Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 319
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
tamen modica tantum quantitate sumptum somnolentos vigilantes reddat. Quamobrem Cretenses mulieres suarum lucubrationum gratia, ne somnum ineant in opere, ex eo tantillum, aut modicum a coena nullo incommodo assumunt. Huius plerisque locis meminit Plinius, et de eo nusquam non intellexit, ubi contra sumptum viscum aliquod remedium protulit.
Cap. X
Κροκοδείλιον
– CROCODILIUM
CROCODILION chamaeleontis nigri figuram habet. Nascitur in sylvosis, radice longa, levi, aliquantulum lata, odore, ut nasturtii, acuto. Fervefacta in aqua, et pota radix, sanguinem copiosum per nares pellit. datur lienosis, eos evidenter adiuvans. Semen ei rotundum inest, duplex uti scutum: quod suapte vi urinam ciet.
[Crocodilii opinio explosa.] SUNT qui velint, Carlinam vulgo vocatam, eam inquam, quae caulem profert, legitimum esse Crocodilium. Sed eorum opinio mihi quidem nullo modo satisfacere potest. Siquidem (ut praecedenti capite retulimus) Carlina, quae caulem emittit, adeo omnibus in universum notis chamaeleontem nigrum repraesentat, ut vix nunquam persuaderi possim, eam esse Crocodilium: praesertim cum facto periculo iis sane viribus careat, quibus Crocodilium praestare scribunt. nempe quod radicis decoctum potum sanguinem per nares copiosum trahat. Adde quod Crocodilio radix sit longa levi, aliquantulum lata, et odore, ut nasturtii, acuto. Illi vero Carlinae generi crassa, nigra, densa, exesaque: non autem lata, nec levis, nec nasturtii odorem spirans. [Alia opinio reprobata.] Non desunt alii, qui Eryngium marinum Crocodilium existiment. Verum cum illud in litoribus maris nascatur, chamaeleoni nigro sit absimile, nec sanguinem e naribus eliciat; Crocodilium vero proveniat in sylvosis, compluribus aliis reclamantibus notis, iis etiam haud quaquam adstipulari possum. O’ quam magnifacerent medici Crocodilium, si in Italia nasceretur, ubi tamen hactenus ipsum videre non licuit, cum eius radicis decoctum tanta sit facultate praeditum, ut potu tantum sanguinem copiosum per nares pellai. Crocodilii meminit Plinius libro XXVII. cap. VIII. non tamen plura tradidit, quam Dioscorides, a quo illa omnia accepisse videtur: quanquam in hoc ab eo dissentit, quod Crocodilium in sabuletis nasci prodiderit, cum tamen in sylvosis nasci scribat Dioscorides. [Crocodilii vires ex Gal.] Huius facultates libro VII. simplicium medicamentorum memoriae prodidit Galenus, sic inquiens. Crocodilii semen acre est, atque odoratum, urinam, mensesque ciens. Itaque facultatem habuerit calidam, digerentem, et exiccantem. Succus tum caulis, tum seminis, ut quae similis sint facultatis, nephriticos adiuvant. Radix pectoris excreationibus valenter conducit, minus quidem quam semen acris, non tamen minus amara. Trait vero etiam per nares sanguinem.
Cap. XI
Δίψακος
–
DIPSACUS SIVE LABRUM VENERIS
DIPSACUS aculeatarum generis est. Caulem habet altum, spinis horridum: foliis lactucae, spinosis, binis, genicula singula complectentibus, praelongis, ceu quasdam bullas intus, et extra aculeatas, in dorsi medio habentibus, concavo alarum sinu, in quo imber, aut ros asservetur: unde dipsaci, quasi sitiensis, nomen traxit. In cacumine caulis, singula surculis capitula insunt, oblonga, chinata spinis: quae arefacta, candida spectantur, dissectaque medulla tenus, vermiculos ostendunt. Sanat rimas sedis, fistulaque, si tusa, et decocta in vino radix, usque dum sit crassitudo cerae, immittatur. Medicamentum aerea pyxide recondendum. Aiunt formicationibus, verrucisque pensilibus remedio esse. Vermiculi capitulorum in folliculo alligati collo, aut brachio appensi, produntur quartanis febribus remedio esse.
[Dipsaci consideratio.] DIPSACUS, quem Latini Labrum Veneris vocant, in Italia vulgaris est planta, iis praecipue locis, ubi lanificia exercentur. Siquidem echinato eius capitulo mangones rudem adhuc pannum pectunt, expoliunt, detractisque floccis concinnant. In Hetruria Dipsacum vulgo appellat Cardo da cardare, Foroiulienses vero Garzo. Seritur is hodie in compluribus Italiae locis, praesertimque in agro Bononiensi, singulari a cultoribus adhibita diligentia. Sed et sylvestris quoque sponte in campestribus, in agrorum, et scrobium aggeribus, in viis iuxta sepes frequentissimus nascitur, nullis prorsus repugnantibus notis, quas illi reddidit Dioscorides. Invenitur autumni tempore (ut experientia quenque docere potest) in eius capitulo iam exarefacto, medullitusque dissecto