Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
337

31 - Dictamnum ~ 32 - Pseudodictamnum
33 - Dictamnum alterum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XXXI
Δίκταμνος – DICTAMNUM

DICTAMNUM, aliquibus Sylvestre pulegium vocatur. Cretensis herba est, acris, laevis, pulegio similis, sed maioribus foliis, quae tomento quodam, spissaque lanugine pubescunt. Florem nullum, aut semen profert. Praesta omnia, quae sativum pulegium, sed efficacius multo: nam non potum modo, sed appositum quoque, aut suffitu, defunctos partus eiicit. Produnt in Creta capras sagittis percussas, huius herbae pastu eas excutere. Purgandi vim habet succus illitus, aut cum polenta tritus. Herba impactos pedibus, reliquove corpori aculeos, illitu refigit. ad lienis dolorem efficax habetur: siquidem ipsum imminuit. Metunt aestate, et autumno. Radix eius gustu calfacit: partus accelerat. Succus cum vino potus, contra serpentium morsus praesidio est. Tanta herbae facultas est, ut olfacta abigat bestias, quae venenato ictu saeviant, appensaque contactu exanimet. Vulneribus ferro illatis, et venenatis morsibus infusus succus, praesentaneo est remedio, si etiam ab instillatione statim in potu assumatur.

Cap. XXXII
Ψευδοδίκταμνος – PSEUDODICTAMNUM

QUOD Pseudodictamnum vocant, multis in terris nascitur, ante dicto simile: sed minus, quam illud acre. Eosdem effectus praebet, sed inefficacius multo.

Cap. XXXIII
Δίκταμνος ἕτερος – DICTAMNUM ALTERUM

DEFERTUR a Creta alterum dictamni genus, foliis sisymbrii, ramis maioribus: in quibus flores sylvestris origani, nigri, molles. Odor foliorum inter sisymbrium, et salviam, iucundissimus. Efficax ad eadem, sed minus nares ferit. Miscetur emplastris, et medicaminibus, quae adversus serpentium iniurias configuntur, theriaca vocant.

[Dictamni consideratio.] DICTAMNUM legitimum, ac probatissimum in Creta insula tantum gignitur: neque tamen inibi passim, sed in angusto loco duntaxat provenit, ut autor est Theophrastus. qui lib. IX. cap. XVI. de plantarum historia Dictamnum posteritatis memoriae prodidit, his verbis. Dictamnum Cretae insulae proprium est, vi mirabile, et ad plura perutile, sed ad partum mulierum potissimum pollet. Folio pulegio simile constat, nec sapore absimile est: ramulis tenuioribus conditur. Usus foliorum, non ramorum, nec fructus est: valent enim ad multa, et praecipue ad difficiles partus mulierum, ut dictum est: aut enim facile posse parere faciunt, aut certe dolores penitus sedant. Dantur bibenda ex aqua. Rara haec herba: locus enim, qui fert, exiguus admodum est, eumque caprae depascunt capessendae causa voluptatis. Quod etiam de telis fertur, verum esse affirmant: capras enim sagitta transfixas dictamno devorato telum eiicere. Dictamnum tale est, viresque eiusmodi possidet. Falsum dictamnum folio quidem simile constat, sed ramulis minus, et viribus longe inferius. quanquam enim eisdem in rebus prosit; tamen multo deterius, atque debilius. Vis dictamni in ore percipi continuo potest: excalfacit enim ex paulo vehementer. Manipulos in ferula, aut canna intercludere solent, ne expiret: est enim imbecillius, cum expiraverit. Non desunt,

31 - Dictamnum ~ 32 - Pseudodictamnum
33 - Dictamnum alterum