Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
318

9 - Chamaeleon niger

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum certo sibi persuadeant, Carlinam (ut eorum utar distinctione) caulem proferentem, quam legitimum Chamaeleonem nigrum Dioscoridis semper existimavimus, eiusdem esse spinam albam, quam Graeci [GR] dicunt, Mauritani vero Bedeguar: item Carlinam alteram caule viduam esse spinam Arabicam ab Afris Suchaa vocatam. Quippe cum spina alba (ut Dioscorides est author) bicubitali sit caule, ipsoque albicante, unde fortasse nomen traxit, et inani, flore vero purpureo nitescat; Carlina vero haec caule sit dodrante paulo maiore; pleno, non inani; subrubro, non albicante, floribus hyacinthi aemulis, nulla ratione dici posse putaverim, Carlinam hanc esse spinam albam, sed potius rufam. Cum nec similiter monachi unquam probare possint, Carlinam alteram caule vacantem Arabicam esse spinam: quod {nusqaum} <nusquam> Dioscoridem scripsisse invenerim, spinam Arabicam caule vacare, sed spinae albae potius esse persimilem. Ex quo recte (ut arbitror) concludi potest, quod cum spina alba procul dubio caulem edat, eundem quoque Arabica promat. [Quorundam opinio reprobata.] Sunt etiam qui velint, Carlinam caulem gerentem nihil differre ab altera, quae caulem non fert, nisi sexu, nempe quod altera mas, altera vero foemina fortasse fuerit: negantque omnino plantas esse Chamaeleones, illamque praesertim nigrum Chamaeleonem esse nolunt, quae caulem rufum gerit. Nocque argumento nituntur, quod scripserit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, Chamaeleontis nigri radicem lethale quiddam obtinere: eamque ob causam in extrinsecis tantum venire medicamentis. Sed cum raphani vice a compluribus copiose cum acetariis edatur nullo penitus incommodo, nec esse hanc nigrum Chamaeleonem, nec eius speciem probant. Quibus facile respondi potest, quod fortasse hac in re (sit tamen cum venia tanti medici dictum) erraverit Galenus, cum omnibus in confesso sit, quod si in altero duorum aliqua deleteria vis insit, ea potius in albo, quam in nigro esse possit. Quandoquidem non modo scribit Dioscorides Ixiam lethale medicamentum in albo tantum Chamaeleonte nasci; sed quod eius radix canes, et sues, ac mures necet, si ab eis devoretur. Quae sane evidens argumentum faciunt, quod potius albus, quam niger lethale quiddam obtineat: praesertim cum nigro nullam lethalem vim assignaverit Dioscorides. Verum enimvero, ne cui temeritatis nomine suspectus sim, quod a Galeno audeam dissentire, concedamus, non praeter rationem id scripsisse Galenum, quod Ixia etiamnum oriatur in nigri radice, ut Cretenses affirmant, qui ex utriusque Chamaeleonis nigri radice canes pariter necari. Alia nobis sese offert ratio, qua rectius, ut puto, illis respondere possumus. Siquidem facile fieri potest, quod in Grecia, fortasse in Ponto, aliisque conterminis regionibus Chamaeleontis nigri radix sit venenosa, et in Italia salubris, exuta ob caeli huius clementiam lethali facultate, quemadmodum et Persea, quae tametsi Persis semper fuerit lethifera; Aegyptiis tamen innocua est, soli et caeli bonitate. In Ponto enim non modo mel venenosum est, sed et plantae quam plurimae lethiferae sunt. Imo et animalium partes (quod scribat Strabo Ponticum castoreum venenosum esse) quae tamen nobis salubria sunt. Arum praeterea Cyrenis adeo mitis est, ut rapi modo in ciborum usum veniat, cum tamen in Graecia, et Italia adeo acerrimum sit, ut nec coctum, nec crudum edi possit. Quin et scorpiones in compluribus terrarum orbis partibus ictos interficiunt, in aliquibus vero, ut Tridentino tractu, nullum ictu venenum relinquunt, quo etiam in loco nigrum veratrum nulla deiectoria vi pollet. Caeterum illud praeter dicta me maxime ad credendum inducit, Carlinam caulem fundentem esse Chamaeleonem nigrum, quod haec planta omnibus in universum notis nigrum Chamaeleonem referat. Quandoquidem foliis constat scolymo minoribus, tenuioribusque subrubra per medium excurrente costa: caule item dodrantali, crassitudine digitali, subrubro: floribus in umbella spinosis, versicoloribus: radice crassa, exterius nigra, densa, et aliquando corrosa, quae fracta intus flavescit. In qua certe delineatione hae plantae ita adamussim conveniunt, ut nemo, nisi sensibus et ingenio obtusus fuerit, Carlinam, quae caulem mittit, Chamaeleonem nigrum esse non videat, et perspicue intelligat. Id quod equidem certior ob diligentiorem inquisitionem factus, hoc tempore asserere non dubitavi, licet alias aliter senserim. Hacque in sententia permanere decrevi, donec aliquis rei barbarie diligentissimus aeque et doctissimus indagator alios a Carlinis Chamaeleones ostendat in Italia, qui rectius suis notis Dioscoridis historiam repraesentent: tunc enim in hoc, ut in aliis quoque, non gravabor mutare sententiam. [Arabum turpis error.] Explodendi sunt Arabicae factionis scriptores, ut qui non sine detestando errore, Graecorum vocabulorum vicinitate decepti, Chamelaeam, quam sua lingua Mezerion appellant, cum Chamaeleone confundant. Nam Avicenna de Mezerio disserens libro et tractatu 2. cap. 464. circa finem, suum errorem prodidit iis verbis. Mezerion bibitur cum vino ad morsum vermium venenosorum, et est proprie nigrum, venenum mortiferum. Et quando miscetur cum savic(?) sauic(?), et coniungitur cum aqua, et oleo, interficit mures, et canes, et porcos. haec ille. In quibus duplici notatur errore: primo quod Mezerio eas tribuerit vires, quas albo Chamaeleoni reddidit Dioscorides: deinde quod nigrum, non utique album ea praestare crediderit contra Dioscoridis sententiam. Meminit utriusque Chamaeleonis Theophrastus libro IX. cap. XIII. de plantarum historia, ubi sic habet. Chamaeleonum, unus candidus, alter niger. Vires autem radicum inter se distant, et ipsae etiam radices differunt. Candidi enim candida est, et dulcis, et crassa, et graviter olens. Utilis traditur ad fluxiones, cum consecta orbiculatim modo raphani decocta est, iunco transfixa in seriem. Valet et ad interaneorum animalia lata, cum passa uva comesa acetabuli mensura e vino bibitur austero. Occidit et canes, et sues: canes in farina hordeacea subacta cum aqua, et oleo: sues cum brassica. Et si hominem aegrescentem experiri volueris, an vivere possit, lavandum ea radice triduo iubent. Hoc enim si toleraverit, moriturum nequaquam existimant. Nascitur aeque omnibus locis, folio scolymo simili, verum ampliori, et terrae proximo: capite magno, acano simili: unde quidam acanum eum vocarunt. Niger folio constat adsimili, praeterquam quod minori, leviorique. Tota autem herba umbraculi speciem repraesentat: radice crassa, et nigra extrinsecus, subflava intrinsecus nititur. Loca gelida, humidaque amat. Lepram, et vitiliginem abolet trita cum aceto, et ramentis illita: necnon et canes occidere potest. hactenus Theophrastus. Illud insuper non ignorandum est, viscum scilicet, quod Ixiam appellant, in Chamaeleonis albi radice nascens, venenum esse mortiferum, cum

9 - Chamaeleon niger