Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 329
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
madefacti dilutum, aut decocti ius, quotidie tribus cyathis haustum: menses cit potum, aut cum melle appositum. Contra fungorum strangulationes convenienter ex aceto bibitur: adversatur ixiae venenis cum vino: item cicutae, et muris aranei morsibus, et draconi marino. Anginae eo cum melle, et nitro perunguntur, et epinyctides ex aqua. Ad sugillata, et oculorum caligines, ex melle illinitur: item auribus, si manat sanies. Dentium, auriumque dolores decoctum vaporis suffitu compescit. Decoctum in passo dolentibus oculis oblinitur: item praecordiis, et iecinori, tritum cum cerato cyprino: stomacho quoque longa valetudine laboranti cum rosaceo: cum ficis autem, aceto, et loliacea farina, aquae inter cutem, lienosisque subvenit. Vinum ex eo fit, quod absinthiten vocant, praesertim in Propontide, et Thracia, quo ante dicta utuntur, cum febri carent: alioquin in aestate propinat, et acceptam huic vino incolumitatem referunt. Insparsum arcis absinthium, vestes ab erodentium iniuria vindicat: culices ex oleo perunctum abigit, et a corpore arcet: atramentum librarium diluto eius temperatum, literas a murium erosione tuetur. Existimatur liquamentum eosdem praestare effectus: attamen potionibus improbatur, quoniam stomachum male habet, et capitis ciet dolorem. Sunt qui cocta amurca, liquamentum adulterant.
Cap. XXIIII
Ἀψίνθιον
θαλάσσιον – ABSINTHIUM MARINUM
ABSINTHIUM marinum, quod aliqui Seriphium vocant, copiosissimum in Tauro monte, iuxta Cappadociam, et in Taphorisi Aegypti gignitur: quo Isiaci pro olivae ramo utuntur. Herba est tenuis, abrotoni parvi similitudine, referta minutulis seminibus, subamara, stomacho inimica. Ea graviter olet, et cum quadam calfactione adstringit. Per sese, aut cum oryza cocta, interaneorum animalia, teretesque tineas, adiecto melle enecat. alvum laevigat: cum edulio autem, vel lenticula decocta, eadem praestare potest. Pecora maxime pinguescunt hoc pabulo. Tertium genus absinthio assignatur, quo Gallia alpibus finitima scatet. Id patrio nomine Santonicum vocant, regionis, in qua nascitur, cognomento, absinthio non dissimile: verum subamarum est, non adeo seminis foecundum. Eadem quae seriphium potest.
[Absinthiorum consideratio.] ABSINTHII genera tria hic a Dioscoride traduntur, nempe vulgare nostrum, marinum, quod Seriphium vocant, et Santonicum, quo Gallia alpinus finitima abundat. Absinthium, quod in Ponto nascitur, caeteris praestare ad iocinoris, et ventriculi inflammationes lib. XI. cap. XVI. Methodi medendi prodidit Gal. sic scribens. Cum autem duplex in omni Absinthio facultas, et qualitas sit, veluti in libris de medicamentis est traditum, utique in Pontico adstringendi qualitas non parva est. In reliquis omnibus amara quidem qualitas non parva est. In reliquis omnibus amara quidem qualitas est vehementissima, adstrictio vero (quam saltem gustu agnoscas) aut plane obscura, aut prorsus nulla sentitur. Proinde Ponticum ad iocinoris et ventris phlegmonas eligi praestat. Porro id est tum folio, tum flore longe quam caetera absinthia minore. Odor quoque huic non modo non insuavis; verum etiam aromatum quid praeferens: reliquis omnibus est foedus. Quare haec fugere conveniet, et Pontico semper uti. Haec Galenus. Cuius auctoritate freti credidere