Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 349
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
dissidere. Deinde quod putaverint hallucinati etiam, androsaemum, et hypericum unum, et idem esse, cum tamen Dioscorides de his seorsum, tanquam de differentibus plantis tradiderit. Huc tertius accedit error, et is quidem, mea sententia, detestandus, quod prodiderint, hanc sylvestris Rutae historiam bis a Dioscoride descriptam reperiri, magnamque habere cum hyperico cognationem. Quod potius somniasse, quam libero sensuum iudicio scripsisse videntur Monachi, cum non huius Rutae caput si illud, in cuius fronte in quibusdam codicibus, iisque non probatis, illa legantur, quae doctissimorum testimonio hic ascitia, hyperici autem propria censentur; sed quod proxime sequitur, in quo alterius sylvestris Rutae, quam alii Moly, alii Harmalan, alii vero Besasan appellant, tractatur historia. Quare cavent pharmacopolae, qui fortasse horum patrum scripta sequuntur, ne una caecutienses saepe ducantur in varios errorum labyrinthos. Seritur Ruta (ut autor est Plinius lib. XIX. cap. VIII.) favonio, et ab aequinoctio autumni. Odit hyemem, et humorem, ac fimum. Apricis gaudet, et siccis, terraque maxime lateritia: cinere vult nutriri, hic et semini miscetur, ut careat erucis. Sub fici umbra libentius acquiescit. cuius rei causam suis in problematis reddidit Aristoteles. Mustella cum serpente dimicatura, in murium venatu Rutam prius edendo se munit, gnara hanc contra venena pollere. Utuntur et ipsa hoc nostro tempore ad cacodaemones depellendos, fortasse quod contra fascinationes eam commendaverit Aristoteles in problematis. [Rutae vires ex Galeno.] Rutae sylvestris, et sativae meminit Galenus libro VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Ruta agrestis ex quarto est ordine excalfacientium: domestica vero ex tertio. Est autem non solum gustu acri; sed et amaro. Ex quo etiam sane digerere, atque incidere crassos, lentosque humores potest. Ob eandem vim et urinas movet. Quin et tenuium est partium, flatusque extinguit. Quare ad inflationes competit, ac veneris appetitum cohibet: digeritque, atque exiccat strenue. Est enim eorum ex numero medicamentorum, quae valenter desiccant. Porro quod superius Moly, et Besasan nominari diximus, et ipsum utique fuerit ruta sylvestris.
Cap. XLVI
Πήγανον
ἄγριον – RUTA SYLVESTRIS
VOCANT etiamnum Sylvestrem Rutam, quod in Cappadocia, et Galatia Asiae finitima moly dicitur. Frutex est, qui ab una radice multos emittit cauliculos: foliis multo, quam alterius rutae longioribus, tenerioribusque, odore gravi: flore candido: capitulis in cacumine paulo maioribus, quam sativae rutae, quae tribus maxime partibus constant: in quibus triangulum semen, subrufum, gustu amarum recluditur. cuius est usus. Semen autumno maturescit. quod cum melle, vino, croco, et foeniculi succo, ac gallinaceo felle, teritur contra retusam oculorum aciem. Sunt qui eam harmalam vocent, Syri besasan: qui Cappadociam incolunt, moly, quoniam quandam cum moly servet similitudinem: radice nigra, flore candido. In collibus, et laeto solo provenit.
[Rutae sylvestris alterius consider.] INVENIUNTUR ex Graecis codicibus Dioscoridis, item ex Latinis illorum fidem ad unguem secutis, qui vel maximo librariorum lapsu, vel potius eorum temeritate, qui nimis scioli videri volunt, plura de hac altera sylvestri Ruta in capitis fronte scripta ostendunt, quae doctissimorum quorumque consensu adiectitia sunt, et hyperico legitime debentur. Hac depravata, imo addititia lectione decepti quidam rerum, literarumque parum gnari, turpiter aberrarunt, certo credentes sylvestrem hanc Rutam ab hyperico nihil differre. Quorum error simul deprehensus est, atque Dioscoridis lectio restituta a peritissimis viris, qui rei discrimen exactissime noverunt, et vetustissima Graeca exemplaria consuluerunt, in quibus nihil tale offenderunt. quemadmodum neque id sese offert lectitandum in Oribasii codice manuscripto, herbarum descriptiones Dioscoridi acceptas referente. Quo fit, ut nullus amplius supersit ambigendi locus, quin ea ascititia sint, et ex hyperico, cuius propria sunt, hic perperam repetita. Sed haec iam missa faciamus, et constituamus duplicem esse sylvestris Rutae speciem: unam domesticae similem, de qua diximus in praecedenti capite: alteram vero, de qua nunc agimus, quam quidam Harmalam vocant. Hanc ut ingenue fatear, hactenus non vidi: non desunt tamen, qui eam demonstrare promittant in Italia, ac etiam iam ostendatur (ut audio) in publico horto Patavii. Quod non equidem negaverim, tametsi fuerit haec peculiaris Cappadociae, et Galatiae planta. Aphri corrupta a Graecis appellatione Harmel pro Harmala dicunt. [Seplasiariorum gravis herror.] Verum enimvero gravissimo errore ducuntur seplasarii, qui Luminis apothecariorum scripta secuti, huius Rutae, sive Harmel loco, foetidis, et aggregativis dictis catapotiis, aliisque compositis medicamentis cicutae semen admiscent. Quod non solum suis tum qualitatibus, tum facultatibus Harmalae omnino repugnat; sed etiam venenum lethale existit. Errandi causam praebuit Quiricus Augustus Tortonensis: quandoquidem is, ibi in conficiendis foetidis catapotiis, quid sit Harmel explanare contendit, ait Silvatici Pandectarum autoris testimonio, quod quotiescunque reperitur Harmel cum aspiratione nil aliud apud Arabes designat, quam semen cicutae: sine vero afflatu, Rutae sylvestris semen Quod evidens, ac execrandum est mendacium: siquidem Harmel tam afflatum, quam nude scriptum Mauritanis perpetuo agrestem Rutam significat, et Serapionis, et Avicennae auctoritate facile probari potest suis in libris, in quibus simplicium historias, et facultates posteritatis memoriae prodiderunt. Nam quae illi de Harmel scripserunt, Dioscoridi, et Galeno Rutam hanc describentibus prorsus adstipulantur. Caeterum Avicenna ipsius Harmel etiam meminit libro quarto sui Canonis, ubi viperarum morsus curationem tradens, sic inquit. Ruta sylvestris (et non est alharmel, secundum quod existimaverunt quidam, imo est species rutae ipsius) confert morsibus viperarum. haec ille. [Fuch. lapsus et Avicenna defensio.] Sed ne forte quis Avicennam non recte intelligens, in his verbis decipiatur, ut suis in Paradoxis Fuchsium virum alioqui expertissimum in Avicennam acriter agentem, deceptum fuisse deprehendimus, ut qui illum, ut puto, minus intellexerit, sciendum profecto est (quemadmodum etiam antea aliquoties retulimus, et nunc, quoniam ad rem faciat, idipsum repetere non alienum erit) quod non eiusdem utique generis est sylvestris Ruta, de qua una cum domestica superius tradidit Dioscorides, et haec, quam Graecorum quidam Harmalam, Mauritani vero Harmel,