Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
322

13 - Spina Arabica ~ 14 - Carduus ~ 15 - Poterium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

profluvium muliebre iuvat, et alia quaecunque, quibus auxilio est quae apud nos nascitur spina: sed efficacius tamen omnia iuvant tum radix, tum fructus ipsius. Hic vero et columellae prodest, et iis, quae in sede inflata sunt: tum ulcera ad cicatricem ducit, mediocrem habens, et non molestam adstrictionem. haec Galenus. Qui ut has plantas diversas habuit; ita etiam seorsum de earum viribus disseruit.

Cap. XIIII
Σκόλυμος – CARDUUS

CARDUUS, Graeci scolymon vocant, folia chamaeleonis habet, et albae spinae, nigriora, et crassiora: caulem longum edit, foliosum, capite spinoso: radice nigra, et crassa. Quae illita graveolentiam alarum, totiusque corporis emendat: item si decocta in vino bibatur. copiosam autem urinam, foetidamque expellit. Herba cum recens tenerescit, in olera, asparagi modo, transit.

[Carduorum consideratio, et genera.] ETSI unius tantum Cardui breviter etiam hoc loco meminerit Dioscorides; Theophrasto tamen, Plinio, ac aliis probatis autoribus, plura Cardui genera traduntur. Verum ut primum de his, qui natura cultrice sponte proveniunt, sermo fiat, scire sane convenit, quod eorum diversa sunt genera, quorum tamen nomina propria, quod sciam, non habentur. Atqui Plinio libro XX. cap. XXIII. duo tantum eorum genera produntur: unum fruticosum statim a terra: alterum vero unicaule, et crassius. Sativorum autem, qui tum in hortis, tum in agris seruntur, multiplex est genus. Horum principem locum tenent, qui Hetruscis vulgo vocantur Cardoni. Nanque ii diligenti cultura adeo teneri, fragiles, albique evadunt, ut magno quidem apparatu, secundis coenis pro bellariis cum sale, et pipere expetantur. Quo argumento ductus, equidem putaverim de his verba fecisse Theophrastum libro VI. cap. IIII. de plantarum historia, cum ita scribit. Quae autem Cactus nuncupata est, in Sicilia tantum nascitur, Graeciae nusquam habetur. Sui generis planta: haec enim statim ab radice caules repentes in terram mittit, folio lato, spinoso. Caules hos cactos appellant. desquamati cibo idonei sunt, paulo amaricantes: et reservare eos aqua salsa conditos consueverunt. haec Theophrastus. Nostrates, quibus ubique nunc Hetruria scatet, eo ex Neapoli allati fuerunt: Neapolim vero (ut audio) ex Sicilia. Quapropter nostri cum hoc Theophrasti genere maxime convenire videntur, quod scripserit, Cactus Siciliae peculiarem esse plantam. Continentur praeterea in Carduorum genere etiam ii, quos in Italia Hetruscum vulgus appellat Carciofi, aliis vero inibi Archichiochi dicuntur. quorum item meminit Theophrastus eodem loco, cum subdit. Alium vero caulem erectum producit, quem pternicem vocant. Is quoque cibis aptus excrescit, sed reservari non patitur. Fructus, in quo semen, echinata specie est. Verum exemptis lanuginosis seminibus, is quoque vescendus relinquitur, et cerebro palmae similis est. hactenus Theophrastus. Qui pro palmae cerebro illud, quantum equidem reor, intelligit, quod Galenus encephalon pluribus in locis appellari tradidit, et quod nunc corrupta voce Neapolitanis, et Siculis vulgo vocatur Cefaglione, de quo libro primo in Bdellii mentione abunde disseruimus. Carduorum autem, quos vulgo Carciofi vocari diximus, nobis plura sunt genera, varia capitis forma distincta. Siquidem proferunt omnes echinata capitula, sed aliqui spinis sursum respicientibus in longum {fastigientur} <fastigentur>, quibus vero in globum extuberent, dehiscentibus in altero squamatim spicis, in altero iisdem squamis, veluti corticosis unguibus in unum compactis, et coagmentatis, nucis pineae aemulam, esse Carduum pineam Theophrasto vocatam, quod is loco ante citato ita de ea scribat. Est Carduus pinea ab radice foligera: qua de media seminalis acanus, veluti malum, extuberat. haec ille. Caeterum Cardui aculeati genus et illud est, cuius echinati capitis floribus Hetrusci coaguli vice utuntur, etsi Cardui sativi omnes genus idem suis floribus praestet. Spinis carebunt, ut hortorum cultores testantur, Carduorum capitula, si priusquam seratur semen, acuminata eius latera retundantur. Sine aculeis etiam nascentur, si delibratis lactucae radicibus, et dissectis semina integra condantur. Unde illud facile potuit factum esse, ut ii, qui aculeis non rigent, humano cultu mitiores evaserint, cum natura Carduorum omne genus spinis vacare nequeat. [Cardui vires ex Gal.] Cardui meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum: nec tamen plura de eius viribus tradidit, quam fecerit Dioscorides. Sed de temperamento disserens, ei caliditatis secundum ordinem completum, aut tertium incipientem; siccitatis vero secundum assignavit. Et libro II. de alimentorum facultatibus, Carduum Cinaram appellavit, ac alimentum, quod corpori praebet, merito damnavit, quod melancholicum succum generet.

Cap. XV
Ποτήριον – POTERIUM

POTERIUM, Iones neurada vocant, large fruticat, cortice obductum tenui, spinis horridum, lanugine spissa, ramulis longis, mollibus, lentis, tenuibus, tragacanthae proximis: foliis parvis, rotundis: flore exiguo, candidi coloris: semine nullius usus, sed gustu acuto, et odorato. Nascitur in aquosis, et collibus. Radices demittit binum, ternumve cubitorum, nervosas, et firmas: quae proxime terram recisae, dant succum gummi similem. Tusae, praecisis nervis, et vulneribus glutinandis illinuntur. Decoctum quoque eius nervorum affectibus prodest.

[Poterii consideratio.] EX REI herbariae peritis hactenus neminem reperi, qui Poterium in Italia nasci dixerit, atque ipsum ostenderit. Quamobrem facile crediderim, quod illud non procreet Italia. Nam si inibi nasceretur, fieri quidem non potuisset, quin haec aetas, quae rerum cognitioni maxime dedita est, ipsum adinvenisset: praesertim cum Dioscorides, caeterique scriptores Poterii faciem clare satis descriptam reliquerint.

13 - Spina Arabica ~ 14 - Carduus ~ 15 - Poterium