Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 252

119 - Plantago

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

clystere dysentericis infunditur: contra tabem datur in potu: adversus strangulationes vulvae, in vellere subiicitur, etiamsi vulva fluxione laboret. Semen ex vino potum alvi fluxiones, et sanguinis excreationes sistit. Decocta radix, et manducatu, et collutione, dentium dolores sedat: eadem cum foliis, ulceribus renum, et vesicae in passo datur. Ferunt tres radices, cum tribus vini cyathis, et pari aquae modo, tertianis auxiliari: et quatuor, quartanis. Sunt qui radicis gestamine, discutiendis strumis utantur.

[Plantaginis consideratio.] QUANQUAM a Dioscoride, Plinio, Apuleio, aliisque omnibus antiquis authoribus, duo tantum Plantaginis genera recensentur, maius nimirum, et minus: eam tamen, quam vulgus, quod lanceae cuspidis formam referat, Lanceolam appellat, esse tertiam quandam Plantaginis speciem, nemo est qui ambigat. Hetruscis plantago Centinerbia vulgo vocatur, corrupto a Quinquenervia vocabulo. Maior, eo quod eius folia, quae latiora sunt, fibris septem tanquam nervis distinguuntur, Septinervia appellatur. Media, quoniam in eius foliis quinque apparent costae, Quinquenervia Dicitur. Minima vero, quod eius folia, quae leviter hirsuta sunt, tres tantum habeant nervos, Trinervia dici potest. [Plantaginis vires ex Gal.] Plantago (ut scriptum reliquit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum) mistae est temperaturae: habet enim quiddam aqueum frigidum: habet vero et austerum quiddam, id quod terreum est, siccum, frigidum. Itaque refrigerat simul, et desiccat, et in utroque secundi excessus a mediis est. Porro medicamenta, quae cum hoc quod refrigerant, una etiam sicca sunt, ea et ad ulcera rebellia omnia, et ad fluxiones, et putredines conveniunt, ac proinde at ad dysenterias: nam et sanguinis profluvia sistunt, et si quid aduratur, refrigerant: tum sinus quoque glutinant, et alia ulcera recentia simul et vetera. In omnibus fere id genus medicamentis primas tenet, aut certe nulli secunda est plantago, idque temperaturae symmetria, et convenientia. Nam siccitatem obtinet morsus expertem, et frigiditatem, quae nondum obstupefaciat. Semen eius, et radix similis sunt facultatis, nisi quod siccioris, et minus frigidae. Sed semen etiam subtilium est partium: radices vero crassiorum. Ipsa autem herbae folia exiccata tenuioris, et minus frigidae facultatis fiunt: nempe difflato ex eo, ac digesto excremento aqueo. Hac ratione et radicibus utuntur ad dentium dolores tum mandentes, tum collutionibus ipsorum incoquentes. Praeterea ad iecinoris, et renum obstructiones, non has tantum adhibent; sed folia quoque, et multo magis semina. Haec enim quandam in se abstergendi facultatem obtinent: quam et in herba viridi inesse satis coniici potest, verum ad humiditatis copia vinci.

119 - Plantago