Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 233

96 - Linum ~ 97 - Cicer

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sint praetereunde. [Olei ex lini semine vires.] Exprimitur ex semine oleum, quod non solum medicis, et seplasiariis expetitur; sed etiam pictoribus, lapicidis, lignariis, caementariis, ac ferrariis fabris. Praestat et ad lucernarum usum, quod diutius igni resistat, quam quod ex olivis exprimitur. In medico autem usu nervorum convulsionibus peridoneum est. Quinetiam ad eorum emolliendas duritias, et ad ossium compagines explicandas mirifice prodest. Perutile est omnibus sedis affectibus, nempe haemorrhoidibus, condilomatibus, rimis, ac doloribus: foeminarum induratos locos mollit. Nymphaeae, aut rosarum stillatitia aqua ablutum, ambustis auxiliatur. Sunt et qui hoc bibendum magno successu iis exhibeant, qui laterali dolore vexantur. verum recens sit oportet: quandoquidem inveteratum, contracto rancore non modo excalfacit, plus quam par sit; sed et nauseam commovet. [Xyli consideratio.] Caeterum quoniam (ut Plinius inquit libro XIX. capite primo) XYLON, sive Gossipium, quod nos vulgari sermone Bambagia, alii Cotone appellant, inter lini genera nonnulli annumerant, cum eius, quod sciam, nusquam meminerint Dioscorides, et Galenus, non dissimulandum duxi, quod Xyli semen, quod tamen rancorem non senserit, tussi, et pectoris vitiis opitulatur. quinetiam excalfacit, et emollit, et semen auget. Candidissima vero eius lanugo sanguinem e vulneribus manantem sistit, praesertim si prius paululum exuratur. [Lini vires ex Galeno.] Lini seminis facultates memoriae prodidit Galenus lib. VII. simplicium medicamentorum, sic scribens. Lini semen esum flatuosum est, etiam si frigatur: adeo sane excrementitia humiditate plenum est. Est vero etiam in primo ordine quodammodo calidum, ac humiditatis, et siccitatis quodammodo in medio est situm.[GR]

Cap. XCVII
Ἐρέβινθος – CICER

CICER sativum alvo idoneum est, urinam ciet, inflationem parit, colorem commendat, menses ac partus expellit, lac auget. Cum ervo decoctum illinitur ad inflammationes testium, verrucosas informicationes: ad scabiem, ulcera capitis manantia, impetiginesque, item contra carcinomata, et ulcera, quae cacoethe vocantur, cum melle, et hordeo prodest. Alterum genus arietinum nominatur. Utrunque cit urinas, dato cum rore marino hydropicis, aut regio morbo laborantibus, eorum decocto. Laedunt ea exulceratam vesicam, et renes. In verrucarum formicantium, pensiliumque genere, prima luna singulis granis singulas tangunt, eaque grana linteolo deligata abiici post se praecipiunt, ita decidere eas arbitrantur. Sylvestre cicer, foliis sativo simile est, odore acri, sed semine discrepat. Idem quod sativum praestat.

[Ciceris consideratio et vires ex Gal.] IN CICERUM genere habetur candidum, quod et Columbinum vocatur. Est et rubeum Venereum dictum, quod ad excitandam venerem mirifice praestet. Habetur item et nigrum caeteris minus, quod Arietinum appellant. Horum meminit Galenus primo de aliment. facultatibus, sic inquiens. Cicer non minus quam faba inflationes excitat, sed valentius nutrit. Venerem stimulat, creditumque est etiam simul semen generare: cuius gratia admissariis equis quidam ipsum exhibent. Inest praeterea Ciceribus facultas abstergendi maior, quam fabis: adeo ut quaedam ex ipsis contractos in renibus calculos evidenter frangant, atque comminuant. Nigra autem sunt ea, et exigua in Bithynia praecipue nascentia, Arietinaque vocata. Huius ex aqua decoctum

96 - Linum ~ 97 - Cicer