Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 251

118 - Asparagus ~ 119 - Plantago

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXVIIΙ
Ἀσπάραγος – ASPARAGUS

CORRUDA, sive sylvestris asparagus, vulgaris est notitiae. Huius cauliculi in cibo cocti, ventrem emolliunt, urinam cient. Radicis decoctum contra urinae difficultatem, regium morbum, renum vitia, et coxendicum cruciatus, in potu proficit, cum vino autem, phalangiorum morsibus auxiliatur. Si decocti succus super dente contineatur, eius dolori medetur. Semen potum ad eadem valet. Canes, ut aiunt, si decoctum bibant, emoriuntur. Asparagum etiam nasci prodiderunt, arietis cornibus contusis, atque defossis. quod, quantum equidem sentio, plane a veritate abhorret.

+ Altilis autem asparagus, multis ramis fructicat, foliis foeniculi, longis, numerosis: radice rotunda, grandi, spongiam habente. Huius teneri cauliculi triti in vino albo, urinae stillicidium, difficultatemque, ac dysenterias mitigat. Radix cum vino, aut aceto cocta, luxatos artus mulcet. Decocta cum ficis, aut ciceribus, sumpta, regium morbum sanat: coxendicis cruciatus, stranguriamque levat. Alligata radix, aut haustum eius decoctum, conceptum adimit, et sterilitatem adfert.

[Asparagorum vires ex Gal.] ASPARAGI tam sativi, quam sponte nascentes, in Italia notissimi sunt. Meminit horum Galenus libro VI. simplicium medicamen. sic inquiens. Asparagus petraeus, aut myacanthinus abstergendi vim habet, idque citra manifestam aut caliditatem, aut frigiditatem. Hinc renes, ac iecur infarctu liberat, et maxime herbae ipsius radices, et semen. Quin et dentium dolores sanat siccitatis nomine, quam vel maxime dentes requirunt. Et lib. II. de alimentorum facultatibus: Insuper (inquit) asparagorum alius regius in hortis nascens, alius [GR], id est, palustris appellatur, ceu alius ab iis, qui a bryonia oritur. Omnes autem stomacho utiles sunt, urinam cient, et parum praebent nutrimenti. Si tamen ii probe concoquantur, olerum asparagis magis alunt, nimirum quanto illis sunt sicciores. haec Galenus. [Ex Plinio, et Avicenna.] Asparagi in cibo sumpti, ut scribit Plinius libro XX. capite X. oculis claritatem afferunt: pectoris, et spinae doloribus prosunt. Venerem stimulant, et ventrem leniter molliunt. Asparago trito cum oleo perunctos, pungi ab apibus negant. hactenus Plinius. Caeterum, ut memoriae prodidit Avicenna Penultima libri quarti, Asparagi in cibis suavi odore corpus totum commendant: verum urinam foetidam trahunt.

+ Licet in Graecis non plane constet, hic altilis, vel sativi asparagi mentionem fieri: tamen non video, quomodo haec ad sylvestrem quoque referri possint, ut aliqui referenda censent. Cum enim hunc notum esse antea dixisset Dioscorides, non aliam, ut solet, eius subiecisset descriptionem. Quo fit, ut haec potius ad sativum referenda putemus, vel saltem mendum subesse suspicemur.

Cap. CXIX
Ἀρνόγλωσσον – PLANTAGO

DUO Plantaginis genera. Minor folia habet angustiora, minora, molliora, laeviora, et tenuiora: cauliculo anguloso, in terram inclinato: floribus pallidis: semine summis caulibus emicante. Altera maior, laetior, virentiorque, latis constant foliis, oleracei generis: cuius caulis cubiti altitudinem petit, angulosus, subruber, a medio ad verticem tenui semine circundatus e radicibus nititur teneris, hirsutis, candidis, digitum crassitudine aequantibus. Nascitur in lacunosis, sepibus, et locis humidis. Multo utilior magna est. Vim habent folia exiccatoriam, constringentem. quare omnibus malignis ulceribus, et fluxioni opportunis, atque elephanticis, sordidisque illita prosunt: profluvia sanguinis, ulcera quae serpunt, epinyctidas, carbunculos, nomasque cohibent: vetera ulcera, et inaequalia cicatrice obducunt: chironia sanant: sinus conglutinant: morsibus canis, ambustis igni, inflammationibus, panis, parotidibus, strumis, aegilopiis, illita cum sale prosunt. Coctum cum aceto et sale olus, dysentericis, coeliacisque, sumptum subvenit. Datur et in locum betae cum lenticula coctum. et ad aquam intercutem, cui leucophlegmatiae nomen est, datur et herba decocta post arideas epulas, sic ut media antecedat. comitialibus, et suspiriosis data proficit. Foliorum succus, colluta subinde oris ulcera, purgat: cum cimolia, aut cerusa igni sacro medetur: fistulis infusus prodest: lippitudinibus, et aurium doloribus idem succus instillatur. additur quoque in oculorum collyria. gingivis cruore suffusis, et sanguinis reiectionibus, potu confert:

118 - Asparagus ~ 119 - Plantago