Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 336
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
fuisse repertum. Etsi Brasavolus Ferrariensis medicus nostrae aetatis clarissimus asserere videatur, Heracleoticum illud herbae genus esse, quod in Italia passim nascitur, quodque perperam Origanum vulgo ab omnibus vocitatur. Verum huic (pace eius dixerim) nunquam assentiri potui: quin potius eam plantam sylvestri Origani genus esse semper existimavi, quod sua sponte in campestribus, asperis, clivosisque locis, et montibus proveniat, purpurascenti admodum umbella. Nam quanvis a Dioscoride una tantum sylvestris Origani species describatur, floribus candidis; nil tamen obstat, quin in aliis quoque a Graecia regionibus una, vel altera eius species floribus differens gigni possit. Siccum origanum, quod Venetias e Creta advehunt, flore est albo, acerrimo gustu, fragrantis odore. Quo fit, ut hoc esse putem sylvestre Dioscoridis origanum (quanquam apud plerosque Heracleotici, vel alterius nomen sibi falso vendicet) non solum quod floribus sit candicantibus; sed etiam quod gustatu linguam admodum vellicet. Siquidem hinc facile coniici potest, sylvestrem origanum caeteris (ut Galenus testatur) valentiorem esse. Heracleoticum origanum, itemque Onitim misit ad me hoc anno clarissimus medicus Lucas Ghinus (quae mihi sunt eius non solum praestantis doctrinae; sed etiam ingenui, ac liberalis animi certa ac firma indicia) utrunque e Creta (ut ad me scripsit) allatum. Quae duo Origani genera quod satis Dioscoridis historiae respondeant, hic pictura exprimenda duximus. Tragoriganum vero, cuius etiam plantam pictam exhibemus, frequens nascitur in Foroiuliensi agro, foliis serpylli aemulis, sed gustu pulegii. Unde non ab re statim post ipsum pulegii meminit Dioscorides. [Origani vires ex Gal.] De omni tam Origani, quam Tragorigani genere disserens Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquit. Origanus, Heracleotica quidem efficacior est onitide: sed agrestis, quam quidam panaces Heraclium, alii conylem cognominant, valentior utraque est. Omnes vero incidendi, extenuandi, calfaciendique facultatem possident: haecque tertio excessu obtinent. Porro ea, quam Tragoriganum appellitant, assumpsit etiam adstrictionis quippiam. haec Galenus. Ex cuius doctrina patet, recte cum iis agi, qui sylvestre ex Creta petitum suis medicamentis inserunt.
Cap. XXX
Γλήχων
–
PULEGIUM
PULEGIUM herba vulgaris notitiae. Extenuat, calfacit, decoquit: potum menstrua, secundas, ac partus eiicit. Pulmonis vitia ex melle, et aloe potum extrahit, et convulsis auxiliatur. nauseas, stomachique erosiones ex posca permulcet. atram bilem per alvum exigit. Bibitur in vino utilissime contra serpentium morsus: defectos animo recreat, cum aceto naribus obiectum: gingivas arefacti cinere corroborat. Illitum cum polenta inflammationes omnes sedat: podagris per se subvenit, impositum usque dum rubescat locus: cum ceratos varos extinguit: lienosis cum sale utiliter illinitur. Decoctum eius ablutas prurigines mitigat: conversas vulvas corrigit: contra inflatione, duritiasque vulvae in defessiones convenienter adiicitur. Vocant aliqui blechona, quoniam dum floret gustatum a pecoribus, balatum concitat.
[Pulegii consideratio.] ETSI dubitaverint recentiorum quidam, an vulgare Pulegium legitimum sit, quod ob eius vulgarem notitiam, nullis foliorum, florumque notis eius faciem descripserit Dioscorides; non desunt tamen rei herbariae periti, qui velint Pulegium vulgaris usus Dioscoridis, aliorumque antiquorum esse pulegium. Hocque argumento, nituntur, quod non modo experientia compertum sit, vulgare Pulegium omnibus iis viribus esse praeditum, quas suo tribuit Dioscorides; sed quod etiam Plinianae historiae maxime respondeat. Plinio siquidem lib. XX. cap. XIIII. duo Pulegii produntur genera: foemina, cui purpureos flos: mas, cui albus. Hortum utrunque fert solum Italicum, utrunque in Hetruria praestantissimus gignitur. [Quorundam error.] Quapropter eos aperte hallucinari crediderim, qui Pulegium communis usus unam, vel alteram calaminthae speciem esse contendunt. Quippe quod certo putem (ut infra suo loco dicetur) omnia calaminthae genera, quorum meminit Dioscorides, a nobis iandiu fuisse reperta. Quin et illud Pulegium nostrum legitimum esse ostendit, quod folio sit Cretensi dictamno simile, cui folia pulegio similia reddidit Theophrastus, item Dioscorides, qui tamen illa maiora fecit. Germanicae mulieres Pulegium in hortis serunt, ac etiam in figulinis vasis fovent diligenti admodum cultura, suis affectibus eo consulentes. Ubi laetius tota coma conspicitur, et secundo calaminthae generi (hanc enim illi assimilavit Dioscorides) folio simile, acerrimo gustu, quadantenus amaro. [Pulegii vires ex Galeno.] Quamobrem recte quidem Galenus lib. VI. simplicium med. de Pulegio disserens, ita scriptum reliquit. Pulegium cum acre, et subamarum sit, valde tum excalfacit, tum extenuat. Porro quod excalfaciat, abunde magnum est signum, quod illitum rubrificat, et quod si quis diutius toleret, exulcerat quoque. Quod vero extenuet, satis indicat, cum humida, crassa, et lenta ex thorace, et pulmone excreatu facilia faciat, mensesque moveat.