Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
334

27 - Stoechas ~ 28 - Origanum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Caeterum temperies composita, nempe ex terrena essentia frigida exigua, unde sane adstringit: et ex attenuata altera terrena copiosiore, a qua utique amara est. Ob utrorunque vero convenientiam et coitum, obstructione liberare, extenuare, extergere, roborareque tum viscera omnia, tum totius corporis habitum est nata. supra nanque ostensum est, quod quae ex eiusmodi essentiis constant medicamina, dictos effectus reddere possint. [Ex Mesue.] Huius quoque meminit Mesues, ita de eius viribus disserens. Stoechas deiicit tum pituitam, tum atram bilem: cerebrum, nervos, ac sensuum omnium organa mundat, ac roborat. Prodest contra frigidos morbos qualescunque sint, ideoque comitialibus conveniens remedium habetur, addita scilla, aut eius aceto. Balnea, fomenta, ac lacomea, quae ex ipsius tum decocto, tum vapore fiunt, occlusos narium meatus aperiunt: nervorum, et compaginum cruciatus mitigant: ac interna viscera frigido humore affecta roborant. Abstinendum tamen ab ea biliosis est, praesertim si eorum ventriculus sit bile refertus: nam eos maxime turbat, nauseam commovet, sitim accendit, et calore quodam molestissimo universum afficit corpus.

Cap. XXVIII
Ὀρίγανος – ORIGANUM

ORIGANUM Heracleoticum, quod et cunilam vocant, folium habet hyssopo non dissimile: umbellam autem non in rotae speciem orbiculatam, sed veluti multifidam: semine in summis virgis haud quaquam denso. Excalfacit: unde decoctum cum vino potum demorsis a serpente convenit. qui autem cicutam, aut meconion hauserunt, iis ex passo: si vero gypsum, aut

27 - Stoechas ~ 28 - Origanum