Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
330

24 - Absinthium marinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

recentiorum nonnulli, Ponticum absinthium a communi nostrate specie non parum differre, quemadmodum Seriphium, et Santonicum. [Quorundam errores.] Sed equidem nullo alio discrimine alterum ab altero dissidere crediderim, quam quod Ponticum sit climatis illius temperie, et foliis, et floribus nostrate longe minoribus: quin et eam ob causam adstrictoria facultate, ac etiam odore praecellat. Quod abunde declaravit Gal. lib. VI simp. medicament. ubi de Abrotono agit, cum inquit. Abrotoni duae sunt species, altera quam marem, altera quam foeminam nuncupant. quod ipsum definitum est, tum apud Dioscoridem, tum apud Pamphilum, aliosque innumeros. At aliud est ab eo Absinthium, cuius rursum tres statuendae sunt species, quarum unam eodem cum genere ipso nomine appellitant, cuiusmodi potissimum est Ponticum, alterum Seriphum, tertium Santonicum. haec ille. quocirca recte quidem sensisse videtur Dioscorides, quod in vulgaris Absinthii genere Ponticum prae caeteris commendaverit. Ex his igitur palam esse puto, specie quidem a nostrate non differre absinthium quod in Ponto gignitur, sed quibusdam tum facultatibus, tum qualitatibus tantum. Sunt porro qui putent semen illud, quod officinae Sanctum cognominant, quodque saccharo circundatum contectumque necandis interaneorum vermibus praebent, Absinthii marini esse semen. Attamen, ut fatentur rei herbariae periti, qui ex Gargano Apuliae monte inter multa simplicium genera, semen hoc ad nos comportant, a planta quadam profertur Absinthio nostrati paululum absimili. Ex quo facile (ut mea fert opinio) coniici potest, id potius esse Santonici absinthii semen, quam Seriphii: praesertim quod Sanctum illud nomen non aliunde, quam a Santonico deductum esse videatur. Caeterum procul dubio hallucinari deprehenduntur qui Canabel Serapionis semen sanctum interpretantur, cum longe admodum haec inter se differant. Quippe Serapioni nil aliud esse Canabel constat, quam terra tenuissimo sabulo persimilis, quae (ut ipse ait) una cum pluvia e caelo decidit, cuius non modo apud Arabes ad interaneorum tineas necandas; verum et ad fictilia fracta conglutinanda increbuit usus. Absinthium marinum, sive Seriphium, in quam plurimis tam Tyrreni, quam Adriatici pelagi litoribus provenit, praesertimque Aquileiensibus, et Tergestinis. [Fuch. lapsus.] Sed Fuchsium suspicor illud non cognovisse: siquidem quod in suis clarissimis commentariis magno volumini appictum spectatur, absinthium marinum non est. Quod cum fortasse et ipse animadvertisset, in parvo simplicium libello sententiam mutavit. Veruntamen non prius ab hoc errore sese vindicavit, quam in alium inciderit: quippe quod eandem plantam pro sylvestri nasturtio perperam, meo iudicio, depinxerit. Marinum itaque absinthium cum primum e terra erumpit, folio est absinthio simili, crassiore tamen. Sed postquam adoleverit, et caules ediderit, mutatis in longum foliolis, iisque praesertim quae ubique caulem ambiunt, abrotonum aemulatur, non tamen foliis est adeo parvis. Semen profert exiguum, copiosumque abrotoni modo inter caulis folia erumpens, amari, et adstringentis gustus. [Monachorum opinio falsa.] Volunt patres illi reverendi, qui Mesuem commentati sunt, tantum superficie tenus Absinthium vulgare amarescere, imis vero partibus dulcescere, ob idque gustui gratum esse. Unde etiam aquam, quae ab eo ignium vi distillat, dulcem potius, quam amaram sentiri contendunt. Qua in re ii parum rem naturalem callere deprehenduntur. nam quod Absinthii stillatitia aqua sit dulcis, non ex eo fit (quantum equidem sentio) quod Absinthium ipsum constet extima parte amarum, medullitus vero dulce; sed quoniam cum exteriores illae partes, quibus amaror inest, admodum sint tenues, ac in vaporem facile resolubiles, ignis calor tenuiores factae, non magno quidem labore resolvuntur, evenitque ob hoc, ut stillatitia, quae inde fluit aqua, omnis sit amaritudinis expers. Praeterea dulcedo, quae in ipsa invenitur, non ab intimis Absinthii partibus emanat, sed eam tantum a plumbeis instrumentis, quibus conficitur (ut diuturna docet experientia) provenire comperimus. Nam ipsius dulcedinis qualitas non modo in Absinthii stillatitia aqua sentitur, sed etiam in quavis alia, quae ex herbis temperamento calidis extrahatur. Siquidem cum plumbeum instrumentum huiuscemodi herbarum vaporibus tum actu, tum potentia excalfacientibus, terrena quadam substantia superficie tenus inficiatur, quae actutum in dulcissimam veluti cerussam convertitur, non mirum quidem videtur, si aquae inde manantes ascititia dulcedine imbutae, gustu dulces percipiantur. Quod quidem iis non evenit absinthii stillatitiis aquis, quae duplici vase vitreis organis, calentis aquae balneo conficiuntur. nam hae sufficienter amarescere cognoscuntur, nec tantillum quidem dulcedinis gustantibus praebent. Evenit sane hoc, quoniam balneum suae ipsius aquae humiditate, partes tenuiores illas retinet, conservat, ac cohibet. Quo fit, ut non adeo in vaporem vertantur, quemadmodum cum illis fieri solet, quae carbonum, et lignorum violento igne in auram evanescere coguntur. Dulcedine praeterea carent, eo quod a vitreis organis, quibus eliciuntur, nullam ascitiam qualitatem recipiant. Quare satius, mea quidem sententia, esset, ut otium, quod superest, consumerent monachi in re christiana, et medici in re medica, et singuli de arte sua bene mereri discerent, vel saltem quisque quam recte insituit, vitam sequeretur. [Absynthii vires ex Gale.] Absynthii meminit Galenus lib. VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Absynthium adstrictoriam, et amaram, et acrem simul qualitatem possidet, excalfaciens pariter, et Extergens, et roborans et desiccans. Proinde biliosos ventris humores per egestionem infernam propellit, ac per urinas evacuat. Magis autem quod in venis est biliosum, per urinas expurgat. Ob haec contentam in ventre pituitam, oblatum nihil adiuvat. Sic neque si in thorace, aut pulmone contineatur: nam adstringens in eo facultas, quam amara, valentior est. Porro quod insit quoque acrimonia, idcirco maiori portione calidum est, quam frigidum. At si opus est generatim comprehensam eius temperiem secundum primas circumscribere facultates (etsi anomoeomeres et dissimilare sit) calidum ipsum dixerim primi excessus, siccum tertii. Succus autem eius longe quam herba ipsa, calidior est. Sed cum de Absinthio marino, sive Seripho ageret libro VIII. simplicium medicamentorum: Seriphum, inquit, specie, et gustu absinthio simile est. Id quod de Santonico scripsit Dioscorides, cum tradiderit magis cum abrotono convenire Seriphium, quam cum absinthio. Quamobrem relinquitur suspicio, quod aut Dioscoridis, aut Galeni scriptura sit hoc loco librariorum incuria depravata.

24 - Absinthium marinum