Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
321

12 - Spina alba ~ 13 - Spina Arabica

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

descriptioni, quae etiam Dioscoridis est, adstipulantur frequentissimae plantae, quae suis echinis, ac spinis rigentes, in excelsioribus Ananiae vallis montibus lariceis, abiegnis, et piceis sylvis refertis Iulio mense visuntur. Quapropter, ut quae ad eos pertinent, recte agant seplasarii, videant, sciantque non iri planitie, et convallibus Spinam albam provenire, sed in montibus, quorum si quandoque tum cacumina, tum sylvas adire non gravabuntur, procul dubio non magno etiam labore ipsam nanciscentur, quemadmodum et ego inibi eam saepissime reperi. [Quorundam error.] Haec enim non modo seplasariis maxime conducet, ut legitimam Spinam albam suis compositis medicamentis immisceant; verum et eorum errorem deprehendent (in hoc etiam Ruellius versatur) qui sibi persuadent, Spinam albam illud esse cardui genus, quod a Tuscis, eo quod (ut paulo ante diximus) coaguli vicem praestet, vulgo vocatur Presura. Error autem iis facile deprehendetur, si illud adnotare voluerint, quod aculeata haec planta in hortis passim seratur, foliis albo chamaeleonti longe maioribus, et capitula ferat, quae marinum echinum non parum excedant. Commiscuit Mesues spinam albam, ac etiam Arabicam, quarum alteram suo idiomate Bedeguar, alteram vero Suchaa appellavit, syrupo de eupatorio vocato, quem miris laudibus extulit ad diuturnas febres finiendas, ad eas praesertim, quibus naturalia viscera, nempe ventriculus, et iecur imbecillia sint reddita; et ubi a sua naturali temperie recesserint. [Brasavoli calumnia contra Mesuem.] Cuius tamen sententiae non parum refragatur Musa Ferrariensis: quippe qui longo sermone contendat, nec Arabicam, nec albam spinam huic syrupo admiscendam esse, quod utraque adstrictoria vi polleat, quae (ut ipse ait) syrupi huius intentionibus admodum repugnat, cum ad diuturnas obstructiones tantum reserandas, semper huius apud medicos fuerit usus. Qua in re non solum ostendit Musa autoris mentem non percepisse, sed nec etiam in hoc (pace viri alioqui clarissimi dixerim) exactam curandorum morborum rationem calluisse. Nam cum Mesues syrupum hunc composuisset ad illas curandas febres, quibus naturalia viscera imbecilla sunt reddita, optima componendi methodo tam Spinam albam, quam Arabicam illi inseruit, utpote quae adstrictoria vi, qua pollent, languida illa, ac infirma membra, plurimum roborarent. quibus incommodis solent periti, ac docti medici iis medicamentis occurrere, quae odore fragrantia adstrictoria facultate commendantur. Hinc itaque facile intelligi posse crediderim, quam absurda, explodendaque sit haec Musae sententia. Quin nec illud consilium eius seplasariis accipiendum putaverim, quod spinae albae, et Arabicae loco, filiculae radicem, ac sabinae folia huic syrupo substituere possint, et debeant, ut magis, atque magis tum vasa, tum viscera laxet. Quippe quod si tantum laxandi, ac reserandi facultate hoc medicamentum debuisset esse praeditum, non modo harum spinarum radicibus carere debebat; sed etiam rosis, lentiscina resina, Indica nardo, et malabathro expoliari: cum tamen haec omnia mature, diligenterque esaminata, non sine methodo, ut quae robur his visceribus alla tura sint, ab ipso Mesue huic syrupo fuerint admixta, ne scilicet natura a diuturna febre imbecillis facta, et a relaxantibus, ac admodum reserantibus medicamentis vexata, totam humorum molem alvi profluvio ob contentricis facultatis amissum robur, tanquam viribus omnibus destituta ad mortem usque demitteret. [Spinae albae vires ex Gal.] Meminit Spinae albae Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Spinae albae radix desiccatoria est, et modice adstringens. Quamobrem et coeliacos, et stomachicos iuvat, et sanguinis reiectiones cohibet, et oedemata illita contrahit, ac dentibus dolentibus prodest, si decocto eius colluantur. Semen tenuis essentiae, et calidae facultatis est. Itaque potum iis, qui convelluntur, convenit.

Cap. XIII
Ἄκανθα ἀραβική – SPINA ARABICA

ARABICAM spinam natura albae spinae similem esse constat. Ipsa siquidem stringit. Ad sanguinis reiectiones, mensium abundantiam, caeterasque fluxiones radix etiamnum valet. Provenit in asperis.

[Spinae Arabicae consid.] ERRASSE eos nimirum crediderim, qui sibi persuaserunt, Arabicam spinam, cuius hic meminit Dioscorides, eam aculeatam Arabiae esse arborem, quam Acaciam vocant. Cuius erroris illud in primis indicium est, quod nusquam consueverit Dioscorides alicuius stirpis historiam diversis capitibus repetere, nec etiam arbores herbis commiscere. Nam cum longa historia Acaciam arborem, quae etiam Aegyptia spina vocatur, primo libro inter arbores descripserit, absurdum quidem videretur, si eandem praeter morem hic inter aculeatas herbas repeteret. Ad hoc indicium et illa ratio accedit, quod si seorsum harum plantarum historiam tradidit Dioscorides, diversas quoque plantas esse necesse est. [Ruellii hallucinatio.] Quamobrem non parum Ruellius hallucinatus deprehenditur, quod non animadverterit, in sua huiusce Arabicae spinae mentione, Dioscoridem hoc loco aculeatam quandam Arabicam herbam albae spinae in universum aemulam intellexisse, non autem (ut ipse putat) acaciam nuncupatam. Qua in re non satis virum hunc admirari possum. quippe qui non modo et Graeci, et Latinis literis sit habitus peritissimus, ac inter eos, qui hac nostra aetate stirpium historia scripsere, facile princeps; sed qui etiam Plinii historiae fuerit studiosissimus: quem tamen si accuratius perlegisset, ac sequi voluisset, nunquam arbitror in eum errorem incidisset. Quandoquidem Plinius lib. XXIIII. cap. XII. alteram ab altera separavit. Et primo huius, de qua agimus, mentionem faciens, sic inquit. Spinae Arabicae laudes in odorum loco diximus: et ipsa spissat, stringitque distillationes omnes, et sanguinis excreationes, mensiumque abundantiam, etiamnum radice valentior. Quae a Dioscoride verbotenus transtulisse perspicuum est. Mox meminit Arabicae alterius spinae, quae in arborem assurgit, his verbis. Est Acaciae spina. Fit in Aegypto alba, nigraque arbore, item viridi, sed longe melior est prioribus. Eiusdem meminit etiam libro XIII. cap. IX. postquam Persae arboris materiem miris laudibus commendavit, ubi haec habet. Nec minus Aegyptia spina celebratur in eadem gente, duntaxat nigra, quoniam incorrupta etiam in aquis durat: candida vero facile putrescit. Quibus ex locis palam est, non credidisse Plinium, unam tantum Arabicam, vel Aegyptiam esse spinam, quanvis Ruellius non ita rem acceperit. Qui item Galeni sententiam hac in re non animadvertisse videtur: siquidem Galenus lib. VI. simp. med. ita scribit. Spinae Arabicae radix

12 - Spina alba ~ 13 - Spina Arabica