Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 328
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
in locis quibusdam maritimis: et in insulis (ut in Andro) non valde succo extrahendo idonea, sed ad glutinanda vulnera sane quam utilis, si detrita illinatur. Duo succi genera: quoddam arenosum, quod sedimentum purissimae esse videtur: alterum ad iecinoris imaginem vergit. Eligi debet boni odoris, syncera, quae nihil doli sensit, nitida, calculorum expers, rufi coloris, friabilis, ac iecinoris modo coacta, facile liquescens, eximiae amaritudinis. Improbatur nigra, et fractu contumax. Gummi eam adulterant: quod deprehenditur gustu, amaritudine, et valido odore: eoque argumento, quod digitis friata non ad minima usque frusta resolvitur. Non desunt, qui acaciam immisceant. Natura eius est spissare, exiccare, somnum allicere, et corpora densare, alvum resolvere. Stomachum repurgat binum cochlearium mensura, in aqua frigida, aut egelida pota: sanguinis reiectiones sistit: regium morbum purgat, tribus obolis ex aqua, aut drachmae pondere in potu: devorata cum resina, aut cum aqua, vel melle cocto sumpta, alvum solvit: purgationis perfectae causa tribus drachmis sumitur. aliis purgatoriis medicaminibus admista, praestat, ut minus stomachum infestent: sicca glutinandis vulneribus inspargitur: ulcera ad cicatricem perducit, cohibetque. eadem peculiariter exulceratis genitalibus medetur, et disrupta puerorum praeputia iungit: condylomata, rimasque sedis ex passo sanat: {hemorrhoidum} <haemorrhoidum> abundantiam, et sanguinis eruptiones sistit: pterygia ad cicatricem ducit: livores, et insignita ex melle tollit. Privatim scabras lippitudines, pruriginesque angulorum permulcet: dolorem capitis sedat, temporibus et fronti illita, ex aceto et rosaceo: capillum fluentem continet cum vino: tonsillis, gingivis, et omnibus oris ulceribus, cum melle et vino proficit. Oculorum medicamentis torretur in munda, et candenti testa, pennaque subinde versatur, ut possis aequaliter torreri. Lavatur, ut quod sit arenosissimum, tanquam inutile subsidat, et laeve, ac pinguissimum assumatur.
[Aloes consideratio.] NON dubium est, quin ea legitimam sit Aloe, qua passim officinae utuntur. Nam electissima, ac purissima (adulterata enim quandoque etiam invenitur) omnes praestat tum notas, tum vires, quae syncerissimae a Dioscoride assignatur. Aloe aetate nostra in quam plurimis Italiae locis virescere conspicitur, praesertim Romae, et Neapoli, ubi super aedium fenestris, ac atriis in fictilibus vasis terra pleni alitur, ac fovetur ad spectaculum potius, quam ad medicum usum. quemadmodum et herba Plinio Opuntia dicta, folio Aloe longe crassiori: quae folio tantum implantata radices mittit. [Mesues a calumnia vindicatus.] Invehuntur acerrime in Mesuem Manardus Ferrariensis, et Fuchsius ipsum secutus, quod affirmaverit ille, Aloen per os sumptam venarum oscula adeo reservare, ut inde postea sanguis facile exiliat, cum id (ut ipsi aiunt) tum Dioscoridis, tum Galeni placitis maxime repugnet. Verum quam longe a veritate desciverint, non multo quidem labore demonstrare possem, ni praeter institutum nostrum id esse censerem, nique compertum haberem, illis prius recte, meo iudicio, responsum fuisse a Iacobo Sylvio clarissimo aetatis nostrae medico in Mesuem scribentem, et a Grationopolitano quodam. qui??? probatissimis rationibus Mesuem tuentur, ut non amplius Manardo, ac Fuchsio hic cum lacerandi locum relictum esse putem. [Aloes vires ex Galeno.] Aloes meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, ubi sic habet. Haec herba non admodum apud nos provenit: et quae nascitur in magna Syria, aquosior est, et facultatis imbecillioris: attamen usque adeo desiccare potest, ut vulnera conglutinet. At in regionibus calidioribus, qualis est Coelesyria, et Arabia, multo est melior. Optima autem Indica, cuius liquor est id, quod ad nos importatur, medicamentum Aloe cognominatum, ad plurimas res, propter siccitatem mordicationis expertem, utile. Est autem non simplicis naturae, sed ut indicio est gustus, adstringit simul, et amara est: adstringit quidem mediocriter, sed vehementer amara est. Subducit et ventrem, utputa ex numero medicamentorum, quae Graeci ab excernendo stercore vocant [GR]. Itaque ex dictis patet (si quidem memoria tenemus, quae in quarto libro sunt demonstrata) quod tertii sit ordinis exiccantium, calfacientium autem aut primi intensi, aut secundi exoluti. Sed et ipsius facultatis misturam attestantur particularia eius opera: nam et utile stomacho medicamen est, ut si quid aliud: et sinus glutinat. Sanat et ulcera, quae aegre ad cicatricem duci possunt, et maxime, quae in ano sunt, et pudendo. Iuvat et eorum inflammationes in ore, ac naribus, et oculis. In summa, repellere, et digerere simul potest, cum hoc, ut paulum extergat, quantum videlicet ulceribus puris non sit molestum. hactenus Galenus. [Ex Mesue.] Deiicit Aloe (ut Mesues autor est) non modo bilem; sed et pituitam ipsam. Caput, ventriculumque mundat, quorum etiam cruciatibus maxime succurrit. Inflammato, aestuantique bilis redundantia ventriculo auxilio est. Quotidianus eius usus a mortiferis morbis tuetur. Vindicat a putredine, addita myrrha, non modo viventium; sed etiam defunctorum corpora. Cum draconis sanguine, et myrrha ulcera contumacia sanat, quod sine morsu aliquo exiccare possit. Sensus omnes, intellectumque acuit, iecur ab infarctu purgat, et regio morbo medetur. Haemorrhoidibus tamen, ac caeteris sedis inflammationibus nocet: quamobrem iis ab eius assumptione abstinendum est, qui aliquam in illis partibus noxam patiuntur. haec Mesues. Caeterum necat Aloe ventris tineas ex lacte, vel melle sumpta: aut umbilico tenus apposita, bufalo felle, et aceto subacta.
Cap. XXIII
Ἀψίνθιον –
ABSINTHIUM
ABSINTHIUM, aliqui bathy picron, herba vulgo cognita. Praestantius in Ponto, et Cappadocia, in monte Tauro nascitur. Vim habet calfaciendi, et adstringendi. Bilem expurgat, quae et stomacho, et ventri inhaesit: urinam cit, et crapulam praesumptum arcet. ad inflatione ventris, et stomachi dolores prodest, cum seseli, et nardo Gallico potum: fastidia discutit, et arquatos sanat