, ad exulcerandam ubique cutim: domesticorumque murium ad [GR] Graecis vocatas; id tamen nunquam experiri volui. Metuebam enim (inquit) ne curiosus, vel stolidus viderer, si tantis, tamque probatis remediis semel praeteritis considerem, sanguinem horum animalium illis plus posse praestare. Quod si quis haec experiri volet, certo scio, damnabit non modo, qui talia scripserunt, sed et se delusum facto periculo reperiet. Taurinus autem sanguis epotus antea quam concrescat, inter delecteria recensetur medicamenta, quod haurientem protinus strangulet, ut sexto volumine diffusius dicetur.

Cap. LXXIII
Ἀπόπατος – FIMUM

ARMENTARIAE bovis fimum, si recens admoveatur, vulnerum inflammationes mitigat: foliis autem involuitur, et calfactum cinere ferventi superponitur. coxendicis cruciatus fotu compescit: illitum ex aceto duritias, panos, et strumas discutit. Privatim suffitu fimi, quod a masculo bove redditum est, procidentes vulvae reprimuntur: accensi nidore culices abiguntur. Fimum caprarum, praesertim in montibus degentium, potum in vino, regium morbum emendat: menses cit cum odoramentum haustum, et partus evocat. Tritum in farinam, et impositum lanis cum thure, foeminarum profluvia sistit, caeterosque sanguinis impetus ex aceto cohibet. Medetur alopeciis exustum, et cum aceto, aut oxymelite illitum: cum axungia vero impositum his, qui podagra tentantur, auxilio est. Caprillum in aceto decoctum imponitur serpentium morsibus, ulceribus quae serpunt, igni sacro, et parotidibus. Utilem ischiadici ustionem hunc in modum accipiunt. In eo interstitio, ubi pollex brachiali committitur, cava veluti lacuna subsidet, in qua lana oleo imbuta, substernitur, deinde sigillatim ferventes stercoris caprini pillulae imponuntur, dum vapor per brachius ad coxam sentiatur pervenire, et coxendicis dolorem mitigare. adustio id genus Arabica appellatur. Ovillum ex aceto illitum sanat epinyctidas, clavos, pensiles verrucas, thymos, et ambusta igni, rosaceo cerato exceptum. Fimum suis sylvestris aridum, in aqua, aut vino potum, reiectiones sanguinis sistit: vetustum lateris dolorem mulcet: ad rupta, et convulsa ex aceto bibitur: luxatis cum cerato rosaceo medetur. Tam asinorum, quam equorum fimum, sive crudum, sive crematum, addito aceto, sanguinis eruptiones cohibet. Armentarii, qui herba pascitur, siccum fimum liquatum in vino, mox potum, contra scorpionum ictus magnopere auxiliatur. Columbinum vehementius excalfacit, et urit: cum hordeacea farina mixtum, strumas ex aceto discutit: carbunculos emarginat, tritum cum melle, lini semine et oleo: ambustis igni medetur. Gallinaceum vero omnia eadem, sed inefficacius praestat: privatim tamen contra venena fungorum, et coli cruciatus ex aceto, aut vino bibitur. Ciconiae fimum, si ex aqua hauriatur, comitialibus prodesse cre4dunt. Vulturini fimi nidores partus excuti produntur. Murinum detritum cum aceto, et illitum, alopeciis medetur: cum thure, et mulso calculos expellit: subditae infantibus muscerdae, alvi deiectionem promovent. Caninum, quod flagrantissimo canis sydere fuerit exceptum, cum vino, aut aqua potum, sistit alvum. Humanum stercus illitum, vulnera ab inflammatione vindicat, et obiter intumescere non patitur: sed ea statim glutinat. sicco ex melle anginae perungi commodissime traduntur. Terrestris crocodili fimum, crocodileam vocant, quae mulieribus colorem nutrit in facie, nitoremque servat. Optima est candidissima, et friabilis, amyli modo, minime ponderosa, in humore statim eliquescens: quae cum teritur, fermenti acorem quadamtenus refert. Adulterant eam sturnorum fimo, quos captos oryza pascunt, ipsumque non dissimile vendunt. Alii amylum, aut cimoliam miscent, et addito anchusae colore per rarum cribrum paulatim exprimunt, ut se contrahat in vermiculorum speciem: qui siccati pro crocodilea vaeneunt. Inter omnes convenire invenio, humanum stercus, caninumque gutturi impositum, anginis auxiliari.

72 - Sanguis ~ 73 - Fimum