Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 271

137 - Barbula hirci ~ 138 - Ornithogalum ~ 139 - Tubera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

croci, latioribus tamen, ac longioribus: flore aureo, rostro porcino vocato non absimili, maiore tamen, qui calyce continetur. Is sereno caelo fatiscit, nubiloso vero contrahitur, occluditur calyce, quemadmodum et chamaeleonis echinus. E concluso calycis vertice barba dependet incana, prolixaque. Unde nomen accepit, ut Theophrastus prodidit libro, et capite VII. de plantarum historia. Sed certe nesciverim ego, qua ratione ductus negaverit Hermolaus, hanc Theophrasto, et Dioscoridi legitimam Hirci barbulam esse, cum illa pulchre huius notis respondeat. Glutinat haec recentia vulnera, si foliorum succus, vel eius stillatitia aqua spleniis, et attritis linteolis superponatur.

Cap. CXXXVIII
Ὀρνιθόγαλον – ORNITHOGALUM

ORNITHOGALUM cauliculus est tener, candicans, tenuis, sesquipedalis, tribus aut quatuor in cacumine mollibus agnatis: a quibus flores prodeunt foris herbacei, et cum hiantes se pandunt, lactei visuntur: inter quos dissectum, cachryos modo, capitulum emicat. Coquitur cum pane, ut melanthium. Radix bulbosa, cruda, et cocta manditur.

[Ornithogali consideratio.] ORNITHOGALUM adeo inter segetes frequens oritur, ut si maio mense in arvis requiratur, perpensis prius notis illi a Dioscoride attributis, facile ab omnibus inveniatur. Ruellius in Gallia ornithogalum copiosum nasci scribit, pueris non incognitum, qui propter astantes, cum ab agricolis aratro terra proscinditur, aut in latiores porcas sulcatur, ornithogali radices vomere erucas colligunt: et cum sint castaneis suaviores, iis et crudis, et in cineribus incoctis vescuntur, odore iucundissime, os mirum in modum commendante. Radices in orbem fere collectae sunt: cortice pullo: candidissima intus carne, perquam odorata: vere, vel aestate cum fronde virent, hyeme vel autumno cum exarantur agri, radicitus velluntur- Diu servari possunt, et ubi annonae premit inopia, plebis rusticae famem, et ieiuna castanearum more satiant. Mire suibus expetuntur, qui rostro scrobiculos excavant, et harum capti dulcedine, gregatim ad has eliciendas, radicitusque vellendas advolant. [Trasorum mentio et vires.] Caeterum cum ornithogali radices suavitatis suae praestantia, in mentem mihi revocaverit illas, quae in agro Veronensi, ubi tantum, neque alibi, quos sciam, nascuntur in Italia, vulgo vocatur TRASI, saporis dulcedine castaneis proxime accedentes, recentioribusque quibusdam in medicamentis eaedem expetantur, eas hic recensere non ab re fore duximus. Sunt igitur Trasi radiculae figura, ac forma persimiles sericinis erucis, quae ferventi balneo elixae contrahuntur, dum serica stamina inde mulieres conglomerant. Harum cremore pectoris, et laterum vitia expurgantur. quo fit, ut tussientibus opem non modicam praestent: tunduntur enim, maceranturque carnium iure, deinde per linteolum exprimitur cremor. quem etiam venereis potionibus miscent recentiorum nonnulli. Sunt radices hae, ut experientia compertum est, et ex dulcedine coniici potest, in calfacientium, et humectantium genere, sed status quodammodo gignunt. Planta germinat vere, et aestate foliis farragini similibus, cuius radicibus Trasi cohaerent. [Doronici consideratio.] Has vero satis repraesentare videntur radices illae, quas Doronicos vulgus officinarum nominat. Quas, quidem in primis commendarunt Arabes, et praesertim Avicenna ad cordis affectus, contra venena, et deleteria medicamenta. Plantam, cuius hae sunt radices, hactenus non vidimus: quanquam asserit Ruellius foliis esse fere acuti rumicis. Alii vero ea leucoio similia esse volunt. Doronicus Actuario carnabadium dicitur- Affertur ex Alexandria Aegypti, et ex Gargano Apuliae, sed viribus longe infirmior.

Cap. CXXXIX
Ὕδνα– TUBERA

TUBERA rotundae radices sunt, sine caule, sine foliis, flavescentes: vere fodiuntur. Cruda, et cocta eduntur.

[Tuberum consideratio.] TUBERA, quae occulta quadam facultate terra in se parit, et conglobat, numerosa in Hetruria a rusticis effodiuntur, quod magnatibus maxime expetantur in coenis. Duo eorum in Romano agro habentur genera. Quorum alteri candida, pulla vero alteri pulpa subest. Ramosus utrisque cortex, ac niger. Est et tertium genus in Ananiensi, et Tridentino tractu proveniens laevi cortice, colore subrufo, caeteris longe minus, insipidus, et gustu iniucundo. Tuberum meminit Plinius lib. XIX. cap. II. sic inquiens. Et quoniam a miraculis rerum coepimus, sequemur

137 - Barbula hirci ~ 138 - Ornithogalum ~ 139 - Tubera