Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 332
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
hirsutis, et in ambitu serratis. Flores edit purpureos circa summum caulem emicantes, et semen in siliquis, loculi formam referentibus. Radice nititur tenui, quae in plures divaricatur partes. Foemina caule exit lanuginoso, foliis rotundioribus, minime laciniatis, suppinguibus. Flores profert in luteo purpurascentes: semen in vasculis rotundis inclusum: radicem vero maris aemulam. Nascitur in locis asperis, et incultis. floret Iunio mense. Gustu quidem adstringens, et amara est: unde coniicere licet, eam esse tum excalfaciendi, tum siccandi vi praeditam. Medetur cruentis vulneribus, ac etiam diuturnis ulceribus. Sunt, qui dicunt quendam Francorum regem elephantiasi laborantem a venatore suo hac tantum herba fuisse sanatum. Tumores praeterea in universum discutit, praecipue qui in cervice emergunt. Nec desunt, qui illam summis laudibus efferant ad pestiferas febres, ad tabidos, et iocinoris, et lienis infarctus. [Abrotoni vires ex Gal.] Sed ut nostrum sequamur institutum, iam Abrotono medicinae reddendae sunt ex Galeno, qui libro VI. simplicium medicamentorum, ita de eius viribus posteritatis memoriae scriptum reliquit. Abrotonum calidum, et siccum facultate, in tertio ordine, seu recessu post media situm est. Inveniemus autem eius temperamentum non minime quidem et ex gustu ducta coniectura, utpote cum sit admodum amarum. Porro saporem eiusmodi, cum terrenae sit essentiae, a largo calore extenuatum ostendimus. Itaque non instrenue et excalfacit, et desiccat. Nam sive comam cum floribus (reliqua enim eius palea inutilis est) contusam ulceri puro illinas, mordax, et irritans videbitur: sive eo in oleo macerato, caput, aut ventrem perfundere voles, admodum calefacere reperies. Quin et si qui per circuitum rigoribus capiuntur, eos ante invasionem rigorum hoc voles confricare, minus utique rigore concutientur. imo et sensus quidem protinus ubi admotum fuerit, ipsum calfacere percipit. Porro quod lumbricos interimat, par est, nimirum cum sit amarum. Scies autem protinus, quod et digerendi, et incidendi quandam vim habeat: sed et quod magis quam Absinthio id ipsi necessario insit, in promptu erit colligere. Primum quidem ex gustu: paucissimae siquidem acerbitatis particeps Abrotonum est, non paucae vero Absynthium. Deinde ex eo quod inimicum sit stomacho Abrotonum, velut etiam Seriphum: gratum vero, et amicum Absynthium. Siquidem de istis supra ostensum est, quod amarum ipsum per se omnifariam infensum sit stomacho: austerum vero, aut acerbum, aut in summa adstringens stomacho utile et amicum. Porro ubi qualitates hae invicem permistae fuerint, quae vehementior fuerit, ea utique vicerit. Caeterum Abrotonum ustum calidum, et siccum facultate est, magis adhuc quam cucurbita sicca usta, et anethi radix. Illa enim ulceribus humidis simul et citra phlegmonem callo induratis conveniunt, ac proinde maxime ulceribus, quae in pudendorum praeputiis sunt, competere videntur. At cinis Abrotoni ulceribus omnibus mordax est: ac idcirco cum oleo tenuium partium, cicino scilicet, aut {rhaphanino} <raphanino>, aut sicyonio, aut veteri, et maxime Sabino, ad alopecias accomodatur. Barbam quoque segnius tardiusque enascentem cum aliquo dictorum oleorum elicit: sed nec minus illis, lentiscino maceratum. Quippe pro eo quod tenuium est partium, rarefaciendi vim obtinet, et mordax est, et calidum quas utique maxime eius facultates novisse oportet, nec quicquam praeterea particulare in hoc tractatu requirere.
Cap. XXVI
Ὕσσωπος
–
HYSSOPUM
HYSSOPUM, herba nulli non cognita, duum generum est, montanum, et hortense. Optimum est Cilicium. Vim habet extenuandi, et calfaciendi. Decoctum cum ficis, aqua, melle et ruta, potumque peripneumonicis, diuturnae tussi, suspiriosis, destillationibus, et orthopnoicis auxiliatur: tineas enecat. Idem facit, si cum melle delingatur. crassum humorem per alvum extrahit, decoctum ex aceto mulso epotum. Ad subducendam alvum cum ficis viridibus detritis manditur: vehementiusque addita iri, cardamomo, aut irione, deiicit: colorem in corpore fovet. Lieni, et aquae inter cutem, cum fico nitroque, inflammationibus quoque ex vino illinitur: cum fervente aqua impositum, sugillata discutit. cum decocto ficorum, optime anginis gargarizatur. Decoctum cum aceto dentium dolorem in collutione sedat: inflationes auricularum vaporis suffitu discutit.
[Hyssopi consideratio.] NON modo sunt, qui dubitent, an vulgare Hyssopum legitimum appellari possit; sed et qui certo credant, id ipsum cum Dioscoridis Hyssopo nullam habere cognationem. Horum opinionem sequuntur Monachi illi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, argumento quod scripserit Dioscorides (ut Marcellus interpretatur) origanum Heracleoticum folio esse hyssopi, non tamen habere umbellam hyssopi modo rotae figura in orbem