Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
338

33 - Dictamnum alterum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

qui naturam Dictamni, et falsi Dictamni eadem esse existiment. Sed quod locis laetioribus exeat, degenerare, falsumque cognominari, sicuti etiam aliis pluribus evenit, ut viribus deterioribus ex loco reddantur. Dictamnum enim asperum solum vehementer amare inquiunt. Est etiam aliud Dictamnum veluti aequivoce appellatum: nec enim speciem, nec vim habet eandem. quippe quod folio simili sisymbrio constet, et ramis condatur maioribus. Usus item, et vis non eisdem conveniunt. Hoc igitur (ut dictum est) mirum, simulque proprium Cretae insulae dicitur. Haec Theophrastus. Caeterum ut aetati quoque nostrae Dictamni rationem aliquam reddamus, ut in omnibus fere plantis facere consuevimus, non diu quidem est, quod ex Creta insula Venetias legitimum Dictamnum adferri coeptum est. Siquidem Manardus Ferrariensis, vir non solum ingenio et doctrina celebris; sed etiam simplicium medicamentorum acerrimus indagator, libro VI. epistola- III. inquit. Dictamno, nisi eam rursus Venus ab Ida sylva deportet, omnino deficimus. Sed certe (ut ingenue fatear) nescio, qua auctoritate, vel ratione scripserit Dioscorides, Cretense Dictamnum nec florem, nec semen proferre, cum id, quod e Creta ad nos advehitur, una cum floribus deferatur, nullis praeterea deficientibus notis, quae in legitimo requiruntur. Quod autem fructum ferat Cretense Dictamnum, et ex consequenti etiam florem, videtur supra declarasse Theophrastus, cum dixit. Usus est foliorum, non ramorum, nec fructus. Id quod credimus Virgilium quoque carminibus expressisse libro XII. suae Aeneidis, ubi ita cecinit.

Hic Venus indigno nati concussa dolore,
Dictamnum genitrix Cretaea carpit ab Ida,
Puberibus caulem foliis, et flore comantem
Purpureo: non illa feris incognita capris
Gramina, cum tergo volucres haesere sagittae.

Plinio Dictamnum non modo flore, et fructu caret; sed etiam caule. quod tamen experientia, et ante dictorum testimonio plane falsum esse deprehenditur. [Pseudodictamnum.] Pseudodictamnum porro hodie paucis (ut arbitror) notum, Pisis hoc tempore ad me misit clarissimus medicus Lucas Ghinus, caule dodrantali, lanuginoso, albicanteque: cui folia e caulibus erumpunt ex intervallis bina, dictamni tomento pubescentia: e quorum omnium medio flores purpurei prodeunt, marrubii, vel melissophylli modo, sapore pulegii, minus tamen acri. [Vulgare dictamnum.] Vulgare autem Dictamnum, album vulgo cognominatum, quod folio fraxineo, floribus odore fragrantibus, citreis aemulis, radice alba, amaraque provenit, nullis prorsus notis aliquod Cretensis dictamni genus repraesentat. Viribus tamen quam plurimis, praesertimque antidotis conficiendis, summopere commendatur. Quo fit, ut non satis admirari possim, quod veteres rei herbariae peritissimi, huius insignis plantae nusquam, quod sciam, meminerint. De eius historia, ac viribus lib. I. latius disseruimus, quare nunc ea repetere supervacaneum esse duximus. [Dictamni vires ex Gal.] Dictamni, ac falsi Dictamni vires tradidit Gal. lib. VI. simp. med. sic inquiens. Dictamnum tenuiore essentia constat, quam pulegium: caetera illi simile. At quod vocant pseudodictamnum, ad omnia imbecillius dictamno est.

33 - Dictamnum alterum