Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 348
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
reperta sit; sed etiam quod legitimum hoc Dioscoridis caput esse comprobet Oribasius, in quo illud ex Dioscoride transcriptum legitur. [Baccharis vires ex Paulo.] Quinetiam idem confirmat Paulus Aegineta, qui Baccharis meminit lib. VII. atque ea scribit, quae facile, si conferantur, Dioscoridi accepta ferrentur: sic enim inquit. Baccharis odorata est herb, odore cinnamomo proxima, coronaria, acris. Huius radicis decoctum meatus obstructos aperit, urinam, et menses citat. Folia ipsius, cum sint adstringentia, fluxionibus opitulantur.
Cap. XLV
Πήγανον
– RUTA
RUTA montana, sylvestrisque, sativa, et hortensi acrior est, et in cibis damnata: sativa vero, quae sub ficu arbore enascitur, magis in cibos admittitur. Utraque urit, calfacit, exulcerat, urinam ciet, menstrua pellit, alvum sistit potu, cibove. Lethalium medicamentorum antidotum est, si semen ex vino acetabuli mensura ebibatur. Folia per se praesumpta, aut cum nucibus iuglandibus, aridisque ficis, inefficaces venenorum vires reddunt: contra serpentes simili modo sumere convenit. Genituram cibo, potuve extinguit: cum anetho sicco decocta, tormina sedat. Facit ad pectoris, laterumque dolores, difficultatem spirandi, tusses, pulmonis inflammationem, coxendicum, articulorumque cruciatus, et horrores febrium circuitu repetentes, pota, ut ante dictum est. Item ad inflationes coli, vulvae, rectique intestini cum oleo decocta, et infusa. Foeminas vulvae strangulatu liberat, si a genitali sedétenus cum melle subiiciatur. Fervefacta ex oleo, et pota, ventris tineas excutit: articulariis doloribus ex melle, aquae inter cutem cum ficis illinitur: eisdem in potu auxiliatur, decocta in vino ad dimidias partes, et oblita. Cruda, conditaque cibo, visus aciem excitat: dolores oculorum illita cum polenta lenit: doloribus capitis cum rosaceo, et aceto illita, auxiliatur: profluentem naribus sanguinem sistit trita, et indita. Testium inflammationibus cum laureis foliis imposita, et eruptionibus papularum cum myrto, et cerato prodest: cum pipere autem, vino, et nitro affricta, albae vitiligini medetur: cum eisdem illita formicationes tollit, et verrucas, quae thymi florem repraesentant. contra impetigines cum alumine, et melle utilissime imponitur. Succus in mali punici calyce calfactus, aurium dolori efficaciter infunditur. Idem oculis, qui hebetudinem sensere, cum foeniculi succo, ac melle inunctus, opitulatur. Ignem sacrum, ulcera quae serpunt, aut in capite manant, cum aceto, rosaceo, et cerussa illitus persanat. mansa alliorum, ceparumque acrimoniam domat. Montana si copiosius estur, interficit. Dum florem promit, et ad murias colligitur, cutem inflat, et rubore quodam inficit, cum pruritu ac vehementi inflammatione. oportet itaque eam unctis antea manibus, et facie colligere. Tradunt succum gallinaceis pullis insparsum, feles arcere. Adiiciunt eam, quae in Macedonia circa Haliacmon amnem prodeat, comedentes interimere. Montosus autem is locus, viperis scatet. Semen eius potum contra intestina vitia efficax est. In antidota commode additur. Contra incontinentiam urinae tostum semen septenis diebus potui datur. Radix huius montanum moly vocatur. Sylvestris ruta sativae similis est. Prodest comitialibus, et coxendicum doloribus: menstrua movet, partus enecat. Acrior est viribus, quam hortensis, et validior. Sylvestris, utpote noxia, cibis abdicatur.
[Rutae consideratio.] RUTA utraque planta est vulgaris notitiae, tam sativa inquam, quam sylvestris. Non tamen velim de illa sylvestri intelligas, de qua capite proximo disserendum est, sed de ea tantum, cuius meminit Dioscorides in praesenti capite, quamque in eius calce sativae similem fecit: siquidem haec ab illa plurimum differt. Nascitur haec sylvestris Ruta in Goritiensi agro copiosissima, adeo ut qui circumstant montes, ea ubique scateant; praesertim Salvatinus mons, qui eadem ferme vestitur. Facie haec hortensi perquam similis est, graciliori tamen folio, et gustu acriori, amariorique. [Monachorum hallucinatio.] Id quod Monachorum in Mesuem scribentium (pace tamen eorum dixerim) ineptiis prorsus refragatur. quippe qui asserant nullam fere esse differentiam inter hanc, et androsaemum, sive hypericum, ut quae in alterius locum substitui possint. Qua in re manifeste deprehenditur magna eorum inscitia: quandoquidem hic (ut quidem arbitror) in triplici versantur errore. Primum quod existimaverint, turpi nimirum lapsu, sylvestrem Rutam ab androsaemo, et hyperico non