Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 272

139 - Tubera ~ 140 - Smilax hortensis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

eorum ordinem, in quibus vel maximum est aliquid nasci, aut vivere sine ulla radice. Tubera vocantur haec, undique terra circundata, nullisque fibris nixa, aut saltem capillamentis, nec utique extuberante loco, in quo gignitur, aut rimas urgente, neque ipsa terrae cohaerent. Cortice etiam includuntu, ut plane nec terram esse possimus dicere, neque aliud, quam terrae callum. Siccis haec fere, et fabulosis locis, frutetosisque nascuntur. An ne vitium id terrae et neque enim aliud intelligi potest: malum ne id ea protinus globetur magnitudine, qua futurum est, et vivat ne, aut non, haud facile arbitror intelligi posse. Putrescenti enim ratio communis est iis cum ligno. Lartio Licinio praetorio viro iura reddenti in Hispania Carthagine paucis his annis scimus accidisse, mordenti tuber, ut deprehensus intus denarius primos denies inflecteret. Quo manifestum erit terrae naturam in se globali. Quod certum est ex iis, quae nascuntur, et seri non possunt. Et libro eodem capite tertio: De tuberis (inquit) haec traduntur peculiariter. Cum fuerint imbres autumnales, ac tonitrua crebra, tunc nasci, et maxime e tonitribus, nec ultra annum durare tenerrima autem verno esie. Quibusdam locis acceptantur riguis, et seruntur, sicut Mitylenis. Negant nasci, nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. Visi autem is locus, in quo plurima nascuntur. Sunt et in fungorum genere a Graecis dicti pezicae, qui sine radice, aut pediculo nascuntur. Hactenus de tuberibus Plinius. [Tuberum vires ex Galen.] Tubera (ut memoriae prodidit Galenus libro II. de alimentorum facultate) radicibus, aut bulbis sunt annumeranda, ut quae nullam evidentem habent qualitatem. Qui ergo his utuntur, ad excipienda condimenta tanquam materiam habent, ceu alia qualitatis expertia, et innoxia, gustuque aquosa sunt. Quibus omnibus commune est, ut alimentum nulla insigni facultate constans, corporis praebeant, sed frigidiusculum duntaxat, crassitudine tale, quale id ipsum est, quod ingestum fuerit: ex tuberibus quidem crassius, ex cucurbita liquidis et tenuius. In aliis eadem est proportio. [Ex Avicenna.] Sed longe aliter de his scripsit Avicenna, cum inquit. Tubera terrena magis, quam aquea sunt, omnique prorsus sapore expertia. Atrabiliares, et crassos gignunt humores, magis quam caetera ciborum genera. Quo fit, ut frequenter devorati apoplexiam, et paralysim concitent. Ad haec concoctu contumacia sunt, et ventriculum aggravant.

Cap. CXL
Σμίλαξ κηπαῖα – SMILAX HORTENSIS

HORTENSIS Smilax frutex est, cuius semen a nonnullis lobia vocatur. Folia habet hederae, molliora tamen: tenues caules, et capreolos vicinis fruticibus circumvolutos: qui tantum adolescunt, ut toparias scenas repraesentare videantur: siliquas foeni graeci profert,

139 - Tubera ~ 140 - Smilax hortensis