Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
333

26 - Hyssopum ~ 27 - Stoechas

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

circumactam, sed multifidam, et veluti divisam. Quae quidem nota non visitur in nostrate Hyssopo, ut quod flores spicatos proferat, non autem digestos in umbellam rotae modo circumactam. Quo fit, ut non ab re illi dubitaverint, an vulgare Hyssopum legitimum sit; hi vero crediderint, eo omnino nos esse destitutos. Caeterum mihi iam compertum esse puto, hos omnes in dubio, et errore versari perversa Marcelli interpretatione deceptos. quandoquidem se aliter habet vulgata Diosc. lectio (cui etiam Oribasius, et vetusti quidam Graeci codices adstipulantur) quam verterit Marcellus: ita enim Graece legitur. [GR]. id est. Origanum Heracleoticum, quod alii Cunilam vocant, folium habet hyssopo simile: umbellam autem non in rotae speciem orbiculatam, sed veluti multifidam. haec Dioscorides. Ex quibus palam est, non comparasse Dioscoridem origani flores ipsius hyssopi floribus, ut perperam Marcellus vertit, cum absolute dixerit, nulla facta cum Hyssopo comparatione, Origano umbellam esse non in rotae modum orbiculatam, sed veluti multifidam. Illud insuper hac in re non parvam ambigendi ansam praebuit, quod Dioscorides libro quarto in Chrysocomes capite prodidit, cum inquit. Chrysocome palmi altitudine fruticat, comam habens specie corymborum, hyssopo similem. Veruntamen si quis praestanti iudicio Dioscoridis verba accurate perpenderit, illa sane nihil eorum sententiae refragari comperiet, qui Hyssopum, quo passim utimur, legitimum esse contendunt. Siquidem in plantis coma, probatissimorum autorum testimonio, non solum de floribus, et corymbis intelligitur; sed etiam de foliis, et ramusculis, dummodo haec hilari quadam venustate plantam totam, vel summa eius exornent. Unde recte Plinius libro XII. cap. XXV. balsamo folium proximum rutae, perpetua coma reddidit. Item Virgilius lib. IIII. Georgicorum perpulchre cecinit.

Ille comam mollis iam tum tondebat acanthi.

Ex his perspicuum fieri arbitror, Chrysocomen coma, hoc est foliis, et ramusculis hyssopo esse similem, non autem ipsis corymbis, quibus fortasse in universum scatet. Quamobrem hic nullus, quantum equidem sentio, relinquitur amplius dubitandi locus. Sed quod Hyssopum communis usus, verum, legitimumque sit, nobis manifeste demonstrat. Symphytum petraeum a me (ut spero) proximis annis repertum, quod folia vulgari hyssopo similia proferat. Non cum scribat Dioscorides, Symphytum petraeum folio esse origani, Origanum vero folia habere hyssopi, clarissimum praebet argumentum, quod hyssopum, quo passim utimur, sit verum. Quinetiam cum idem autor tradiderit, Hyssopum duorum esse generum, nempe montanum, et hortense, et utrunque genus in nostrate passim habeatur omnibus notis simile, non modo opinionem auget, hoc legitimum esse Hyssopum; sed omnem quoque litem dirimit. Huc praeterea alia accedit ratio, quod cum Dioscorides congeneres, vel similes plantas seriatim coniuncteque describere consueverit, statimque post hyssopum stoechadem repraesentaverit, quae folio, et spicato flore hyssopum nostrum admodum aemulatur, ostendit quidem hallucinari eos, qui hyssopum hoc non legitimum esse hactenus iverunt inficias. Adde etiam quod idem (ut experientia comprobat) iis omnibus polleat viribus, quas illi reddidit Dioscorides. Hyssopum montanum in comitatu Goritiensi Salvatino monte frequentissimum nascitur, facie, floribus, et coma hortensi non absimile, rudiore tamen folio, et gustu amariore, nec usque adeo acri. Mitescit tamen, si transplantetur in hortis, sitque hortensi simile, exuta sylvestri natura. [Hyssopi vires ex Galeno, et Mesue.] Hyssopi paucis meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Hyssopum desiccat, et excalfacit ordine tertio: sed et tenuium est partium. Hyssopi quoque vires descripsit Mesues, ita ad sensum scribens. Hyssopum hortense pituitam facile deiicit, quanvis dixerint aliqui, quod et atram bilem educit addito fossili sale, aut Indo. At ipsum pituitam purgare manifesto experimento constat, praesertim quae in pectore, ac pulmone continetur. Facit hyssopum ad pituitosos tum cerebri, tum nervorum affectus: quod non modo mundet; sed quod etiam roboret. Quin et pectus, et pulmonem detergit, praesertim senibus, quorum pectus lenta, crassaque pituita refertum est: quo fit, ut asthmaticis, et tussientibus opituletur. Discutit hyssopi usus contumaces inflationes, cibi appetentiam invitat, menses et urinam ciet, et febrium horrores excutit: visum acuit. Melle commixtum interaneorum tineas necat, nitri tamen addito momento. Oleum, quod foliis, tum floribus paratur, nervos algore affectos inunctum sanat, et roborat. Potest eadem et montanum, atque etiam haec omnia efficacius praestat.

Cap. XXVII
Στοεχάς – STOECHAS

STOECHAS, iuxta Galliam in insulis eiusdem nominis e regione Massiliae gignitur: unde cognomentum accepit. Herba tenuibus surculis, coma thymi, longiore folio, subamara gustu, et aliquantum acris. Cuius decoctum, hyssopi modo, ad pectoris vitia efficax est. Antidotis utiliter miscetur, Viscera omnia, et universum animantis habitum extenuat, confirmat, et ab obstructionibus et farctu liberat.

[Stoechadis consideratio.] STOECHADEM officinarum vulgus Sticados appellat. Nascitur haec non modo in Gallia (ut Dioscorides scribit) ex adverso Massiliae in insulis illis, quas Stoechadas vocant; sed et in Arabia, unde cum aliis mercimoniis, quae ex Alexandria advehuntur, Venetias comportatur. Quapropter tam a medicis, quam a seplasiariis, indito ab Arabia cognomento, hodie Arabica nuncupatur: etsi Massiliensis pelagi stoechas plerunque Arabicae vicem expleat. Provenit praeterea in nonnullis Italiae locis, verum ea caeteri in Italia praestat, quae ex Gargano Apuliae monte advehitur. quanquam omnium probatissima est peregrina, quae ex Arabia defertur: hanc deinde sequitur, quae in Stoechadibus insulis nascitur, a quibus primum nomen adinvenit. [Stoechadis vires ex Gal.] De Stoechade vires scripsit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic inquit. Stoechadis gustu quidem qualitas amara est, et mediocriter subastringens.

26 - Hyssopum ~ 27 - Stoechas