Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 234

97 - Cicer ~ 98 - Faba

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

potare praestiterit. Vescuntur et virentibus adhuc ciceribus homines ante adeptam maturitatem, quemadmodum et fabis. hactenus Galenus. Nigram vocari Arietinum tradidit Plinius, quod arietum capita sua imagine repraesentet. Theophrasto quoque cicerum plures sunt differentiae libro VIII. cap. V. de historia plantarum, ubi sic habet. Cicer et magnitudine, et sapore, et odore, et forma, plerasque differentias ostendit, ut arietinum, et columbinum. Candida inter omnia dulcedine praestant. [Ciceris vires ex Aetio.] Ciceris facultates recensuit etiamnum Aetius, sic inquiens. Cicer flatuosum legumen, ac alimentosum, ventri accomodatum, urinam, ac menses evocat, et lac, et sperma copiose generat. Huius decoctum, praesertim nigri, calculos renum frangit. Alterum vero genus, quod Orobiaeum vocatur, attrahit, discutit, incidit, et abstergit. Iecur, lienem, et renes expurgat: scabiem, et impetigines exterit: parotidas, ac testiculorum durities discutit: affertque ad ulcera maligna praesidium non poenitendum. hactenus Aetius. Caeterum sylvestre omnibus fere notum est. et si Plinio fides est adhibenda, ventrem subducit: sed flatus, et intestinorum dolores gignit.

Cap. XCVIII
Κύαμος – FABA

FABA inflationes excitat, aegre concoquitur, tumultuosa somnia facit, tussi confert, carnem gignit, media calidi, frigidique natura. Decocta in posca, et cum suo cortice esitata, dysenterias, et coeliacorum profluvia sistit: contra vomitiones convenienter manditur. Inflatio levior contrahitur, si aqua prior inter coquendum abiiciatur. Viridis plus negotii stomacho exhibet, maioremque flatum parit. Lomentum eius et per se, et cum polenta illitum, inflammationes, quas vulnus excitavit, mitigat: cicatrices concolores facit: turgentes grumoso lacte mammas, etiam si inflammatione tententur, adiuvat: lac restinguit: furunculos, sugillata, parotidasque cum foeni graeci farina, et melle discutit: cum rosa autem, thure, et ovi candido, procidentes oculos, tumores, uvasque reprimit: subactum vino, suffusiones, et ictus oculorum recreat. Manducata sine cortice faba, ad avertendas fluxiones, fronti illinitur: decocta in vino testium collectiones sanat: quo tardius pubes erumpat, pueris imo ventri illinitur: vitiliginem purgat. Fabarum cortice illiti capilli, qui post evulsionem renascuntur, gracilescunt, et minus alimenti capessunt: cum polenta, scisso alumine, et vetere oleo impositi cortices, strumas discutiunt. Decocto earum lanae inficiuntur. Faba dempto cortice in illas partes divisa, in quas suapte natura scinditur, imponi solet sanguinis defluxionibus ab hirundine concitatis: nanque eas supprimit, si semisecta apprimatur.

[Fabarum consideratio, et vires ex Gal.] FABAE omnibus notissimae sunt. et, ut memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, in exiccando, et refrigerando secundum utrunque ad medium temperamentum propinquissime accedunt. Caro Fabae paulum quid abstergentis facultatis continet, sicut cortex nonnihil adstringentis. Idcirco medicorum nonnulli totam fabam cum oxycrato decoctam dysentericis, coeliacis, et vomentibus, quos [GR] nominant, exhibuerunt. Porro ut edulium, flatulenta est, ac coctu difficilis, si quid aliud: excreationibus ex thorace. et pulmone idonea. Ut medicamentum vero foris imposita, sine molestia desiccat. In podagricis ea saepenumero usi sumus ex aqua decocta, et deinde adipi suillo admista. Ad nervorum tum contusiones, tum vulnerationes, farinam eius cum oxymelite imposuimus. Ad eos, quos ex ictu iam phlegmone occupaverat, cum polenta. Sed et testium, et mammarum aptum est cataplasma. Nam hae partes cum phlegmone tenentur, moderate refrigerari amant, maxime cum mammae ex lacte ipsis concreto phlegmonem patiantur. Quin lac quoque ab eo cataplasmate extinguitur, sicut puerorum pubes farina fabacea illita plurimo tempore glabra permanet. Et libro primo de aliment. facultatibus, sic inquit. Inflat is cibus quocunque modo apparetur: nec per quamvis longam decoctionem id vitii potest amittere. quod ptisanae minime negatum est: deponit enim per illam quicquid habet flatulenti. Qui porro affectus singulos cibos sequi natos, animadvertere, et mente consequi volet, quandam totius corporis tensionem, quasi a flatulento spiritu persentiscet, maximeque qui ad huiusmodi esculentum non fuerit assuefactus, aut ipsum minus recte coctum assumpserit. Habent autem fabae non densam, nec gravem, sed fungosam, levemque substantiam: quae tamen ipsa nonnihil abstersoriae possidet facultatis, similiter ptisanae. Etenim manifeste fabacea farina cutis sordes detergere conspicitur. Quod intelligentes mangones, ac mulierculae, in balneis quotidie hac utuntur, velut alii nitro, atque aphonitro, et in universum iis, quae abstergent. Illinunt praeterea et faciem hac, quemadmodum

97 - Cicer ~ 98 - Faba